Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Homo autem quidam diues induebatur purpuram. [*]( B ) [*](16,19) narratio magis quam parabola uidetur, quando etiam nomen exprimitur. non otiose autem hic diuitem dominus perfunctum deliciis saecularibus in perpetuae famis aput inferos [*](16,28) constitutum significant aerumna, cui non inmerito quinque fratres. id est quinque sensus corporis naturali quadam germanitate uidentur fuisse sociati, qui inmodicis atque innumeris [*]( C ) [*](16,23) cupiditatibus aestuabant, Lazarum uero in Abrahae gremio quasi in quodam sinu quietis et sanctitatis recessu locauit, ne inlecti praesentium uoluptate maneamus in uitiis uel taedio uicti laborum dura fugiamus. siue itaque Lazarus pauper in saeculo, sed deo diues, siue apostolicus aliqui pauper in uerbo, locuples fide — neque enim omnis sancta paupertas aut diuitiae criminosae, sed ut luxuria infamat diuitias, ita paupertatem conmendat sanctitas — siue ergo apostolicus qui ueram teneat [*]( D ) fidem, uerborum infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum uelamina non requirat, faeneratam mercedem accipit inpugnans haereticos, Manicheum Marcionem Sabellium Arrium Fotinumque — isti enim non aliud quam fratres sunt Iudaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur - reprimens [*]( 4 Cant. 3, 4 6 Ps. 103, 15 Cant. 5, 1 19 Iac. 2, 5 ) [*]( 1 faciem PBLX (m del. ΡΒπV) facie cet. 2 gloriam suam PaBLX (m bis eras. F) 5 domom (v 8. o alt.) P 8 purpuram PaBCGL (m del. PB) purpura EfT purpora X 10 hic autem PL 12 aerumnam PBL 15 eleazarum X (item u. 8 et 398, 5) 17 uitiia (ii ex i m2) P 18 sine (in mg., eras.) P, om. L 19 aliqui BGX aliquis P (9 s. u.) eet. \'20 in fide C 24 intemeratam P (foene 8. interne m3) BL 26 fotinenwque (v 8. e pro ungus) P )

398
quoque carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus uaporantur, faeneratam inquam mercedem accipit, cui conpensatio exuberantium copiarum et perpetuitatis usura est.

nec [*]( E ) [*](16,21) alienum putamus, ut de fide quoque opinemur hunc esse tractatum, quam Lazarus abiectam de mensa diuitis colligit, cuius utique ulcera secundum litteram diues fastidiosus horreret nec inter pretiosas epulas unguentatosque conuiuas faetorem ulcerum lambentibus canibus sustineret, cui odor aeris et ipsa esset natura fastidio, quamquam insolentia et tumor diuitum [*]( F ) indiciis conpetentibus exprimatur, quod ita condicionis inmemores humanae sint, ut tamquam supra naturam siti de miseriis pauperum incentiua suarum capiant uoluptatum, rideant inopem, insultent egenti et quorum misereri deceat his auferant.

Utrumque ergo qui uolet tamquam Lazarus colligat. cui similem illum puto, qui caesus saepius a Iudaeis ad patientiam credentium et uocationem gentium ulcera sui corporis lambenda quibusdam uelut canibus offerebat, quia scriptum est: conuertentur ad uesperum et famem patientur ut canes. quod agnouit Chananitis illa mysterium. cui dicitur: [*]( 201474 A ) nemo tollit panem filiorum et mittit canibus. agnouit hunc panem non panem esse qui uidetur, sed illum qui intellegitur et ideo respondit: utique, domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. micae istae de illo pane sunt. et quia panis uerbum est et fides uerbi est, micae uelut quaedam dogmata fidei sunt. unde respondit dominus, ut ostenderet fideliter dictum: o [*]( 16 II Cor. 11, 24 sq. 19 Ps. 58, 15 20 Matth. 15, 22 21 Matth. 15, 26 23 Matth. 15, 27 27 Matth. 15, 28 ) [*]( 2 mercedam P acccpit BL 4 de s. u. P 5 abiectam CEX abiecta cet. colligit it (e s. i pr.) collegit ELT 7 nec (c 8. w.) P 8 cui] qui PL 11 sitis (s alt. 8. u. m2) P sit X (aint corr. n) sint y 13 rideant (t s. u.) P ct om. X doceat P (e s. Q m3) L 15 utrumque] uirumque P (que exp. m2) L lazarum (-us m2) P. 16 qui P (c 8. q m3) L 19 uesperam Χχ 20 cognouit aL cananitis PCL chananites a (i s. u. et i s. es in2) C chananitidis Χχ chananiditis B )

