Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

aedificauit sibi domum et subdidit columnas septem; interfecit suas hostias et cetera. hoc quoque in Canticis, licet tam mysticum quam morale, in quo blanditiarum suauitas et affectus amantis exprimitur: osculetur me ab osculo oris sui, quoniam optima ubera tua super uinum et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

Constitue ergo uirginem desponsatam multo tempore et iusto feruentem amore, quae multa praeclara opera dilecti probabilium testium adsertione cognouerit, desideriis suspensis dilatam frequenter iam non ferentem moras, quae omnia fecisset, ut sponsum uideret, aliquando uotis potitam suis ad inprouisum sponsi aduentum gaudio turbatam non quaerere primordia salutationis, non [*]( 6 cf. Ps. 1, 1-2 16*Prou. 9, 1-2 20*Cant. 1. 2-3 ) [*]( 1 uindeaniate A. 3 prius solum seminate MN 5 acceptisO 8 habiit GRm1 habuit Pm1 10 ac] hacO 12 sequutus P 13 in quo Ov naturaleG eciesiiiste MN 15 rep(-pp-)erias GMNPmla 16 est om. AR 17 subdidit] excidit T 18 hoc quoque] hocque v 19 lucet v misticum sit 0 moralem AGmlNPmIR, add. sit s. l. T 21 ab om.JINOT osculis eod. Casin. 154 b 24 disponsatam Rml 25 multo 0 praeclara] probata v 26 delatam OR 28 inprouisam 0 29 turbata N quaereret ANPR )

7
uerborum uices, sed statim quod desiderasset exigere.

ita ergo et sancta ecclesia, quae in primordiis mundi desponsata in paradiso. praefigurata in diluuio, adnuntiata per legem, uocata per prophetas diu redemptionem hominum, euangelii decorem, dilecti expectasset aduentum. inpatiens morae in oscula ruit dicens: osculetur me ab osculo oris sui et delectata osculis adiecit: quoniam optima ubera tua super uinum.