Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Lex et prophetae usque ad Iohannem, non quia lex [*]( 1469 D ) [*](16,16) defecit sed quia incipit euangelii praedicatio; uidentur enim minora conpleri, cum potiora succedunt. et ideo uim faciamus regno caelorum; omnis enim qui uim facit uehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. est ergo fidei religiosa uiolentia, segnitia criminosa. lex multa secundum naturam, ut [*]( E ) naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos uocaret; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat uoluptates. et ideo uim faciamus naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat.

Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram [*](16,18) moechatur et qui dimissam a uiro ducit moechatur. prius dicendum arbitror de lege coniugii, ut postea de [*]( 1470 D ) prohibendo diuortio disputemus. quidam enim putant omne coniu gium a deo esse, maxime quia scriptum est: quae deus coniunxit homo non separet. ergo si omne coniugium a deo, omne coniugium non licet solui. et quomodo apostolus dixit: quod si infidelis discedit, discedat? in quo mirabiliter et noluit aput Christianos causam residere diuortii et ostendit non a deo omne coniugium; neque enim Christianae gentilibus dei iudicio copulantur, cum lex prohibeat. sed [*]( E ) occurrit illud quod ait Salomon:

domum et substantiam patres partiuntur filiis; a deo autem praeparabitur [*]( 2 cf. Rom. 8, 1 sq. 16 Matth. 19, 6 19 I Cor. 7, 15 23 Prouerb. 19, 14 ) [*]( 3 enim s. U. vi3 P 6 affectus P (s eras.) aX (a exp. wF) 7 segnitia (e pr. ex i m2) P post naturam add. statuit s. u. m3 P ut] et X 9 uocare P (-et corr.) L, reuocaret X 10 sed P (8. m3 et) BCL 11 superna se P (a alt. 8. u. m3) supernae L 12 demittit ubique P m1 14 prohibendo (is s. o alt. m2) P 15 diuortiis PL 17 a deo est a a dno est C 19 mirabiliter et] et mirabiliter P (et s. u. m3) mirabiliter L 20 et s. u. m3 P, om. BL 22 gentili*bus (s eros.) P dt (in ras. m2) P ei\' L 24 patres Cx patris cet. filii PLVtn2 0m2 praeparatur ed. Rom. (ut de Abraham I 84) )

393
uiro uxor. quod qui in Graeco legit non putat esse contrarium. bene enim dixit Graecus ἅ́ρμὁζεται; armonia enim conueniens et apta rerum omnium dicitur conmissa conexio. armonia est, cum fistulae organi per ordinem copulatae legitimae tenent gratiam cantilenae cordarumque aptus seruat ordo concordiam. , itaque non habent armoniam suam nuptiae, quando Christiano [*]( 1471 A ) uiro gentilis mulier non legitime copulatur. ergo, ubi nuptiae, armonia? ubi armonia, deus iungit, ubi armonia non est, pugna atque dissensio est, quae non est a deo, quia deus caritas est.

Noli ergo uxorem dimittere, ne deum tuae copulae diffitearis auctorem. etenim si alienos, multo magis uxorios debes tolerare et emendare mores. audi quid dixerit dominus: qui dimittit mulierem facit eam moechari. etenim cui non licet uiuente uiro mutare coniugium potest obrepere libido peccandi. itaque qui auctor erroris etiam reus culpae est, quod cum paruulis feta dimittitur, quod titubanti uestigio grandaeua detruditur. durum, si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam caritatis addas etiam pietatis iniuriam; durius, si propter matrem etiam filios simul pellas, cum magis redimere a patre liberi debeant culpam parentis. quam periculosum, si fragilem adulescentulae aetatem errori offeras! quam inpium, si [*]( C ) eius destituas senectutem, cuius defloraueris iuuentutem! ergo inhonoratis stipendiis et ueteranum inperator dimittat inglorium atque imperii possessione detrudat et rusticum laboris sui [*]( 9 I Ioh. 4, 8 18 Matth. 5, 82 15 I Cor. 7, 39, Rom. 7, 2 ) [*]( 1 greco (c ex g) P 2 grecuB (c ex g) P apmoZeTat G apmoZeTAl T armozetai y aKmoCaeta (Cae-ra in ras,) P armozeta BX aPMOZTw C apmozelN E ApMOZeTAZaa a armozeta ZetaRMONTa L conueniens enim L enim conneniens in ras. m2 P 8 signum intetrogationis posuit Engelbrecht 9 discordia a est om. aC 12 alienusX uxoria PL 14 moecchari (c alt. eras.) P 15 obrepere P ml L obripere cet. 16 quia PB 17 titubante (e ex i m3) P 18 durum P ml durus P m2 ELT 19 contumeliam (e ex i) P durus P (-ius m2) L (a ?) 20 redimi PBL redemi a 21 culpa uB 25 pust imperii acid. sui PBLZ )

