Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
nonne [*](6,26) tibi uidetur his dicere qui dudum in Ariminensi concilio perfidae praeuaricationis auctores, dum imperatoris gratiam secuntur, dei gratiam perdiderunt? qui cum placere potentibus aucupantur, maledicto se perpetuo subdidere.
Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad uirtutem et fidem populos [*]( E ) prouocauit, hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum caelestium enumeratione progressus ad benedictionum locum serius uenit, ut populos diuinorum miraculis roboratos ultra legis tramitem uirtutum progredi uestigiis edoceret. fuerit cauendum illic, ubi adhuc infirmae plebis corda nutabant; hic tubae clangore excitanda uirtus fuit. docet hoc libri huius quae in prohemiis et quae in processu sermonis aperitur oratio. illic qui infirmi sunt adhuc quodam legis lacte potantur et ideo per legis tramitem ducuntur ad gratiam — audiunt quae legis sunt, ut ultra legem legem sequendo procedant — hic ecclesia fundatior non lacte inbuitur, sed cibo uescitur; cibus enim ualidior est caritas. denique inter tria[*]( 1373 AI ) maxima, spem fidem caritatem, maior est caritas.
ordinatur [*](6,27) igitur caritas, cum dicitur: diligite inimicos uestros, ut conpleatur illud ecclesiae, quod ante iam dictum est: ordinate in me caritatem; ordinatur enim caritas, cum caritatis praecepta formantur. uide quam ab altioribus coeperit et legem post benedictionis euangelicae terga reiecerit. lex uicissitudinem imperat ultionis, euangelium inimicitiis caritatem, [*]( B ) [*]( 17 I Cor. 3, 2 19 sq. Hebr. 5, 12 sqq. 21 I Cor. 13, 13 23 Cant. 2, 4 27 Exod. 21, 23 sqq. ) [*]( 1 non credent P (v s. e alt. m3) L dicetur EFG dicatur a 2 uae uobis cum bene dixerint y uobis] uos P omnes om. y 5 sequuntur FOV 6 subdiderunt LX 10 enumerationg P 15 prohemiis PET proeraiis B et m2 V praemiis V ml cet. 16 adhQc (v 8. 9 m3) P 26 terga regi (legi m2 it) fecerit X 27 uicessitudinem (i a. e jpr. m2) P )
Et ne uideatur dominus legem dissoluere, in beneficiis uicem [*](6,31) seruat, quam neglegit in iniuriis. sed tamen dicendo: prout uultis ut faciant uobis homines facite illis similiter uicissitudo ipsa cumulatior est, quando uotis actus aequatur. nescit enim uirtus mensuram gratiae nec contenta ...., [*](c )referre quod acceperit uult cumulare quod sumserit, ne inferior sit beneficio, licet aequetur officio. non enim cumulo tantum, sed ordine et tempore beneficia pensantur, cum in beneficio pari prior sit qui prior coepit; beneficus enim est qui gratiam coeperit, debitor qui rettulerit. aliud itaque beneficium est beneficii principatus; nam si qui pecuniam reddidit, non soluit gratiam manetque gratiae debitor, etsi iam non sit [*]( D ) pecuniae. cur gratiam referendo putemus posse uacuari, cuius relatio acceptae magis est testimonium quam solutae?
bono itaque exemplo inbuitur Christianus, ut non contentus iure naturae gratiam eius requirat. si enim conmune est omnibus, etiam peccatoribus redamare, cui genus professionis excelsius, studium quoque debet esse uirtutis uberius, ut diligat etiam non amantes. nam etsi nulla menta diligendi usum amoris excludant, non tamen uirtutis excluserint. sicut enim in eo qui [*]( E ) te diligit pudet gratiam non referre et gratiae amore referendae amor tibi eius inolescit quem antea non amabas, ita etiam in eo qui non amat debes amare uirtutem, ut dum uirtutem amas, incipias eum amare quem non amabas, cum rara et caduca remuneratio sit amantis, sempiterna uirtutis. [*]( 1 benignitatem ... subsidia in mg. inf. P 7 uicessitudo (i 8. e pr. m2) P 9 sumsit P sumpsit L sumpserat T 10 cumulato ET 11 pensantur (n alt. 8. u.) P 12 benificus Pr. 13 rettulerit (t pr. eras.) P 15 non iam (om. sit) X 16 uacuari (u alt. 8. u.) P uacare X 17 quam absolutae PL consultae (om. quam) B 21 diligant etiam P (m3 ex diligentiam) X (diligantur m2 V) 22 nam] nra LX 24 diligit (i alt. ex e m2) P 25 eius om. Py ante X 27 amabus aBC-I. amas cet. 28 sit remuneratio X ) [*]( 14* )
Quid autem tam mirum quam percutienti maxillam praebere [*](6,29) alteram? nonne omnis indignantis frangitur inpetus, ira [*]( F ) sedatur? nonne fit per patientiam, ut sua amplius paenitentia reuerberes uerberantem? ita erit ut et iniuriam repellas et gratiam quaeras. ac saepe maximae causae amoris exsistunt, cum patientia insolentiae, gratia refertur iniuriae. equidem ut audire me memini, uel hoc solo pressum philosophiae supercilium putamus, quod in tres partes illa sibi uidetur diuisisse iustitiam, unam in deum, quae pietas uocatur, alteram in parentes uel reliquum humanum genus, tertiam in mortuos, ut his exsequiarum iusta soluantur. at uero dominus Iesus legis [*]( 1374 A ) oraculum ac philosophiae fastigium supergressus in eos quoque qui laeserint pietatis porrexit officium. etenim si hostis, qui tecum bello armisque certauerit, depositis armis misericordiam suae salutis adipiscitur idque plerumque uel contemplatione naturae uel ipsius belli iure defertur, ut subiectis uita tribuatur, quanto amplius meliore religionis contuitu deferendum est! nam cum proeliatorem adpetitae salutis causa non moueat, quid debet militem pacis?
itaque illud apostolicum [*]( B ) quia caritas patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur in his praeceptis consummatum uidemus. si [*](6,28 sq. ) patiens est, debet patientiam uerberanti; si benigna est, non debet respondere maledictis; si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere diripienti; si non aemulatur, odisse non debet inimicum. et tamen apostolicis diuinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare quam cedere, plus est [*]( C ) amare inimicos quam non aemulari. quae omnia dominus et [*]( 6 Diog. Laert. III 83, Stob. Flor. III 1, 194 (I 142 H.) 20 I Cor. 13, 4 ) [*]( 2 frangetur PL inpetus] animus X 4 iniurias X 5 ac] et X 6 per (s. «. m3) patientiA P 7 me om. aBX 8 partes om. X 17 intuitu PL 21 COnBummatur. uidemus (a. uidemus m3 t nidelicet) P 28 maledicto (o ex is m2) P maledicti L 26 est pr. s. u. E, om. FOV 27 et om. BX )
illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat. et [*](6,35) tamen quoniam studia ipsa uirtutum sine remuneratione [*]( D ) torpescunt, et exemplum nobis attulit et mercedem spopondit e caelo filios dei futuros pollicens qui fuerint imitatores eius. qui enim festinat ad praemium fastidire non debet exemplum, quia quanto praecellentius praemium tanto inpensius officium. quanta autem misericordiae merces, quae in ius diuinae adoptionis adsciscitur! sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam.
late patet benignitas dei; super ingratos pluit, malis [*]( E ) [*](6,36) fecunda non negat terra prouentus, idem mundi sol sacrilegos religiososque pariter inluminat. aut ut mystice ista pendamus, propheticis populum Iudaeorum dominus pluuiis inrigauit et solis aeterni refulsit radiis etiam non merentibus, sed quoniam illi mundano rore maduerunt, ecclesia dei ad caeleste lumen adsciscitur, ita tamen ut illis quoque misericordiae, si credant, praerogatiua seruetur.
addidit non temere iudicandum, [*](6,37) ne cum sis tui conscius ipse delicti, in alterum cogaris ferre [*]( F ) sententiam.
Magna etiam disciplina uirtutis, ut de infructuosis fructuosa [*](6,4-1 ) non quaeras nec de incultis prouentum fecunditatis exspectes. unicuique enim sua cultura dat fructus: in spinis istius mundi [*]( 1 I Petr. 2, 23 2 Lnc. 23, 34 4 Luc. 23, 34 14 et lo Matth. 5, 45 21 cf. Rom. 2, 1 ) [*]( 2 non repercuseit cum dispoliaretur om. G reapoliaretur E (r pr. in raa., re del. m2) j T 3 resistit a.X.x et (restitit corr.) B 5 a crimine excusabat C 8 aponpondit (n pr. eras.) P 11 praecellentior (-08 corr.) P 12 quanto P merces misericordiae PL 15 sola (a eras.) sacrilegos (os ex us) P 16 ut om. PL, 8. ». C pandamus X 21 temere iudicandum in ras. P 22 cogitaueris X 25 qagraa (ę m3 ex i) P 26 fructuin X in stius (m3 istius; om. spinis) P istius (om. in spinis) L )