399
mulier, magna est fides tua.

o felicia ulcera, quae [*]( B ) perpetuum excludunt dolorem. o uberes micae, quae repellitis ieiunium sempiternum, quae colligentem pauperem aeternis expletis alimentis! abiciebat uos de mensa sua archisynagogus, cum propheticarum scripturarum et legis interna mysteria refutaret; micae enim sermones sunt scripturarum, de quibus dicitur: et proiecisti sermones meos post te. abiciebat uos scriba, sed Paulus diligentissime colligebat in iniuriis suis legens plebem. lambebant ulcera eius qui morsu serpentis [*]( C ) intrepidum excusso serpente uiderunt et crediderunt. lambebat ille carceris custos, qui uulnera Pauli lauit et credidit. beati canes, in quos ulcerum talium destillat umor, ut adinpleat cor et inpinguet fauces eorum, quo custodire domum, seruare gregem, cauere adsuescant lupos.

Pone nunc ante conspectum saecularibus Anianos studiis intentos, qui societatem potentiae regalis adfectant, ut armis [*]( D ) militaribus inpugnent ecclesiae ueritatem, nonne tibi uidentur in quadam purpura et bysso exstructis iacentes toris, qui pro ueris fucata defendant, ditibus abundare sermonibus, cum iactant dominico terram tremuisse sub corpore, caelum tenebris obductum, excita uerbo maria uel sedata, uerum tamen dei filium denegantes? constitue et illum pauperem, qui sciens non in sermone, sed in uirtute regnum dei esse paucis quid sentiret expressit dicens: tu es filius dei uiui: nonne tibi [*]( E ) illae uidentur egere diuitiae, haec redundare paupertas? diues haeresis euangelia multa conposuit, pauper fides hoc solum [*]( 4 Luc. 13. 14 7 Ps. 49, 17 9 Act. 28, 8 sqq. lt) Act. 16, 33 19 Luc. 23, 44. Matth. 27, 51 23 I Cor. 4, 20 24 Matth. 16, 16 ) [*]( 1 uulnera X 2 o om. PBL 7 proiecistis P (i alt. eras.) L 8 in om. X 9 morsus X 10 excussu serpenteiii X 11 patibuli P paululi (lu eras.) L 12 destillat P ml distillat P m2 aCX 13 quo a quos P qui cet. 15 arrianos (s exp. m2) P arrianus X (qui intentas quoque) 17 uidetnr PLX (-entar m3P, m2 π V) 18 exstructis aET et structis PBL et exatructis CG\'(X 2:3 dei regnum X qui P (quid m2) LX 24 tibi uidentur illae PL illae tibi uidentur X 26 fidis X fidelis X )

400
euangelium tenuit, quod accepit: diues philosophia plures sibi deos fecit, pauper ecclesia unum deum nouit.

inter hunc igitur [*](16,26) diuitem et pauperem chaos magnum est, quia post mortem [*](16,24) nequeunt merita mutari, eoque in inferno diues inducitur [*]( F ) cupiens aliquid de paupere spiritus refrigerantis haurire; aqua enim refectio est animae in doloribus constitutae, de qua dicit Esaias: et saliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris. cur autem cruciatur ante iudicium? quia luxurioso carere deliciis poena est. nam et dominus dicit: ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno caelorum.

serus [*](16,27) autem diues iste magister esse incipit, cum iam discendi tempus habeat nec docendi. quo loco euidentissime declarat dominus uetus testamentum esse fidei firmamentum retundens perfidiam [*]( 1475 AI ) Iudaeorum et excludens nequitias haereticorum, a quibus mens supplantatur infirmior; ipsi enim pusilli sunt, qui adhuc nesciunt incrementa uirtutis.

licet autem aduertere quod in uilici illius superiore et istius diuitis praesenti comparatione incentiuum misericordiae sit, et ibi fortasse sanctis, quos amicos dicit et quibus tabernacula tribuit, hic uero docet pauperibus conferendum.

Si peccauerit in te frater tuus, increpa illum. quam [*]( B ) [*](17,3) bene post diuitem, qui cruciatur in poenis, subiecit praeceptum ueniae largiendae, his utique qui se ab errore conuertunt, ne quem desperatio non reuocet a culpa! quam uero moderatus est, ut neque difficilis uenia nec remissa sit indulgentia, ne [*]( 7 Esai. 12, 3 9 Luc. 13, 28 16 Hebr. 5, 13 17 Luc. 16, 1 20 Loc. 16, 9, ) [*]( 3 pauperem et diuitem X 6 constitutua (us in ras) erat (8. u. m3) P constitutus L qua dicit] quo diuite P (cit m3 8. uite) L 7 delectibus P (laticibus 8. lectibus m3) L 8 luxorioso (v a. Q pr. m2) P 10 cura ... caelorum om. PBLX, cf. 188, 4 et isaac X 14 firmitatem X iudaeorum perfidiam y 16 supplantatis P (-tur m2) L 19 sitJ est FOV fortassis C 20 hoc P (hic m3) L 25 quem] que PBLX )

401
quem uel austera percellat inuectio uel coniuentia inuitet ad culpam! sic et alibi: si peccauerit in te frater tuus, uade [*](C ) et corripe eum inter te et ipsum; plus enim proficit amica correptio quam accusatio turbulenta: illa pudorem incutit, haec indignationem mouet seruetur potius quod prodi metuat qui monetur. bonum quippe est Ut amicum magis te qui corripitur credat quam inimicum; facilius enim consiliis adquiescitur quam iniuriae subcumbitur. unde et apostolus corripite inquit, ut fratrem, ut erubescat, non ut inimicum eum existimetis. infirmus enim custos diuturnitatis [*]( D ) est timor, pudor autem bonus magister officii; qui enim metuit reprimitur, non emendatur, quem pudet facere in naturam uertit.

pulchre autem posuit: si peccauerit in te; non enim aequa condicio in deum hominemque peccare. denique apostolus, qui diuini est uerus interpres oraculi: haereticum inquit post unam correptionem deuita, quia non est aeque perfidia ut culpa ueniabilis. et quoniam plerumque per [*]( E ) inperitiam error obrepit, corripiendum praecepit, ut aut pertinacia uitetur aut prolapsio corrigatur.

Uerum quid est: si septies conuersus fuerit ad te, [*](17,4) dimitte illi? num ueniae numerus praefinitur an uero quia, cum septimo die requieuerit deus ab omnibus operibus suis, post ebdomadam istius mundi quies nobis diuturna promittitur, ut quemadmodum mala istius mundi feriata cessabunt ita [*]( F ) etiam uindictae seueritas conquiescat? sabbatum autem non solum dierum, sed etiam mensum est, et ideo septimi mensis [*]( 2 Matth. 18, 15 9 II Thess. 3, 15 14 Beg. I 2, 25 15 Tit. 3, 10 22 Gen. 2, 2 ) [*]( 1 coniuentia G conhibentia PBL cohibentia aX (h 8. u. n) conibentia CEfT 3 illam ET te et] temet FO V 6 amicum] ad amicum P (ad eras.) L te magis PL 10 aestimetis PL infirmus (i 8. u m3) P 13 in te 8. u. m3 P, om. L 14 hominesque P hominisque L 15 uersus (s pr. eras.) P 18 praecipit FOV ut om. X 22 cum om. X 23 ebdomadi PaCETV ebdomada cet. 26 et 402, 1 mensum P (-ium m.2) L mensuum B (uù loco pr. in ras.) aFG et (u pr. ex i) COnV mensium cet. ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 26 )

402
decima die sabbata sabbatorum, nec solum mensum, sed annorum quoque nec annorum tantummodo, sed etiam generationum, postremo ipsius mundi, cuius typus est sabbatum [*]( 147K A ) magnum, sicut in lege est ebdomada septima, post quam celebratur annus iubelaeus. quod mysterium nobis uoluit dominus reuelare, cum dicit: non solum septies, sed etiam septuagies septies, quia septima generatione, ut habes secundum Lucan, Enoch raptus est, ne malitia mutaret cor eius, et in eo aculeus doloris quieuit. septuagesima autem et septima generatione dominus natus est ex Maria humani generis in se peccata suscipiens remissionem tribuit omnium delictorum. [*]( B )

ergo quamuis secundum litteram discas frequenter ignoscere nec indignationem tenere — nihil enim est quo possit offendi cui ignoscendi est consuetudo —, tamen agnosce mysterium. neque enim otiose sabbato dixit dominus mulieri: dimissa es ab infirmitate tua ostendens plebi suae, quae sicut mulier illa uocata sequeretur, aduentu suo se remisisse peccata. septuagies itaque et septies Lamech condemnatur, quia [*]( C ) grauius delinquit qui scelus dum punit admittit. omnem autem enormitatem sceleris baptismi sacramenta dimittunt. disce ergo donare iniurias tuas, quia persecutoribus suis Christus ignouit. [*]( 1 Lenit. 23, 15 sq.; 25, 8 et 10 sq. 6 Matth. 18, 22 7 Lnc. 3, 37 8 Sap. 4, 11 9 Luc. 3, 23 sqq. 15 Luc. 13, 12 18 Gen. 4, 24 21 Luc. 23, 34 ) [*]( 1 decimo L nec] non PBL 2 quoque nec annorum s. u. m3 P, om. L nec] neque BFO regenerationum E (re eras.) yT uenerationum PL 4 ebdomada αCLχ ebdomadas (s del.) BK ebdomas PFO et (as ex adas) V 5 iubeleus (i 8. e pr.) Ej iubileu6 LN nobis dns uoluit X noluit nobis dns CX 7 septuagies (0 et ea 8. u.) P R lucan Pml lucam PM3 cet. enoc PCL malitiam L mutaret (im add. tn2) P 9 septuagesima (a pr. s. u. m2) P septuagensima X (n eras. OK) 10 uatus est V (est exp.) natus αγ ex] de PL 12 discam PL dicas 0 et (corr. m2) KV 13 uel indignationem non tenere y quod FOV 15 dns dixit C demissa (dim. m2) P 17 se om. Cχ peccato X 18 et om. Gf et m1 F, itaque et om. L 20 inormitatem P (en. M2) LX 21 Christus om. X (in V add. m2) )

403

Nec illud otiosum, quod sabbato passus est magno significans fore sabbatum, quo mors destrueretur a Christo. quodsi Iudaei sabbatum ita celebrant, ut et mensem et annum totum quasi sabbatum habeant, quanto magis nos resurrectionem [*]( D ) domini celebrare debemus! et ideo maiores tradidere nobis pentecostes omnes quinquaginta dies ut paschae celebrandos, quia octauae ebdomadae initium pentecosten facit. unde et apostolus quasi Christi discipulus, qui sciret diuersitatem esse temporum, scribens ad Corinthios aput uos inquit forsitan manebo et hiemabo et infra: manebo autem Ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum. itaque aput Corinthios hiemem agit quorum erroribus [*]( E ) angebatur, quod eorum circa dei cultum frigeret adfectus; cum Ephesiis pentecosten celebrat atque his tradit mysteria, relaxat animum, quia fidei cernebat ardore feruentes. ergo per hos quinquaginta dies ieiunium nescit ecclesia sicut dominica, qua dominus resurrexit, et sunt omnes dies tamquam dominica.

erit et alia dominica, qua dominicum corpus resurgat. nouit hanc Paulus, qui ait: uos autem estis corpus Christi et [*]( F ) membra ex membris. hoc enim corpus domini et ossa de ossibus eius capiti cohaerebunt, caput autem ecclesiae Christus. tunc ergo cessabit ieiunium, quoniam in perpetua iocunditate [*]( 1 Lnc. 23, 54 Matth. 27, 62 2 Leuit. 25, 10 sq. 9 I Cor. 16, 6 10 I Cor. 16, 8 sq. 19 I Cor. 12, 27 21 Ephes. 5, 23 ) [*]( 1 quod] qm E quo T ut G passus (pas in ras.) P magno G (o ex a) r et (Q s. 9) m3 P, m2 nV magna E (v 8. a m2) T 2 destruetur αχ 3 indI (s. m3 iudei) P iudaeis Cπ (s eras.) V 5 tradedere (i s. e pr. m3) P tradere L tradiderunt x 6 L P octauae ebdomade C octauae ebdomades a octauae ebdomadis Xy octo ebdomadae PL octo ebdomades B 7 d̩e̩ initium P faciant PL 9 et 12 chorinthios PL 10 efesi P 11 ostium (i ex e m2) P 13 frigesceret P (e pr. ex i m2, t 8. u. ml) L 14 efesiis P ephesis XL pentecoste x tradet P (-it m3) BLX (-it m2 π) 15 ardorem Pm2 X (in πV corr.) L PL Lu C 16 qua (a in ras.) P quia LX (qua corr. OKV) 17 et alt. om. CG 18 hunc P (a s. u m2) L 21 coherebunt capiti ET 22 iucunditate B ) [*]( 26* )

404
fatigatio cura lassitudo cessabit. tunc mors destruetur; nouissima enim mors destruetur. nam etsi cessauit in Enoch et [*]( 1477 AI ) non est inuenta in eo, destructa tamen non est; ille enim raptus est ut euaderet, Christus ut destrueret inmolatus est. et ideo bene dixit: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? ergo in hac resurrectione iterum Christus tamquam suo resurget in corpore. beatus itaque qui habuerit partem in prima resurrectione; sicut enim primitiae dormientium Christus, sic tunc primitiae resurgentium ecclesiae sancti eius.

hoc mysterium Petrus scire[*]( BI ) non potuit. fortasse scierit de Enoch: quis tamen potuit mysterium absconditum in deo humana mente conprehendere? ueniat ergo dominus in meam animam, in meam mentem atque eam subiciat sibi, ut cum subiecta mens fuerit mea, dicam: non timebo mala, quoniam tu mecum es.

Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis [*](7,6) huic arbori mori: \'eradicare et iactare in mare\', et obaudiet uos. de grano sinapis supra dictum est, nunc de [*]( OI ) arbore mori est disputandum. arborem lego, non tamen arborem credo. nam quae ratio, qui profectus hic noster, ut arbor, quae laborantibus agricolis ferat fructus, eradicetur et mittatur in mare? licet hoc pro uirtute fidei possibile iudicemus, ut sensibilibus inperiis natura insensibilis obsequatur, quid sibi uult tamen etiam ipsa arboris species? legi quidem: pastor [*]( 1 I Cor. 15, 26 4 Gen. 5, 24. Sap. 4, 11 5 1 Cor. 15, 55 7 Apoc. 20, 6 9 I Cor. 15, 20 11 Coloss. 1, 26 14 Ps. 22, 4 18 1. VII 88. 176 sqq. 24 Amoa 7, 14 ) [*]( 1 cesaanit PBLX (-bit carr. PKV) 2 distruitur X 3 destrncta. (m eras.) P 4 destrueret et P (et exp. m2) L 7 resurget (i «. e alt.) P resurgit X 8 partem (a ex u m2) P 10 ecclesia et L ecclesia est et P 12 humanu (a 8. 9) P 13 mea anima P (M2 meft aninia) B mea mente P (meā mentfi m2) B 14 fuerit mens mea EfT mea mens fuerit X 16 dicetis (e ex i m3) P dicitis π 17 mori] om. PL moro C (item u. 19) 18 uos] nobis XF 19 moria (s del.) X nonj dum P (exp. et 8. m2 non) B 22 mari αΒπ maria X )

405
eram caprarum uellicans mora et puto prophetam [*]( D ) significasse nobis quod ex peccatorum grege peccator ipse conuersus sit, licet conueniat ut futurus propheta gentium fructum quaesisse uideatur in sentibus, cibum ex sentibus eruisse, decoloros et faetidos greges gentium, populos nationum in suorum scriptorum pascuis locaturus, ut spiritali refectione pinguescerent, ipse autem de peccatore conuerso lac spiritale mulgeret.

sed cum in alio euangelii libro de monte sit dictum, [*]( E ) cuius species nuda gignentium uitium olearumque ieiuna, infecunda messibus, apta latibulis bestiarum ferarumque cursibus inquieta extollentem se altitudinem nequitiae spiritalis uideatur exprimere, sicut scriptum est: ecce ego ad te, mons corrupte, qui corrumpis omnem terram, congruit ut hoc quoque loco opinemur id dictum, quoniam fides spiritum excludit inmundum, maxime cum arboris natura huic concurrat opinioni. nam fructus eius primo albet in flore, [*](F ) deinde iam formatus inrutilat, maturitate nigrescit. diabolus quoque ex albenti angelicae flore naturae et potestate rutilanti praeuaricatione deiectus taetro inhorruit odore peccati. en tibi [*](17,6) illud arbori mori dicentem: eradicare et iactare in mare, cum legionem eicit ex homine, in porcos transire permittit, qui exagitati diabolico spiritu se in maria demerserunt.

hic igitur locus hortatorius ad fidem docens moraliter etiam ea [*]( 1478 A ) quae solidata sunt fide posse dissolui. ex fide autem caritas, [*]( 8 Matth. 17, 19 9 Sanuet. bell. lug. 79, 6 11 II Cor. 10, 5 Ephes. 6, 12 12 Hier. 28 (51), 25 21 Lnc. 8, 30 aqq. 24 I Cor. 13, 13 ) [*]( 1 cabrarum (p 8. b m3) P 3 gentium propheta X fructus PBL 4 sernisse (s pr. eras., se s. u. m3) sed (d s. u. m3) P eruisse sed BX 5 decolores PLy 6 nutriturus X 8 dictum sit C 9 uitiorum P (or eras.) BL 10 latibulis P (lis in ras. m2) latibus L 12 sicut et PBX (et 8. u. PF) 16 fructus eius (ius in u. ult. m3) P fractu se L albet] habet y, 18 potestate P (tes in ras., tate s. u.) post BL 20 illud X illum X erit illud cet. arboris PL dicentem aCX dicenti ET dicente P (-is m3) BGffL 21 eicit aCX eiecit cet. 22 in m2 in mg. P 23 horta*torius (r eras.) P 24 solida PBL )

406
ex caritate spes et rursus in se sancto quodam circuitu refunduntur.

Sequitur ut nemo in operibus glorietur, quia iure domino [*](17,7 sqq. ) debemus obsequium. nam si tu non dicis seruo aranti aut oues pascenti: transi, recumbe — ubi intellegitur quia nullus recumbit, nisi ante transierit; denique et Moyses ante transiuit, ut magnum uisum uideret — si ergo tu non solum non dicis [*]( B ) seruo tuo: recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium et gratias ei non agis, ita nec in te patitur dominus unius usum esse operis aut laboris, quia, dum uiuimus, debemus semper operari.

ergo agnosce esse te seruum plurimis obsequiis [*](17,10) defaeneratum. non te praeferas, quia filius dei diceris — agnoscenda gratia, sed non ignoranda natura — neque te iactes, si bene seruisti, quod facere debuisti. obsequitur sol, obtemperat [*]( c ) luna, seruiunt angeli. uas gentium electus a domino non sum inquit dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei. deinde alibi nullius se ostendens conscium culpae subiecit: sed non in hoc iustificatus sum. et nos ergo non a nobis laudem exigamus nec praeripiamus iudicium dei et praeueniamus sententiam iudicis, sed suo tempori, suo[*](17,16 sq. ) iudici reseruemus. posthac reprehenduntur ingrati atque ita demum ad tractatum futuri uenitur iudicii.

[*](17,31 sq. ) In illa hora qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, [*]( D ) ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro.