Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

quod uidetur etiam Lucas non omisisse, [*](19,2 sq. ) cum Zacchaeum subicit, qui statura pusillus, hoc est nulla [*]( B ) nobilitatis ingenitae dignitate sublimis, exiguus meritis, sicut populus nationum audito domini salutaris aduentu quem sui non receperant uidere cupiebat. sed nemo facile Iesum uidet, nemo potest uidere Iesum constitutus in terra. et quia non prophetas, non regnum habebat tamquam formae gratiam naturalis, ascendit in sycomorum, uanitatem scilicet Iudaeorum uestigio suo proterens, errata quoque corrigens superioris aetatis, et ideo legum interioris domus recepit hospitio. et [*]( C ) bene ascendit in arborem, ut arbor bona bonos fructus faceret ac naturali excisus oleastro et contra naturam insertus in bonam oliuam fructum posset legis adferre; radix enim sancta, etsi rami inutiles, quorum infructuosam gloriam plebs gentium fide resurrectionis quasi quadam corporis eleuatione transcendit. [*]( 2 Matth. 20, 29 sq. 7 Gen. 10, 1 12 Ioh. 1, 11 14 Luc. 10, 24; 16, 16 19 Matth. 7, 17 ) [*]( 1 adpropiasset PLX (praeter y) 2 uias (m2 -4) P 3 duo ceci ΕγΤ introducuntur C egrediente Βγ in egrediente L 4 adpropinquantis P (8 eras.) L adpropinquante I 5 recipit PB 7 et om. X iafeth PaXy 8 ducunt PL duo BX (-os corr. m2 πV) 9 omis- Bisse P (s pro eras.) L 10 pusillus erat X 11 nobilitas P (-tatis m2) L 13 receperant (e alt. ex i m2) P 14 potest (s s. u.) P ihm uidere oy 15 regnum] alibi regnum X legem ed. Rom. gratia B gratie a natalis (a alt. ex u) P naturalis in ras. L 16 ascendet P (-it tn3) L 17 prosternens PL properans X (s. m2 superans V) errata (r pr. s. u.) P 19 in om. PL bonos (os ex us m2) P 20 ac] a E (c s. u.) IT ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 28 )

434

Et ecce uir nomine Zacchaeus. Zacchaeus in sycomoro. [*]( D ) [*](19,2 19, 4: 18, 35 19, 5; 18, 40 19, 5: 18, 40 sq. ) caecus in uia. quorum alterum dominus miseraturus exspectat, alterum mansionis suae claritate nobilitat: alterum sanaturus interrogat, aput alterum se non inuitatus inuitat; sciebat enim uberem hospitis sui esse mercedem, sed tamen etsi nondum uocem inuitantis audierat, audierat affectum.

uerum ne caecum illum tamquam fastidiosi pauperum cito reliquisse uideamur et transisse ad diuitem, exspectemus eum, quia exspectauit et dominus, interrogemus eum, quia interrogauit et Christus. [*]( E ) nos interrogemus, quia nescimus, ille, quia nouerat; nos interrogemus, ut sciamus unde iste curatus sit, ille interrogauit, ut in uno plures disceremus unde dominum uidere mereamur; interrogauit enim, ut crederemus nisi confitentem non posse sanari. et confestim inquit uidit et sequebatur illum magnificans dominum. et perambulabat in Hiericho.

aliter enim non uideret, nisi sequeretur Christum, nisi [*]( F ) [*](18,43; 19, 1 ) dominum praedicaret, nisi saeculum praeteriret. cum diuitibus quoque in gratiam reuertamur; nolumus enim offendere diuites, [*](18,25) qui uolumus, si fieri potest, sanare omnes. ne in camelli comparatione praestricti, in Zacchaeo citius quam oportuit derelicti iustae habeant commotionis offensam.

discant non in facultatibus crimen haerere, sed in his qui uti nesciant [*]( 1493 A I ) facultatibus; nam diuitiae ut inpedimenta in inprobis ita in bonis sunt adiumenta uirtutis. diues certe Zacchaeus electus a [*](19,8) Christo, sed dimidium bonorum suorum pauperibus largiendo, reddendo etiam in quadruplum quae fraude sustulerat — alterum enim non sat est, nec habet gratiam liberalitas, si iniuria perseuerat, quia non spolia, sed dona quaeruntur — uberiorem mercedem quam conferebat accepit. [*]( 4 inuitaturus P (-& m2) L 5 hospitii ax hospiti F 6 audierat alt.] iam uiderat x 8 eum s. u. P 13 mereremur PL 15 illum (ex eum) P eum x dm̃ CET in om. FΟχ hierico P 16 et nisi X 19 qui Χχ quia cet. posset PL in] et in L 23 in pr. om. LX in aZt. om.. X 25 demedium (m2 dimidium) P dimedium L 27 satis CO 28 quaerantur PL 29 accepit (e ex i m2) P )

435

Et bene princeps inducitur publicanorum. quis enim de se [*]( B ) [*](15,2) desperet, quando et iste peruenit, cui census ex fraude? et ipse inquit diues, ut scias non omnes diuites auaros.

quid [*](19,3) sibi uult quod nullius alterius staturam scriptura nisi huius expressit: quia statura pusillus erat? uide ne forte malitia pusillus aut adhuc pusillus fide; nondum enim promiserat, cum ascenderet, nondum uiderat Christum, merito adhuc pusillus. denique Iohannes magnus, quia et Christum uidit et [*]( C ) spiritum sicut columbam super Christum manentem, sicut ipse ait: uidi spiritum descendentem sicut columbam et manentem super eum.

quae autem turba nisi [*](19,3) inperitae confusio multitudinis, quae uerticem nequiuit uidere sapientiae? ergo Zacchaeus, quamdiu in turba est, non uidet Christum; supra turbam ascendit et uidit, hoc est: plebeiam transgressus inscientiam meruit quem desiderabat aspicere.

pulchre autem addidit: quia illa parte erat transiturus [*]( D ) 19, 4 dominus, uel ubi sycomorus uel ubi crediturus, ut et mysterium seruaret et gratiam seminaret; sic enim uenerat, ut per Iudaeos transiret ad gentes.

uidit itaque Zacchaeum sursum; [*](10,5) iam enim sublimitate fidei inter fructus nouorum operum uelut fecundae altitudine arboris eminebat. et quoniam de typo ad moralia defleximus, inter tot credentium uoluntates dominica [*]( E ) die relaxare animum, festiuitatem admiscere delectat. Zacchaeus in sycomoro, nouum uidelicet noui temporis pomum, ut in hoc quoque conpleretur illud: arbor fici produxit grossos suos; ad hoc enim Christus aduenit, ut ex lignis non poma, [*]( 10 Ioh. 1, 32 25 Cant. 2, 13 ) [*](3 omnis P ml (corr. m3) 4 huius] unius X 5 uide ne (ne in u. extr. m2) P uidere L malia P (malicia m3) L 6 aut (au in ras. m2) P 9 spm ecm X sicut (t in ras.) P 12 multitudinis confusio PBL nequit BGyX 13 sapientis FO uidet] uidit CL 14 plebem iam aE7TX 15 transgressus (s pro 8. u.) P inscitiam B, in scientia X quam EfTx aspicere] accepit X 20 uel X ut C 21 fecunda PBL 22 fleximus B refleximus X 23 zaccheus (s in ras.) P zaccheum L 24 noui X 25 illud om. X producit X 26 ad hoc (o ex u m2) Pf enim om. P aduenit (e s. u. m2) P adnuit L ) [*]( 28* )

436
sed homines nascerentur. legimus alibi: cum esses sub arbore fici, uidi te. ergo Nathanahel sub arbore, hoc est supra radicem, quia iustus — radix enim sancta — sub [*]( F ) arbore tamen Nathanahel, quia sub lege, Zacchaeus supra arborem, quia supra legem; ille domini occultus defensor, hic publicus praedicator; ille adhuc Christum ex lege quaerebat. iste iam supra legem relinquebat sua et dominum sequebatur.

Ecce mna tua decem mnas adquisiuit. bonus ordo, ut [*]( 1494 A ) [*](19,16) uocaturus gentes et Iudaeos iussurus interfici, qui noluerunt [*](19,12) regnare supra se Christum, hanc praemitteret comparationem, ne diceretur: \'nihil dederat populo Iudaeorum, unde potuit melior fieri\' aut: \'quid ab eo qui nihil recepit exigitur?\' non mediocris ista est mna, quam supra mulier euangelica, quia non inuenit, lucernam accendit, lumine quaerit admoto, [*]( H ) gratulatur inuentam.

denique ex una decem mnas alius fecit, alius [*](19,18) quinque. fortasse istae moralia habent, quia quinque sunt corporis sensus, illae decem duplicia, id est mystica legis et moralia probitatis. unde et Matthaeus quinque talenta et duo talenta posuit, in quinque talentis ut sint moralia, in duobus utrumque, mysticum atque morale. ita quod numero inferius re uberius. et hic possumus decem mnas decem uerba intellegere id est legis doctrinam, quinque mnas magisteria disciplinae. [*]( e ) sed legis peritum in omnibus uolo esse perfectum: non enim in sermone, sed in uirtute est regnum dei.

bene autem, quia de Iudaeis dicit, duo soli multiplicatam pecuniam [*]( 1 Ioh. 1, 48 3 Rom. 11, 16 sq. 7 Matth. 19, 27 13 Luc. 15, 8 sq. 18 Matth. 25, 15 23 I Cor. 4, 20 ) [*]( 2 ergo aCX ergo non cet. 8 m.na P mina aX (i eras. 0) mnan (m s. u.) P minas X (i eras. 0) odor P (s. /// Ordo m2) X (ordo m2 E) 13 iete X (ista corr. Vrc) mna y mnas BL et (s eras.) PC mina a minas X 15 inuenta L et (& ex a m2) PV denique fortaase X (fortasse del. V) minas aX fecit (e ex a) G 16 V PFLπV 16 et 18 V PL 19 V L in.duob.s P (ante s eras. i; u s. ras.) da nobis L 20 in numero / 21 X bis PL minas ay 24 est regnum di sed in uirtute PBL 25 de om. a0 duo soli (tn ras. m2) P duos illi L )

437
deferunt, non utique aeris, sed disputationis usuris. alia est enim pecuniae faenebris, alia doctrinae caelestis usura.

Denique dominus cum dicit: quare non dedisti pecuniam [*](19,23) meam ad mensam? non nostrae, sed suae pecuniae quaerit [*]( D ) usuram.

unus intra terram abscondisse se dicit, quod rationem, quae ad imaginem et similitudinem dei est data nobis, studio uoluptatis obruit et tamquam in foueam carnis abscondit. de aliis siletur, qui quasi prodigi debitores quae acceperant perdiderunt in duobus illis pauci sunt qui per duas uices ad cultores uineae destinati sunt, in reliquis omnes Iudaei. quam conparationem Matthaeus etiam nobis uoluit aptare, quod similiter ut diues qui pecuniam suam non inpertit pauperibus [*]( E ) ita etiam qui doctrinae suae gratiam non diuidit inperitis, docere cum possit, haut mediocris est reus culpae. de quo quoniam in libris de fide scriptis diximus, transcurrere melius fuit.

ciuitates autem decem esse quae possunt nisi forte [*](19,17) animae, quibus iure praeponitur qui pecuniam domini et illa eloquia casta probata sicut argentum mentibus hominum [*]( F ) faenerauerit? nam sicut Hierusalem dicitur aedificata sicut ciuitas, ita sunt animae pacificae. et sicut angeli praesunt, ita et hi qui uitam meruerint angelorum. [*]( 5 Matth. 25, 18 9 Luc. 20, 10 sq. Matth. 20, 1 sqq. 14 cf. de fide lib. V prol. 13 sq. 17 Pa. 11, 7 19 Ps. 121, 3 20 Apoc. l, 20, Luc. 20,36 ) [*]( 1 enim in F (in ras. ex enim) 0 et (in eras.) aV 2 pecuniae X pecunie (a s. e alt. m2) C pecunia cet. fenebris B funebris X fenoris a fenoris / foenoris PCL 6 dl est data aX d! est data est P (pr. est exp. m2) C (alt. est exp. m2) BL dl data est X 7 fouea πχ 8 prodige (-i m3) P 9 illi PBLX 10 uineae (e pr. ex i m2) P 11 conparatione P (nS m2) L nobis ... diues qui in mg. inf. m3 P, om. L 12 non pecuniam P (non exp. m3) L 14 haut (h s. u. m3) P de quo ... fuit in mg. sup. m3 P, om. L) 15 quoniam] cum P 16 fuerit fC X PL 20 post sicut add. illi 8. u. m2 P 21 his (a add. m3) P meruerunt LX angelorum in spatio uacuo m2 P, om. L DE EUANGELIO LIB VIII EXPL.INCIP EIUSDEM LIB VIIII « FI- XIT LIBERVIII. IN EVANGELIO SCDM LVCA. INCIPIT LIBER NONVS C EXPLICIT LIBER VI. INCIPIT LIBER VII. B EXPLICIT LIBER VII. INCIPIT LIBER VIII x in PLX nec subscriptio est nec inscriptio )

438