Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ita ergo et sancta ecclesia, quae in primordiis mundi desponsata in paradiso. praefigurata in diluuio, adnuntiata per legem, uocata per prophetas diu redemptionem hominum, euangelii decorem, dilecti expectasset aduentum. inpatiens morae in oscula ruit dicens: osculetur me ab osculo oris sui et delectata osculis adiecit: quoniam optima ubera tua super uinum.

Et ut moralius dicamus, intellege mihi carnem illam, quae madefacta fuerat in Adam serpentis ueneno, quae criminum marcebat faetore, quae procedebat in filiabus Sion alta ceruice et nutibus oculorum et itinere pedum trahens tunicas et pedibus suis ludens, crinibus cincinnis et conpositis uultibus atque redimiculis et omni affectato decore plus dedecens, eandem tamen plurimis edoctam oraculis, quod uenturus esset qui serpentis inlecebris exclusis sancti spiritus infunderet gratiam, ut omnis caro uideret salutare dei, omnis caro ad deum ueniret, inarsisse desiderio, sed metuentem, ne ut inpatiens, ut lasciua, ut luxuriosa, ut querula, sicut ante fuerat, displiceret, quamuis longiore quam ferre iam morantis aduentus dominici expectatione quateretur, non inmurmurantem tamen nec transgredientem, sed leuantem in omni loco puras manus sine ira et disceptatione in habitu ornato, cum uerecundia et sobrietate ornantem se, non intortis crinibus aut auro aut margaritis aut ueste pretiosa, sed his quae castitatis et bonae conuersationis decerent gratiam, [*](1 ucrlorum uices] cf. Quid. Pont. 2, 10, 35 5*Cant. 1, 2 10 cf. Esai. 3. 16 15 cf. L ic. 3, 6. 16 cf. Ps. 64, 3 20 I Tim. 2, 8 ) [*]( 1 exigeret ANPR 2 disponsata GRrnl paradvso AGNR 4 hominem JIml deeoreAR expectando T 5in(im-)patientismore(-ae) MNT. cf. De offie. I 49, 242 (Ihm) in] add. aduenientis sponsi mox Gm2Tm2 6 ab om. MNT osculis eod. Casin. 154 b dilecta Ax adiicit v 7 obtima GOPR lOfetore AOPRTafoetoreGM syonGJIOPRa 12criniumOav cincinniisO 13 omnia A decens Jlml 15 gratiam om. JlmlN 16 uenerit Grnl inardescente GMm2 17 metuendum MNT ut luxnriosa ut lasciua O Iuxoriosa R 18 quaniuisj et l\' longiorem Pml 19poterat] add. animus Mm2 moratis Rml morando (do in ras.) T 20 murmurantem MNOT 21 et om.Mm1N 22 abitu N 23 in - tortis eodd. av pr. aut eras. R auro] add. aut argento O margaretis Rm1 24 in itis 0 iis v decernent N )

8
orare dicentem: