Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

De quinque uero panibus sanctus Iohannes docuit me quod [*]( B ) nesciebam, quod non docuerat sanctus Matthaeus, non docuerat sanctus Lucas — singulis enim diuersa inpertita est gratia — docuit inquam me quinque istos panes hordiacios fuisse. et ideo non inepte diximus escam istam esse habilem corporalibus. cur enim primo hordiacios? quia primo lacte, deinde esca nutriendus est qui accedit ad fidem: nondum enim poteramus et fortasse plerique nec adhuc possumus. nam cum [*]( C ) sint inter nos contentiones et dissensiones, nonne carnales [*]( 4 Matth. 15, 37 12 Matth. 15, 32 et 34 14 Exod. 5, 8 15 cf. lib. X n. 150 sq. 16 Ioh. 6, 9 21-23 I Cor. 3, 2 Hebr. 5, 12 24 I Cor. 3, 3 ) [*]( 3 optutas (8 eras.) P uerba inde a pacatorum usque ad numeri recumbit p. 269, 9 om. PL, sed exhibent ea p. 271, 26 post fragmenta omis80 tamen uerbo pacatorum 4 VII P IIII ΡγLπ 7 V Pj L manducaberis P (v s. b ni3) L 8 V PyL VII PLT tertio iam Z 9 VIII P, VII L 10 VII PI L T alt. panes om. BCX, 11 VIII PL alt. panes om. BX 12 VII PLT persteternnt Xx Bml 14 ambulauiinus P (corr. m2) LXBml C 15 sed illa suo loco om. PL 16 uero] ergo PL 19 et 21 hordiacios LX et ml PB hordeacios a et m3 P, m2 B ordiacios G ordeacios CE-( T 20 istam escam X 21 lacte dl deinde P )

268
sumus et secundum hominem ambulamus? suis quaeque apta sunt alimenta uirtutibus et ideo prius hordeum, deinde triticum nobis ad alimoniam datur, fortiori uero sicut Heliae de interioribus frumenti panis farinacius ministratur. quem autem non queunt contaminare, sed pascere peccatores?

nec solum panis et numeri, sed etiam accubitionis est differentia; illi enim supra faenum discumbunt, isti supra terram recumbunt, [*]( D ) supra faenum quinque milia, supra terram quattuor milia. plus est terram premere quam supra faenum iacere; illi enim adhuc quibus sensus sunt corporales mollioribus delectantur et ideo supra faenum recumbunt — omnis enim caro faenum — isti uero supra terram, quae triticum et uinum gignit et oliuam, cibum gratiae. consequuntur. illi discumbunt. isti recumbunt: [*](9,16) maior enim est quaedam requies recumbentis. ibi duo pisces, hic sine numero, unde plerique septiformis spiritus gratiam[*]( E ) in panibus definitam, in piscibus quoque duplicis testamenti figuram intellegendam putarunt.

non piget ergo aestimare quod quattuor milia ex quattuor mundi collecta partibus, in quibus ecclesia figuratur, maioris gratiae cibum sumant iuxta [*](9,13) quod scriptum est: quia uenient ab oriente et occidente et a septemtrione et austro et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. unde [*]( F ) [*](9,16) hic gratiae patri aguntur a Christo; non enim frustra illic [*]( 3 Reg. III 17, 12 6 Matth. 15, 12, Marc. 6, 39, Ioh. 6, 10 7 Matth. 15, 35 11 Esai. 40, 6 12 Deut. 8, 8 14 Matth. 14. 17 (cf. 15, 34), Marc. 6, 38, lob. 6, 9 20 Matth. 8, 11 23 Matth. 14, 19 (cf. 15, 36, Ioh. 6, 11) Marc. 6, 41 ) [*]( 1 aptata PL 2 ideo] inde PL ordeum y 3 alimonia (om. ad) aX fortiori aTiCy fortior cet. 4 autem exp. m2 Ps 5 contaminare om. P (sed mut. in de m3) L 6 deferentia (if 8. e pr. m3) P 7 auper terram X 8 V PL, V milia Er T IIII PL IIII milia FraT 9 quibus adhuc X 13 consecuntur 0% 16 duplices P (-is m3) L 18 IIII PL, IIII milia yT IIII P[LT partibus collecta B 21 a om. X et ab austro PL )

269
benedictio tantum, hic etiam actio gratiarum est. pro ecclesia quippe sua dominus gratias patri agere consueuit, quia quae abscondit sapientibus ea paruulis reuelauit. benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus, gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt. iam illud in superioribus praelibauimus, quia cum quinquageni discumbere iubentur, licet sacrato numero definito tamen uidetur hic fundatioris ecclesiae populus, qui sine definitione numeri recumbit.