394
effetum agro suo propulset agricola? an quod in subditos nefas est in conparem fas est?

dimittis ergo uxorem quasi iure sine crimine et putas id tibi licere, quia lex humana non prohibet. sed diuina prohibet; qui hominibus obsequeris, deum uerere. [*]( D ) audi legem domini, cui obsequuntur etiam qui leges ferunt; quae deus coniunxit homo non separet.

sed non solum hic caeleste praeceptum, sed quoddam etiam opus dei soluitur. paterisne, oro. liberos tuos uiuente te esse sub uitrico aut incolumi matre degere sub nouerca? pone, si repudiata non nubat: et haec uiro tibi debuit displicere, cui adultero fidem[*](16,18) seruat? pone, si nubat: necessitas illius tuum crimen est et coniugium quod putas adulterium est. quid enim refert utrum [*]( E ) id aperta criminis confessione an mariti specie adulter admittas nisi quod grauius est legem criminis fecisse quam furtum?

Sed fortasse dicit aliquis: quomodo Moyses mandauit dari librum repudii et dimittere uxorem? qui hoc dicit Iudaeus est, qui hoc dicit Christianus non est. et ideo quia hoc obicit quod obiectum est domino, respondeat ei dominus: ad duritiam inquit cordis uestri permisit uobis Moyses[*]( F ) dare librum repudii et dimittere uxores; ab initio autem non fuit sic. Moyses permisit, inquit, non deus iussit; ab initio autem dei lex est. quae est lex dei? relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt ambo in carne una. ergo qui dimittit uxorem carnem suam [*]( 6 Matth. 19, 6 11 Matth. 19, 9 16 Matth. 19, 7 Deut. 24, 1 20 Matth. 19, 8 23 Gen. 2, U Matth. 19, 5 ) [*]( 1 effetum B affectum X uacuum χ effectmn cet. a.n] ad P (n s. d̩ mi3, eras.) L 3 putas iilj putasti X 5 cuij qui P (4 s. i m3) L ob?ecuntur EFGOTV obsequantur PBL 10 uiro] uero P in mg. uerum L -13 adulter admittas αΒL et P corr. adulteram admittas X adultera demittas P ml adultera dimittas. C\'y (admittas m2 E) 14 lege PBL 15 furtum (-ta m3) P 16 fortasse om. PL dicct a aliqui Gπ 19 dõ PBL 20 moyses nobis Gy 21 dari libram BCX librum dare a uxorem LX 25 cmbo] duo X suam carnem L )

395
scindit, diuidit corpus.

ostendit autem hic locus quae propter [*]( 1472 A ) fragilitatem humanam scripta sunt non a deo scripta. unde et apostolus denuntio inquit non ego, sed dominus uxorem a uiro non discedere et infra caeteris inquit ego dico, non dominus: si quis frater infidelem habet uxorem et relinquit eam. itaque ubi est inpar coniugium, addidit: quod si infidelis discedit, discedat. simul idem apostolus negauit legis esse diuinae, ut coniugium qualecumque soluatur, nec ipse praecepit nec dedit deserenti auctoritatem, [*]( B ) sed culpam abstulit destituto.

haec moraliter. tamen quia supra [*](16,16 sq. ) proposuit regnum dei euangelizari et cum dixisset de lege [*](16,18) unum apicem non posse cadere, subiecit: omnis qui dimittit . uxorem suam et ducit alteram moechatur. recte ammonet apostolus dicens sacramentum hoc magnum esse de Christo et ecclesia. inuenis igitur coniugium quod nemo dubitet a deo iunctum, cum ipse dicat: nemo uenit ad me nisi pater meus, qui misit me, adtraxerit eum; ille enim solus has [*]( C ) nuptias potuit copulare. et ideo mystice Salomon dixit: a deo praeparabitur uiro uxor. uir Christus, uxor ecclesia est, caritate uxor, integritate uirgo. ergo quem deus traxit ad filium non separet persecutio, non auertat luxuria, non philosophia depraedetur, non Manicheus contaminet, non Arrianus auertat, non Sabellianus inficiat. deus iunxit. Iudaeus non separet. adulteri sunt omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae ueritatem. [*]( D ) [*]( R I Cor. 7, 10 4 1 Cor. 7, 12 6 I Cor. 7, 15 13 Ephes. 5. 32 16 Ioh. 6, 44 18 Prouerb. 19, 14 21 Rom. 8, 35. Coloss. 2, 8 ) [*]( 1 locus hie χ 2 et om. X 5 habet uxorem infidelem x 6 velinquit eam PBCL relinquet eam X reliquit eam a reliqua x post coniugium add. lex dei non est. et aCy 7 post idem add. et hic f 9 deserendi a 10 de instituto PLu et (de add. m2) B 11 euangelizare PBCGL 14 et de ecclesia aC 15 inuenis (s add. m2) PX (praetet π) 17 potuit has nuplias X 18 et ideo (et i in ras) P 20 ergo om. BXZ dns X 24 adultera (-ra 0) recipiunt X )

396

Quis liber inquit iste est repudii matris uestrae, quo dimisi eam? audisti repudium, crede coniugium. audisti quid Iudaeorum plebi ipse uir dicat: ecce in iniquitatibus uestris uenditi estis et peccatis uestris dimisi matrem uestram. mane ergo tu in domo patris, mane cum sponso, enitere ut placeas uiro. mens, quae credidisti deo, esto fortis mulier, qualis illa uel anima ecclesiastica uel ecclesia, de qua dicit Salomon: mulierem fortem quis inueniet? pretiosior [*]( E ) autem est lapidibus pretiosis quae talis est: confidit in ea uir suus. uideamus quid haec uiro faciat suo, quod opus eius, quod sit obsequium, cur confidat in ea Christus.

bona uxor uirum suum uestit. uestiat legum fides nostra corpore suo, uestiat carnem eius diuinitatis suae gloria, sicut et illa bina uestimenta fecit uiro suo, ut et in praesenti et in futuro saeculo honorificet eum. non mediocris haec feraina[*]( F ) cuius tale textrinum est, quam non mollia lanae fila carpentem, sed pretiosae uirtutis pensa tractantem uir eius inueniat, quae manus extollat in noctibus et ad libram dirigat opus morumque suorum pondus examinet, gestorum quoque nouerit seruare mensuram, gloriosi subtegmen laboris intexens, sollicita quando uir redeat, anxia atque suspirans et iam cum uiro suo [*]( 147:; A ) esse desiderans, dicens: moras facit uir meus uenire, festi-i [*]( \'1 Esai. 50, 1 3 Esai. 50, 1 8 Prouerb. 29, 28 sq. (31, 10 sq.\'J 14 Prouerb. 29, 39 (31, 21 sq.) 17 Prouerb. 29, 31 et 33 (31, 13 ct 15) 22 Matth. 24, 48. Luc. 12, 45 ) [*]( 1 est inquit iste PL quo dimisi eam aCyP m3 quod demisit eam P ml quod dimisit eam P m2 BL quod dimisi eam X 3 in iniquitatibus (in alt. eras.) L iniquitatibus B 4 in peccatis P (in s. u. m2) ELT 8 inueniat P (e s. a m3) BCLX 9 contidet G-t 10 eum a quid] quod Xy plerique faciat uiro y 11 quodj quid y 13 eius] suam PL 16 mollia (1 pr. s. II.) P lanae 8. u. m3 P, om. L 17 pensata tantum P (pensa tractantem m3) L 20 subtepmen (g eras.) BCE subtemen a 22 moras F (as ex à) moram PBL )

397
nabo ipsa ad eum;

occurram ei faciem ad faciem, cum uenire coeperit in gloria sua. ueni, domine Iesu, ut inuenias sponsam tuam, non contaminatam, non adulteratam, quae non uiolauerit domum tuam, non mandata neglexerit. dicat tibi: inueni quem dilexit anima mea, introducat te in domum uini — uinum enim laetificat cor hominis — inebrietur in spiritu, agnoscat mysterium, loquatur oraculum.

Homo autem quidam diues induebatur purpuram. [*]( B ) [*](16,19) narratio magis quam parabola uidetur, quando etiam nomen exprimitur. non otiose autem hic diuitem dominus perfunctum deliciis saecularibus in perpetuae famis aput inferos [*](16,28) constitutum significant aerumna, cui non inmerito quinque fratres. id est quinque sensus corporis naturali quadam germanitate uidentur fuisse sociati, qui inmodicis atque innumeris [*]( C ) [*](16,23) cupiditatibus aestuabant, Lazarum uero in Abrahae gremio quasi in quodam sinu quietis et sanctitatis recessu locauit, ne inlecti praesentium uoluptate maneamus in uitiis uel taedio uicti laborum dura fugiamus. siue itaque Lazarus pauper in saeculo, sed deo diues, siue apostolicus aliqui pauper in uerbo, locuples fide — neque enim omnis sancta paupertas aut diuitiae criminosae, sed ut luxuria infamat diuitias, ita paupertatem conmendat sanctitas — siue ergo apostolicus qui ueram teneat [*]( D ) fidem, uerborum infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum uelamina non requirat, faeneratam mercedem accipit inpugnans haereticos, Manicheum Marcionem Sabellium Arrium Fotinumque — isti enim non aliud quam fratres sunt Iudaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur - reprimens [*]( 4 Cant. 3, 4 6 Ps. 103, 15 Cant. 5, 1 19 Iac. 2, 5 ) [*]( 1 faciem PBLX (m del. ΡΒπV) facie cet. 2 gloriam suam PaBLX (m bis eras. F) 5 domom (v 8. o alt.) P 8 purpuram PaBCGL (m del. PB) purpura EfT purpora X 10 hic autem PL 12 aerumnam PBL 15 eleazarum X (item u. 8 et 398, 5) 17 uitiia (ii ex i m2) P 18 sine (in mg., eras.) P, om. L 19 aliqui BGX aliquis P (9 s. u.) eet. \'20 in fide C 24 intemeratam P (foene 8. interne m3) BL 26 fotinenwque (v 8. e pro ungus) P )

398
quoque carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus uaporantur, faeneratam inquam mercedem accipit, cui conpensatio exuberantium copiarum et perpetuitatis usura est.

nec [*]( E ) [*](16,21) alienum putamus, ut de fide quoque opinemur hunc esse tractatum, quam Lazarus abiectam de mensa diuitis colligit, cuius utique ulcera secundum litteram diues fastidiosus horreret nec inter pretiosas epulas unguentatosque conuiuas faetorem ulcerum lambentibus canibus sustineret, cui odor aeris et ipsa esset natura fastidio, quamquam insolentia et tumor diuitum [*]( F ) indiciis conpetentibus exprimatur, quod ita condicionis inmemores humanae sint, ut tamquam supra naturam siti de miseriis pauperum incentiua suarum capiant uoluptatum, rideant inopem, insultent egenti et quorum misereri deceat his auferant.

Utrumque ergo qui uolet tamquam Lazarus colligat. cui similem illum puto, qui caesus saepius a Iudaeis ad patientiam credentium et uocationem gentium ulcera sui corporis lambenda quibusdam uelut canibus offerebat, quia scriptum est: conuertentur ad uesperum et famem patientur ut canes. quod agnouit Chananitis illa mysterium. cui dicitur: [*]( 201474 A ) nemo tollit panem filiorum et mittit canibus. agnouit hunc panem non panem esse qui uidetur, sed illum qui intellegitur et ideo respondit: utique, domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. micae istae de illo pane sunt. et quia panis uerbum est et fides uerbi est, micae uelut quaedam dogmata fidei sunt. unde respondit dominus, ut ostenderet fideliter dictum: o [*]( 16 II Cor. 11, 24 sq. 19 Ps. 58, 15 20 Matth. 15, 22 21 Matth. 15, 26 23 Matth. 15, 27 27 Matth. 15, 28 ) [*]( 2 mercedam P acccpit BL 4 de s. u. P 5 abiectam CEX abiecta cet. colligit it (e s. i pr.) collegit ELT 7 nec (c 8. w.) P 8 cui] qui PL 11 sitis (s alt. 8. u. m2) P sit X (aint corr. n) sint y 13 rideant (t s. u.) P ct om. X doceat P (e s. Q m3) L 15 utrumque] uirumque P (que exp. m2) L lazarum (-us m2) P. 16 qui P (c 8. q m3) L 19 uesperam Χχ 20 cognouit aL cananitis PCL chananites a (i s. u. et i s. es in2) C chananitidis Χχ chananiditis B )

399
mulier, magna est fides tua.

o felicia ulcera, quae [*]( B ) perpetuum excludunt dolorem. o uberes micae, quae repellitis ieiunium sempiternum, quae colligentem pauperem aeternis expletis alimentis! abiciebat uos de mensa sua archisynagogus, cum propheticarum scripturarum et legis interna mysteria refutaret; micae enim sermones sunt scripturarum, de quibus dicitur: et proiecisti sermones meos post te. abiciebat uos scriba, sed Paulus diligentissime colligebat in iniuriis suis legens plebem. lambebant ulcera eius qui morsu serpentis [*]( C ) intrepidum excusso serpente uiderunt et crediderunt. lambebat ille carceris custos, qui uulnera Pauli lauit et credidit. beati canes, in quos ulcerum talium destillat umor, ut adinpleat cor et inpinguet fauces eorum, quo custodire domum, seruare gregem, cauere adsuescant lupos.

Pone nunc ante conspectum saecularibus Anianos studiis intentos, qui societatem potentiae regalis adfectant, ut armis [*]( D ) militaribus inpugnent ecclesiae ueritatem, nonne tibi uidentur in quadam purpura et bysso exstructis iacentes toris, qui pro ueris fucata defendant, ditibus abundare sermonibus, cum iactant dominico terram tremuisse sub corpore, caelum tenebris obductum, excita uerbo maria uel sedata, uerum tamen dei filium denegantes? constitue et illum pauperem, qui sciens non in sermone, sed in uirtute regnum dei esse paucis quid sentiret expressit dicens: tu es filius dei uiui: nonne tibi [*]( E ) illae uidentur egere diuitiae, haec redundare paupertas? diues haeresis euangelia multa conposuit, pauper fides hoc solum [*]( 4 Luc. 13. 14 7 Ps. 49, 17 9 Act. 28, 8 sqq. lt) Act. 16, 33 19 Luc. 23, 44. Matth. 27, 51 23 I Cor. 4, 20 24 Matth. 16, 16 ) [*]( 1 uulnera X 2 o om. PBL 7 proiecistis P (i alt. eras.) L 8 in om. X 9 morsus X 10 excussu serpenteiii X 11 patibuli P paululi (lu eras.) L 12 destillat P ml distillat P m2 aCX 13 quo a quos P qui cet. 15 arrianos (s exp. m2) P arrianus X (qui intentas quoque) 17 uidetnr PLX (-entar m3P, m2 π V) 18 exstructis aET et structis PBL et exatructis CG\'(X 2:3 dei regnum X qui P (quid m2) LX 24 tibi uidentur illae PL illae tibi uidentur X 26 fidis X fidelis X )

400
euangelium tenuit, quod accepit: diues philosophia plures sibi deos fecit, pauper ecclesia unum deum nouit.

inter hunc igitur [*](16,26) diuitem et pauperem chaos magnum est, quia post mortem [*](16,24) nequeunt merita mutari, eoque in inferno diues inducitur [*]( F ) cupiens aliquid de paupere spiritus refrigerantis haurire; aqua enim refectio est animae in doloribus constitutae, de qua dicit Esaias: et saliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris. cur autem cruciatur ante iudicium? quia luxurioso carere deliciis poena est. nam et dominus dicit: ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno caelorum.

serus [*](16,27) autem diues iste magister esse incipit, cum iam discendi tempus habeat nec docendi. quo loco euidentissime declarat dominus uetus testamentum esse fidei firmamentum retundens perfidiam [*]( 1475 AI ) Iudaeorum et excludens nequitias haereticorum, a quibus mens supplantatur infirmior; ipsi enim pusilli sunt, qui adhuc nesciunt incrementa uirtutis.

licet autem aduertere quod in uilici illius superiore et istius diuitis praesenti comparatione incentiuum misericordiae sit, et ibi fortasse sanctis, quos amicos dicit et quibus tabernacula tribuit, hic uero docet pauperibus conferendum.