Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

[*](19,29 sq. ) Et factum est, cum adpropinquasset Bethphage [*]( 1495 A ) et Bethaniam, ad montem qui uocatur oliueti, misit duos discipulos dicens: ite in castellum quod contra est, in quo introeuntes inuenietis pullum asinae adligatum, in quo nemo sedit. pulchre relictis Iudaeis habitaturus in affectibus gentium templum dominus ascendit; hoc enim templum est uerum, in quo non in littera, sed in spiritu dominus adoratur, hoc dei templum est, quod [*]( B ) fidei series, non lapidum structura fundauit. deseruntur ergo qui oderant, eliguntur qui amaturi erant.

et ideo ad montem uenit oliueti, ut nouellas oleas in sublimi uirtute plantaret. quorum mater est illa quae sursum est Hierusalem. in hoc monte est ille caelestis agricola, ut plantati omnes in domo dei possint uiritim dicere: ego autem sicut oliua fructifera in domo domini. et fortasse ipse mons Christus est. quis enim alius tales fructus ferret olearum non [*]( C ) curuescentium ubertate bacarum, sed spiritus plenitudine gentium fecundarum? ipse est per quem ascendimus et ad quem ascendimus. ipse est ianua, ipse est uia, qui aperitur et qui aperit, qui pulsatur ab ingredientibus et ab emeritis adoratur.

ergo in castello erat et ligatus erat pullus cum asina. non poterat solui nisi iussu domini. soluit eum manus [*]( 8 II Cor. 3, 6 9 Ioh. 4, 24 12 Ps. 127, 3 13 Galat. 4, 26 14 Ps. 91, 14 15 Ps. 51, 10 19 Ioh. 3, 13 20 Matth. 7, 7 sq., Luc. 11, 9 sq. Ioh. 14, 6 ) [*]( 2 adpropiasset PCL ad bethphage PBX post bethpbage in P est ras. 8 litt., in L repetitur bethage et 3 a betbania X, ad bethaniam E m2 oliueti PBL 3 discipul.s (i eras., 0 8. ras. m2) P discipuloe suos aC 5 contra PaGL contra nos cet. quod EyT 7 affectu X 8 uerbum PGL 11 aliguntor P (e s. & m2) L ad 8. M. P 15 uiritim (itim in ras.) PF uirtutum G uiridim 0 nideri n 17 alius om. X olearum αВCχ (et Y m2) oliuarum PL olerum ETX 18 spirita X 19 gentilium BX infecundarum P (in exp.) L 20 ipse est nia om. PBL 21 ab emeritis] om. X, a bene meritis X 22 ligatur P (8 8. r m2) L )

439
apostolica: talis actus, talis uita, talis gratia. esto talis, ut tu possis ligatos soluere. [*]( D )

Nunc consideremus qui fuerint illi qui errore detecto de paradiso eiecti in castello sint religati. et uides quemadmodum quos mors expulerat uita reuocauit. et ideo secundum Matthaeum et asinam et pullum legimus, ut, quia in duobus hominibus uterque fuerat sexus expulsus, in duobus animalibus. sexus uterque reuocetur. ergo illic in asina matre quasi Euam figurauit erroris, hic autem in pullo generalitatem populi gentilis expressit.

et ideo pullus sedetur asinae. et bene: in [*]( E ) [*](19,30) quo nemo sedit, quia nullus antequam Christus nationum populos uocauit ad ecclesiam. denique secundum Marcum sic habes: quem nemo adhuc sedit hominum. adligatus autem perfidiae uinculis tenebatur, iniquo addictus domino errore famulatus, sed dominatum sibi uindicare non poterat quem dominum fecerat non natura, sed culpa. et ideo cum dominus dicitur, unus agnoscitur — nam et multi dii et [*]( F - ) multi domini, sed generaliter — unus deus et unus dominus. itaque si non exprimitur dominus, definitur non iam per [*]( 1496 A ) adiunctionem personae, sed per uniuersitatem naturae.

Marcus autem induxit ligatum ante ianuam, quia extra Christum quicumque est foris est in uia, qui autem in Christo est foris non est. in transitu addidit, ubi nullius certa possessio, non praesepe, non alimenta, non stabulum. misera seruitus, cui uagum ius est; plures enim dominos habet qui unum non [*]( 1 Ps. 145, 7 4 Gen. 3, 23 5 Matth. 21, 2 12 Marc. 11, 2 171 Cor. 8, 5 sq. 18 Ephes. 4, 5 sq. 20 et 22 Marc. 11,4 24 Ephes. 6, 5 ) [*]( 1 actus (s a. u.) P ut tu PaBCL et tu ut X ut et tu X 4 ca- Btellum ax (-0 m2 E), unde relegati Gelenius 5 reuocauerit X 7 expulsus... sexus in mg. inf. P 8 asina matrem aOT, asinam matrem X 9 erroribus X 10 pullus] P ml pullo P m2 x et om. X 13 habet P (s a. t m2) L 16 dominum (o in ras. et minũ 8. u. m2) P dih aBCL reum Z. om. X cum om. X 20 adiunctioois P (5 s. is m3) L 22 est a uia X 23 post transitu add. m3 8. u. ante ianui P 25 enim] etiam L termines P (m2 dominos) L qui CX et m2 ET quae ml ET cet. unus P (m2 -11) L )

440
habet. alieni adligant ut possideant, iste soluit ut teneat; [*]( B ) uehementiora enim dona nouit esse quam uincula.