Mysticum quoque est quod et manducans populus satiatur [*]( 1404 A ) [*](9,16) et apostoli ministrant; nam et in satietate repulsae in perpetuum famis indicium designatur, quia non esuriet qui acceperit cibum Christi, et in apostolorum ministerio futura diuisio dominici corporis sanguinisque praemittitur. iam illud diuinum, quemadmodum quinque panes quinque milibus populis redundauerint; non enim exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum.

uideres inconprehensibili quodam rigatu [*]( B ) inter diuidentium manus quas non fregerint fructificare particulas et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subripere. qui haec legit quemadmodum iuges aquarum miretur meatus et liquidis fontibus stupeat continuos fluere successus, quando etiam panis exundat et naturae solidioris rigatus exuberat ? haec igitur facta sunt ut illa quoque quae non cernimus cerneremus. his euidenter illorum quoque designauit auctorem [*]( C ) et totius naturae creatorem materialis exsistere, quae non ut philosophi uolunt repperta, sed facta gignendis omnibus rebus successus defluos subministrat.

hoc quidem mirum quidquid de fluminibus haurias signo dispendii non notari, quidquid de [*]( 2 Matth. 11, 25 7 Marc. 6, 40 11 Matth. 14, 19 (15, 36) Marc. 6, 42 12 Ioh. 6, 35 ) [*]( 1 actio (acceptio L) gratiarum est ctPBL gratiarum eat actio Xx 2 patri gratias X 3 abscondit a BXy 6 praelibabimus (v 8. b alt. m3) P 7 iuberentur CX difinito X 15 populi X 18 diuidentium (di 8. u.) P 20 subripere rzCX subpetere L subrepere cet. 22 exuberet X 24 se designauit CXy 25 creatorem naturae P 28 non naturae X )

270
fontibus auferas usurario quodam reparari meatu. sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen uidetur accedere et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur ita, dum minuuntur fluenta, produntur. at uero hic panis, quem frangit Iesus, [*]( D ) mystice quidem dei uerbum est et sermo de Christo, qui dum diuiditur augetur; de paucis enim sermonibus omnibus populis redundantem alimoniam ministrauit. dedit sermones nobis uelut panes, qui in nostro dum libantur ore geminantur. uisibiliter quoque panis iste incredibili ratione, dum frangitur, dum diuiditur, dum editur, sine ulla dispendii conprehensione[*]( E ) cumulatur.

nec dubites uel quod in manibus ministrantium uel in ore edentium cibus crescat, quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur. sic in nuptiis ex fontibus uina ministris operantibus colorantur et ipsi qui inpleuerant hydrias aqua uinum quod non detulerant hauriebant. conprehende, si potes, tanta rerum miracula. hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis et de quinque panibus maiores reliquiae quam summa est colliguntur, [*]( F ) illic in alienam speciem uertuntur elementa nec suos patitur natura defectus nec suos agnoscit ortus, usus tamen proprios recognoscit. quin etiam melior est mutati uini natura quam nati, quia in arbitrio creatoris est et quos usus uelit adsignare naturis et quas naturas inpertire gignendis. uide quantis operibus opus adstruat. dum aquam minister infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus adcumulat.

conferant gentiles, si placet, cum Christi beneficiis deorum suorum non facta, sed ficta. ferunt [*]( 140;, A ) certe eorum fabulae fuisse regem quendam, qui quidquid tangebat aurum fiebat. sed etiam conuiuia ipsa feralia; nam et [*]( 13 Ioh. 2, 6 sqq. 21 Ioh. 2, 10 28 Ouid. Met. XI 102 sqq. ) [*]( 1 meatum P (m alt. exp.) L 2 decederet CX decederent G uideatur PL 12 cibus om. PBL; cf. 271, 8 15 ipsi s. u. P, eras. C 20 cognoscit X usus P (s alt. eras) proprio PL 21 meliores t (t add. m2) P meliores L 22 quos (s s. «.) P 26 gentes X )

271
ipsa mantelia digitis adprehensa riguerunt et cibus in ore crepitabat ferens non alimenta, sed uulnera et in gutture potus haerebat nec penetrare facilis nec redire. digna beneficia uotis, digna tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! talia sunt idolorum beneficia, ut cum uidentur prodesse. plus noceant. at uero Christi munera parua uidentur et [*]( B ) maxima sunt. denique non uni conlata, sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat et uidebatur esse corporalis alimoniae, sed sumebatur salutis aeternae.

Cur autem quinque milibus hominum plus redundat, quattucr milibus minus? quia quattuor milia ista triduo cum Christo fuerunt et ideo amplius caelestis pabuli receperunt.

nec otiose quae turbae supersunt a discipulis colliguntur, quia ea quae diuina sunt aput electos facilius possis quam aput [*]( C ) populos repperire. utinam mihi contingat audire: collige quae supersunt! si audiero et fecero, habebo multa quae turbae, habebo multa quae pueri et mulieres edere nequiuerunt. beatus ille qui potest colligere quae etiam doctis supersunt.

uideamus quomodo colligat. dixit lex: non moechaberis. fregit hunc panem Christus, diuisit hoc uerbum, non aliunde adiciens, sed de suo partiens. qui uiderit inquit ad concupiscendum [*]( D ) mulierem iam moechatus est eam. habes fragmentum de suo. addidit: si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum. habes aliud: et si dextera tua scandalizat te, abscide eam et: qui dimissam a uiro ducit moechatur. uides ex uno quam multa fragmenta. Moyses dicit quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Paulus dixit: haec sunt duo testamenta. diuisit hoc uerbum et [*]( 2 Ouid. Met. XI 121 sqq. 12 Matth. 15, 32 18 Exod. 20, 13 21 Matth. 5, 28 23 Matth. 5, 29 24 Matth. 5, 30 25 Matth. 5. 32 26 Galat. 4, 22 Gen. 21, 2 et 9 28 Galat. 4, 24 ) [*](1 mantilia P et (i pr. ex e) B V 6 et I seda 10 V yT milibus] milia hic et v. 11 X IUl P IIII milibus LT 11 IIII P IIII milia γLπΤ ista (i 8. u.) P 15 colligere X 16 turbae ... quae oin. PBL lR uidemus Z 22 eam 8. u. P 26 Moyses dicit] intellegere PL, corruptum ex in lege est )

272
inuenit mysterium. beatus ergo qui colligit quae diuidit Christus.

qua ratione autem cofinos duodecim Christus inpleuit [*]( E ) [*](9,17) nisi ut illud populi Iudaici solueret quia manus eius in cofino seruierunt, hoc est populus qui ante lutum in cofinis colligebat hic iam per crucem Christi uitae caelestis operatur alimoniam et eo fidei cibum congerit, ubi erat ante caenum perfidiae gentilis. nec paucorum hoc munus, sed omnium est. nam per duodecim cofinos tamquam tribuum singularum fidei firmamentum redundat; panis enim confirmat cor hominis.

Dixit autem illis: uos quem me dicitis esse? [*]( F ) [*](9,20) respondit Simon Petrus: Christum dei. ne turbae quidem [*](9,19) otiosa opinio est, quia alii Helian, quem uenturum putabant, alii Iohannem, quem decollatum sciebant, aut unum de prophetis prioribus surrexisse credebant. sed hoc quaerere supra nos est: alterius sententiae, alterius prudentiae est. nam si Paulo apostolo satis est nihil scire nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, quid amplius mihi desiderandum est scire quam Christum? in uno enim hoc nomine et diuinitatis et [*]( 1406 A ) incarnationis expressio et fides est passionis. et ideo licet ceteri apostoli sciant, Petrus tamen respondit prae ceteris: tu es Christus filius dei uiui. conplexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa uirtutum est. etiamne nos de generatione dei adserimus quaestiones, cum Paulus iudicauerit nihil se scire nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, Petrus nihil aliud quam dei filium putauerit confitendum? nos et quando et quomodo natus sit et quantus [*]( B ) [*]( 3 Ps. 80, 7 4 Exod. 1, 14 9 Ps. 103, 10 10 Matth. 16, 15 aq. 12 cf. Luc. 9, 8, Matth. 16, 14 13 Matth. 14, 10 16 I Cor. 2, 2 21 Matth. 16, 16 ) [*]( 2 cofines (o 8. e m2) P XII PEGLrcT, om. r 8 XII PLKT 10 eis C dicitis esse X, esse om. aCfx 11 deiJ filium dei a uerba Christum dei... terrena sunt (p. 273, 13) post aqua (p. 274, 13) transponit om. uerbo releuare B nec PLX 12 helian P heliam cet. 15 sententiaej scientiae BC 19 est s. u. P, om. FV 23 adserimus a serimus BC inserimus PL disseremus (om. dei) X queramus X 24 se om. CXy 25 aliud aX amplius eet. 26 et pr. om. X )

273
sit humanae infirmitatis contemplatione rimamur. sciuit Paulus quod in istis magis offendiculum quaestionis quam aedificationis profectus esset et ideo iudicauit nihil se scire nisi Christum Iesum. sciuit Petrus quod in filio dei omnia sint: omnia enim dedit pater filio. si omnia dedit, aeternitatem quam habet maiestatemque transfudit. sed quo prolabor longius? finis fidei meae Christus est, finis fidei meae dei filius est. non licet mihi scire generationis seriem, non licet tamen [*]( C ) nescire generationis fidem.

Crede igitur sic quemadmodum Petrus credidit, ut et tu beatus sis, ut et tu audire merearis: quoniam non caro et . sanguis tibi reuelauit, sed pater meus qui in caelis est. caro enim et sanguis non queunt nisi quae terrena sunt reuelare, at uero qui spiritu loquitur mysteria non carnis et sanguinis magisterio, sed diuina inspiratione fundatur. noli ergo adquiescere carni et sanguini, ne carnis et sanguinis praecepta [*]( D ) haurias atque ipse sanguis et caro fias. qui enim carni adhaeret, caro est et qui adhaeret deo unus spiritus est. non permanebit inquit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod sint carnales.

sed utinam caro et sanguis non sint qui audiunt, sed a carnis et sanguinis remoti cupiditatibus possint dicere singuli: non timebo quid faciat mihi caro! qui enim carnem uicerit ecclesiae fundamentum est et, si aequare Petrum non potest, imitari potest; magna sunt enim dei munera, qui non solum [*]( E ) nobis quae fuerant nostra reparauit, uerum etiam quae sunt [*]( 5 Ioh. 3, 35 8 Esai. 53, 8 11 Matth. 16, 17 14 I Cor. 14, 2 18 I Cor. 6, 17 ,19 Gen. 6, 3 22 Ps. 55, 5 ) [*]( 1 BCS paulus P scs apostolus paulus L 3 nihil se aC se nihil 0 nisi (hil s. si m2, om. se) V; se om. cet. 6 trasfudit P 11 merearis (re s. u.) P 13 quaerunt P (r exp. m3) L 16 nec PB caro et sanguis PLX 18 dfto X 20 sint carnales aB sunt carnales PL sunt carnes Cx. caro sunt X 21 a om. aX 24 aequare (-ri m2) P aequari Cy petro Cy 25 potest om. X 26 uerbum (b eras.) P ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 18 )

274
sua propria concessit.

refert tamen quid sibi uelit quod non alium turbae opinabantur nisi aut Helian aut Hieremiam aut Iohannem Baptistam. et Helian forte, quia raptus ad caelum est. sed non Helias Christus. ille rapitur, iste regreditur; ille inunam rapitur, iste rapinam non arbitratus est esse se[*]( F ) aequalem deo; ille petitis ignibus uindicatur, hic persecutores suos maluit sanare quam perdere. cur autem Hieremiam putabant? fortasse quia sanctificatus in uulua est. sed non hic Hieremias. ille sanctificatur, iste sanctificat; illius sanctificatio coepit ex corpore, hic sanctus ex sancto. cur etiam Iohannem populus putat nisi forte quia in matris utero positus domini praesentiam sentiebat? sed non hic Iohannes. ille adorabat in utero, hic adorabatur; ille baptizabat in aqua, Christus in spiritu; ille paenitentiam suadebat, hic peccata donabat.

Et ideo Petrus non exspectauit populi sententiam, sed suam [*]( 1407 A ) promsit dicens: tu es Christus filius dei uiui. qui est semper est nec coepit ut esset et esse non deficit. magna autem Christi gratia, qui omnia prope uocabula sua discipulis donauit suis. ego sum inquit lux mundi et id tamen quo ipse gloriatur discipulis nomen indulsit dicens: uos estis lux mundi. ego sum panis uiuus et: nos omnes unus panis sumus. ego sum uitis uera et tibi dicit: plantaui te [*]( 2 Mattb. 16, 14 3 Reg. IIII 2, 11 4 Ioh. 16, 5 5 Philipp. 2, 6 6 Reg. III 18, 38, Luc. 23, 34 8 Hier. 1, 5 11 Luc. 1, 41 13 Luc. 1, 42, Luc. 3, 16, Matth. 3, 11 17 Matth. 16, 16 20 Ioh. 8, 12 21 Matth. 5, 14 22 loh. 6, 51, I Cor. 10, 17 23 Ioh. 15, 1, Hier. 2, 21 ) [*]( 2 turba opinabatur aCXy nisi aut (a 8. u.) P sq. helian P heliam eet. hieremiam (i pr. s. u.) P 4 belias est PL 5 ille in unam rapitur aC, om. cet. ille inquam rapitur Costeriw iste αCΧχ, om. B, qui P quia L est om. X (s. u. m2 rcF) se om. X (s. u. m2 π V) 8 in uulua sanctificatus a 9 iste ... ille ET 11 putabat C (ba s. u. m2) X putabant (om. populus) X 12 hic est PCL iohannis (-ea m3) P 13 baptizauit L 16 non] non ex se X 17 promsit E prompsit aBCX promisit GyL et (i pr. eras.) P, (exp.) T est] et PL 18 est om. a 19 gratiam P (m eras.) L 20 suis donauit PBCL quod Xx (d eras. E) 22 huius mandi X )

275
uitem fructuosam omnem ueram. petra est Christus — bibebant enim de spiritali sequenti petra, petra autem [*]( B ) erat Christus —: etiam discipulo suo huius uocabuli gratiam non negauit, ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiae, fidei firmitatem.

enitere ergo ut et tu petra sis. itaque non extra te, sed intra te petram require. petra tua actus est, petra tua mens est. supra hanc petram aedificatur domus tua, ut nullis possit nequitiae spiritalis euerberari procellis. petra tua fides est, fundamentum est fides [*]( C ) ecclesiae. si petra fueris, in ecclesia eris, quia ecclesia supra petram est. si in ecclesia fueris, portae inferi non praeualebunt tibi. portae inferi portae mortis sunt, portae autem mortis portae esse ecclesiae non possunt.

quae autem sunt portae mortis, hoc est portae inferi nisi singula quaeque peccata? si fornicatus fueris, portas mortis ingressus es. si fidem laeseris, portas penetrasti inferi. si peccatum mortale conmiseris, portas mortis intrasti. sed potens est deus, qui exaltet te de portis [*]( D ) mortis, ut adnunties omnes laudes eius in portis filiae Sion. portae autem ecclesiae portae castitatis sunt, portae iustitiae, quas iustus intrare consueuit dicens: aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor domino. sed ut porta mortis porta inferi ita et porta iustitiae dei porta est; haec enim porta domini, iusti intrabunt per eam. et ideo fuge pertinaciam delictorum, ne portae tibi possint [*]( E ) inferi praeualere; si enim dominatum fuerit peccatum in te, [*]( 2 I Cor. 10, 4 3 Matth. 16, 18, Ioh. 1, 42 7 Matth. 16, 18, 8 Ephes. 6, 12 10 sq, Matth. 16, 18 12 Ps. 106. 18 17 sq. Ps. 9, 14 sq. 20 Ps. 117, 19 23 Ps. 117, 20 24 Matth. 16, 18 ) [*]( 4 habebat X (b alt. eras. E) 5 soliditatem (di 8. u.) P 8 nullus X 9 fides ecclesiae est PBLXX 11 in om. X 13 esse s. u. m3 P, om. L ecclesiae esse P m2 Cy, ecclesiae P m1 L sunt om. X 14 porta x inferni PBL 16 inferi penetrasti PLX inferni X 17 porta CX 18 eius om. ET in portis filiae Sion om. PBL 19 portae autem] sunt enim portae XX; sunt bis scr. in aC 22 et om. PBL 23 enim] est enim X domini] dei et X 24 porta tibi possit X ) [*]( 18* )

276
mortis porta praeualuit fuge ergo contentiones dissensiones strepitus tumultusque discordiae, ne per portas mortis ingressus incurras. dominus enim Iesus Christus praedicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur. increpat discipulos suos. ne cui haec dicerent quod oportet filium hominis multa[*](9,22) pati et reprobari a principibus sacerdotum et [*]( F ) senioribus et scribis et occidi et die tertia resurgere.

et fortasse ideo hoc addidit, quia sciebat dominus difficile passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros. et ideo passionis et resurrectionis suae adsertorem se esse maluit, ut ex facto fides, non ex audito discordia nasceretur. ergo Christus noluit gloriari, sed maluit ignobilis uideri, ut passionem subiret: et tu qui ignobilis natus es gloriaris? eadem tibi qua Christus ambulauit gradiendum est uia. haec eius agnitio, [*]( 1408 A ) haec eius imitatio per ignobilitatem et bonam famam, ut glorieris in cruce, sicut ipse est gloriatus. sic ambulauit Paulus et ideo gloriatur dicens: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi.