Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et ideo operemur iustitias. non enim qui operantur iniquitate in uiis eius ambulauerunt. tu mandasti mandata tua custodire nimis. utinam dirigantur uiae meae ad custodiendas iusti iustificationes tuas!tunc non c o confundar. cum respiciam in omnia mandata tua.

non solum: mandasti, inquit. custodire m a ndata tua , sed etiam: custodire nimis. quando hoc mandauit ? in paradiso quidem mandauit Adae, ut custodiret mandata: sed fortasse non mandauerat nimis custodire et ideo lapsus est. ideo inflexus uoce mulieris suae, ideo deceptus erat a serpente putans quod, si in parte aliqua recederet a mandato. non penitus erraret. sed quia semel a semita mandatorum recessit. totam deseruit uiam, inuenit eum serpens extra uiam et expoliauit omnibus, nudum reliquit. ideo dominus, quia lapsus erat qui in paradiso [*](5 cl. Ioh. 13, 27 8 cf. Gen. 3,13 10 cf. Gen. 3, 11 13*Ps. 118. 3—6 21 cf- Gen. 2,16 ) [*]( 1 qui te com.N pr. quis] adJ. te Nm2 2 praestet et ARml praestet tibi et 0 silentium AO uolet a subplicii P habere supplicii 0 habere consortium supplicii MNT 3sibi uideri O 4 alt. ipsej add. estO 6 in om. 0 die om.NT 8 euam dicentem O 10 nonne A numN gustaresO 11 paradi(-y-)siGMNav ergo] add. ueritas Gm2MNPav suadentem audistis (ex auditis m2)P 13 non] neque Jf 15 custodin ORv 18 perspexero MNT perspiciam Omlav 19 inquit mandastiO inquid M 19 et 20custodiriGOv 21 quidemcod.Casin. 154av hoc 0 inquit cet. 23 pr. adeo R 25 erret Pm1 26 inuenit— uiam om- μ omnibusque Mm2NTa 27 nudumque v reliquid PmJR )

15
erat, postea per legem per prophetas per euangelium per apostolos monuit, ut nimium custodias mandata domini dei tui. omne.

inquit, uerbum quod locutus fueris, reddes pro eo rationem. noli dissimulare; ab aliquo mandato iota unum uel unus apex non praeterit. noli recedere de uia. si in uia ambulans uix tutus es a latrone, quid facies, si te extra uiam uagantem inuenerit? dirigantur gressus tui et, ne infirmus sis ad dirigendum, precare, ut dominus dirigat uias tuas.