Nec illud otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad Cornelium, Paulus ad reliquos. et ideo non personas designauit, sed numerum definiuit; tamen si quis est qui personas exigat, potest aestimare de Philippo, quem spiritus misit in Gazam, quando Candacis reginae baptizauit eunuchum et ab Azoto in Caesaream per omnes ciuitates uerbum domini seminauit. nec [*]( C ) illud praetereundum quod mox remittendos adserit, quia dirigendi erant qui dominum Iesum in finibus gentium praedicarent.

Illi ergo directi cum soluerent pullum, numquid suis uerbis [*](19,34) usi sunt? minime, sed dixerunt, sicut dixerat illis Iesus, ut agnoscas quod non suo sermone, sed dei uerbo nec proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus atque aduersariae potestates, quae sibi nationum obsequia uindicabant, mandato cessere diuino.

unde et apostoli propria Christo [*]( D ) [*](19,35) uestimenta substernunt siue quo facti gloriam euangelica praedicatione praeferrent; in scripturis enim diuinis plerumque uestimenta uirtutes sunt, quae gentium duritiam in aliquantulum propria quoque uirtute mollirent, ut inoffensa uecturae felicis obsequia sedulis adfectibus exhiberent. non enim mundi dominum forensi specie gestari dorso asinae delectauit, sed ut latente mysterio penetralia nostrae mentis insterneret et in [*]( E ) secretis animorum interiore consessu mysticus uector insideret [*]( 3 Act. 10, 24 sq.; 13, 2 6 Act. 8, 26 sqq. 8 Marc. 11, 3 ) [*]( 2 dona] iura X (dona s. u. m2 E) 4 non personas] personam X 7 ab azoto PBCLX et m2 ET a baptizato X baptizauit a 8 caesaream (a alt. ex e m2) P 9 quia] qui y 12 uerbis suis P 18 usi sunt in ras. m2 ex ui P, ui L minime ... Iesus in mg. inf. m2 P, om. L 14 uerbo flei C 15 populi P (-is m3) aBL, populus X gentilibus infudere (ex infnndere, n alt. eras. P) PL 16 uindicabnnt P (-ant m2) FLO 17 cessare X 18 quod aC 20 aliquantum ET 21 uictorae (m3 uecturae) P uicturae L 22 felices aX 23 dorsum animae X 24 latente (-i m2) P penetralia a et ml C penetrabilibus X sternerent X 25 consessu Cf et tn3 P, m2 TV concessu P m1 L concessum B consensu aX conscessu G concensu E et ml T )

441
quasi quodam corpore diuinitatis infusus, regens mentis uestigia, lasciuias carnis infrenans, ut ductu pietatis adsuetum populi gentilis edomaret adfectum. felices illos, qui talem internis renibus recepere uectorem, felices plane illos, quorum ora ne multiloquio soluerentur, uerbi caelestis habena restrinxit!

quae est ista habena, fratres? quis me doceat [*]( F ) quemadmodum ora hominum aut restringat aut soluat? monstrauit mihi habenam ille qui dixit: ut detur mihi sermo in apertionem oris mei. sermo ergo habena est, sermo [*]( 1497 A ) stimulus est, et ideo durum tibi est aduersus stimulum calcitrare. docuit igitur hic nos aperire cor, stimulum perpeti, iugum ducere. doceat et alius linguae retinacula pati; rarior enim tacendi uirtus est quam loquendi. doceat plane ille qui uelut mutus aduersus dolum non aperuit os suum paratus in flagella et uerbera non recusans, ut esset pia sessio deo.

Disce a domestico dei gestare Christum, quoniam prius te [*]( B ) [*](19,36) ille gestauit, cum pastor errantem reduceret ouem, disce sedula mentis tuae dorsa substernere, disce esse sub Christo, ut possis esse supra mundum. non quicumque facile uehit Christum sed ille qui potest dicere: incuruatus et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. quodsi desideras non moueri, super illa uestimenta sanctorum elutum fige uestigium.\' caue enim ne lutulentis pedibus incedas, caue transuersariis gressibus ne perstrata tibi propheticarum uiarum [*]( C ) [*]( 5 Prouerb. 10, 19 8 Ephes. 6, 19 10 Act. 9, 5; 26, 14 11 Iudic. 16, 18 13 Ps. 37, 14 (cf. 13) et 18 17 Luc. 15, 4 sqq. 20 Ps. 37, 9 ) [*]( 1 corporis (is eras. et s. e m3) P 2 lascinia a laBciuiam CX 4 recipere aX et m1 B 7 resoluat CX 10 durum est tibi X aduersum aC calcitrare] calces a, calces mittere X 11 cor] ora ed. Rom. 12 alios P (v 8. o m3) BLy linguam PL 13 loquendi (n 8. u.) P 14 flagellae (om. et) X 15 ut esset...(16) dei] hoc X sessio dl C, possessio d5 a 17 gestauit (u ex b) G gestabat FγΤ disce. P disces L 22 supra aLX e lato aG 23 ne post pedibus transponunt CX 24 ne s. u. m2 P, om. BL, post caue transponunt A7 perstrata P (r alt. 8. ft.) perstata L ne propheticarum X )

442
itinera derelinquas. namque ut tutior uenturis gentibus esset incessus, propriis indumentis usque ad dei templum qui praeibant Iesum semitam munierunt. ut tu sine offensione [*](19,40) gradiaris, discipuli domini amictu se proprii corporis exuentes inter aduersa turbarum uiam tibi suo strauere martyrio. si quis tamen ita uult accipere, non renitimur, quod pullus iste iam supra ludaeorum uestimenta graderetur.

quid autem sibi uelint ramorum fragmina, quae utique incedentium gressus [*]( I) ) inplicare consuerunt, dubitarem profecto, nisi me in superioribus bonus mundi totius docuisset agricola, quia iam securis ad radices arborum posita est, quae sub aduentu domini salutaris infecunda succidat et infructuosarum inanem gloriam gentium solo sternat fidelium pedibus proterendam, ut renouatae mentis spiritu nationes uelut nouellarum arborum stirpes de uetustis possint germinare caudicibus.

ne ergo despicias [*](E ) hunc asellum; nam sicut in uestitu ouium sunt lupi rapaces, ita contra inest homo cordis absconditus sub specie bestiali. quia sub exuuiis corporis, quod nobis est conmune cum beluis, mens deo plena uegetatur. quod ad figuram hominum pertinere sanctus Iohannes euidentius declarauit addendo quia acceperunt sibi medullas palmarum; iustus enim ut palma floriet. et ideo aduentante Christo erigebantur iam supra humeros hominum uexilla iustitiae et insignia triumphorum. [*]( F ) quid miratur turba quod operatur mysterium? etsi nesciat quid miretur, miratur tamen quia in illo pullo sapientia sedet, [*]( 7 Matth. 21, 8, Marc. 11, 8 10 Luc. 3, 9 13 Ephes. 4, 23 16 cf. Exod. 13, 13; 34, 20 16 Matth. 7, 15 17 I Petr. 3, 4 20 Ioh. 12, 13 21 Ps. 91, 13 22 cf. hymn. V in nocte nat. dom. u. 15 ) [*]( 1 nam quattuor (nam quatenus V m2) uenturis X 6 paulus X 9 dubitare aL 11 aduenttl G 14 nationem P (s s. lp m3) L 15 de uetustis (deuet et i in ras. m2) P bene iustos L 19 pertinere. P 20 euidentium (ter g. tjum m3) P qui PL 22 floriet PBLX florebit a floret G (in ras.) cet. adueniente PLX 24 quod αχ quid eet. 25 sedit P (-et m2) CL )

443
uirtus manet, haeret iustitia.

ne despicias asinam quoque istam, quae quondam angelum dei uidit, quem homo uidere non potuit. et uidit et detulit et locuta est, ut agnosceres posterioribus temporibus sub aduentu magni angeli dei gentiles illos ante asinos locuturos.

Pulchre autem secundum Lucan turbas laudantes deum ad [*]( 1498 A ) [*](19,37) descensum montis occurrisse legimus, ut operatorem mysterii spiritalis significarent sibi uenisse de caelo. turba igitur agnoscit deum, regem appellat, prophetiam repetit: osanna filio [*](19,38) Dauid, hoc est redemtorem domus Dauid exspectatum quoque secundum carnem Dauid filium uenisse declarat, et hoc turba illa post exiguum crucifixura momentum. uere memorabile diuinae operationis insigne, ut aduersum se testimonium [*]( B ) extorqueatur inuitis, cum deum negant affectibus, quem uocibus confitentur.

unde et dominicum illud: si hi tacuerint, [*](19,40) lapides clamabunt. neque enim mirum, si laudes domini contra naturam suam saxa respondeant, quem scopulis duriores praedicant peremtores, aut fortasse quia obmutescentibus Iudaeis post domini passionem uiui erant secundum Petrum lapides clamaturi. ergo conpugnantibus licet adfectibus suis turba [*]( C ) deum tamen ad templum suum cum laude deducit.

sed deus templum suum non mercatoris uult esse deuorsorium, sed domicilium sanctitatis nec uendibili religionis officio, sed [*]( 1 Num. 22, 25. 27 4 Esai. 9, 6 9 Matth. 21, 9 et 15 10 Ps. 117, 25 12 Luc. 23, 33 19 I Petro 2, 5 ) [*]( 1 manet] inhabitat Gr inhabitet E (in ras.) T et (eras.) inheret (in in ras., h s. u.) P et heret C eret n asinam istam quoque istam P (istam pr. in ras. m2) BL 3 cognosceres X 4 temporibus s. u. m3 P, om. L aduentum L et (m del.) PB 5 ante om.. X locuturus P (o 8. u alt.) L loquuturos aFOV 6 lucan P ml lucam P m3 cet. 9 fili aX 10 post domus Dauid add. filium uenisse PL quoque om. / 13 aduersus X 14 negant (n alt. s. u.) P 15 dominicum (ni s. u. m2) P dns cum L si hi (hi in ras. m2) P sibi L 18 quia (a s. u.) P 21 tamen deum C sed deus] sed da tamen ET sed a 22 deuorsoriam P ml B diuersorium P m3 cet. )

444
obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat. considera igitur quid tibi ad exemplum uiuendi dominica gesta praescribant.

Eteiciebatomnesuendentesetementesintemplo [*]( D ) et mensas nummulariorum euertit et cathedras uendentium columbas. generaliter itaque supra docuit saeculares a dei templo abesse debere contractus, specialiter autem nummularios pepulit. qui sunt nummularii nisi qui de pecunia domini lucrum quaerunt nec bona malaque discernunt? pecunia enim domini scriptura diuina est. nam et denarios seruis distribuit profecturus et talenta diuisit et pro sanitate hominis uulnerati duo aera stabulario dereliquit; duobus enim [*]( E ) testamentis uulnera nostra curantur. sed tu quasi bonus nummularius eloquia domini, eloquia casta, argentum igne examinatum reconde, purgatum spiritu septiformi nec adulteram imaginem regis, quia et Satanas transfigurat se in angelum lucis, inpia conmutatione suscipias nec inminutam principis tui figuram Arrianae fraude perfidiae thesauro tuo misceas nec pecuniae sono aurem temtes fidelium, ut religiosarum audientiam scripturarum tinnitus aeris excludat [*]( F ) uel religiosis adfectibus habendi cupiditas inseratur. non ergo omnes excludantur nummularii; sunt enim et boni. denique pecuniam meam inquit dedisses nummulariis, et ego ueniens cum usuris recepissem eam. quodsi nummus est scripturarum, et usura est scripturarum.

cathedras autem uendentium columbas cur euerterit secundum litteram non intellego; neque enim nundinatores auium uindicare sibi [*]( 4 Matth. 21, 12 10 Matth. 25, 14 sqq. Luc. 19, 13 11 Luc. 10, 35 14 Ps. 11, 7 16 II Cor. 11, 14 23 Matth. 25, 27 ) [*]( 8 reppulit P repulit CL 11 et om. X 14 dni 8. u. m3 P, om. L 15 examinatum] probatum PL purgatQ (tQ 8. fl.) P septiformis P .(s eras.) L 17 conmutationes P (s eras.) L 19 permisceas PBL aures X ut] aut PaFO 21 inseratur (t in ras.) P ergo] enim PL 22 excludantur (v s. a m2) P et om. X 23 inquit. meam C, inquit om. X 26 euerterit aC euertit cet. )

445
poterant honorati alicuius in nundinis solii dignitatem. nam [*]( 1499 A ) quae praerogatiua dignitatis est in columbis? admonet tamen dominici forma baptismatis, quando descendit sanctus spiritus in columba, typo eiectorum de templo huiusmodi mercatorum in ecclesia dei consortium eos habere non posse, qui sancti spiritus gratiam nundinentur. gratis enim inquit accepistis, gratis date. denique Simoni, qui sanctificandi munus pretio in se putauit posse conferri, respondit Petrus: pecunia inquit tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam dei [*]( B ) putas te pecunia consequi posse. non est tibi pars neque sors in hac fide.

uenditores quoque ouium et boum eos puto qui de labore alieno uel simplicitate foedi auctionatores quasdam nundinas aucupentur aut quia oues eiciuntur et boues, columbae iubentur auferri, populus uidetur Iudaeus excludi; Ephraem enim sicut columba, quod eorum dominus et successiones oderit et labores. aes effunditur, ut gratia colligatur, mensa nummulariorum euertitur, ut domini [*]( C ) subrogetur, ara deicitur, ut erigantur altaria.