Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

beati [*](6,22) eritis, cum uos oderint homines. habes fortitudinem, sed eam quae non odium mereatur ex crimine, sed [*]( D ) persecutionem patiatur ex fide; sic enim ad passionis peruenitur coronam, si gratiam hominum neclegas, diuinam sequaris. denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem, [*](6,23) secundum haec inquit faciebant prophetis patres eorum, quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. est etiam fortitudinis iram uincere indignationemque cohibere, ac per hoc fortitudo animum iuxta corpusque confirmat nec pertubari sinit timore aliquo uel dolore, quibus uelut [*]( E ) prauis interpretibus plerumque percellimur.

ergo temperantia cordis habet animique munditiam, iustitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo.

Uae uobis diuitibus, qui habetis consolationem [*](6,24) uestram! licet in pecuniariis copiis multa sint lenocinia [*]( 2 Ps. 111, 9 3 Matth. 5, 6 9 Eom. 15, 33, I Cor. 1, 27 sq. 18 Matth. 23, 30, Rom. 11, 3. ) [*]( 2 unde et 1tx 6 qui 8. u. P 7 occiduam (m del. m3) P 8 se om. X 9 ipse 0 et (ipsa m2) Ffiz ipsO (ft in ras. m2) V conpungent CY conpugnent n (n alt. exp.) et (8. m2 conpungunt) F conpungunt B 10 qui om. y; quia X (a del. Fit) 11 destruat om. X possint E (i ex u) Gf possunt T 13 persequutionem FOV 14 passiones (-is m2) PV 18 corporis om. X persequuti FOV 19 indignationem (om. que) aC\' 20 iuxta om. / 24 prudentia (a ex ft) P 25 consulationem P )

209
delictorum, pleraque tamen sunt etiam incentiua uirtutum. quamquam uirtus subsidia non requirat et conmendatior sit conlatio pauperis quam diuitis liberalitas, tamen non eos qui habeant diuitias, sed eos qui uti his nesciant sententiae caelestis auctoritate condemnat. nam ut ille pauper laudabilior, qui promto largitur adfectu nec repagulis inpendentis egestatis [*]( 1372 A ) inhibetur inopemque se non putat qui habet quod naturae satis est, ita hic criminosior diues, qui uel de eo referre gratiam deo debuit quod accepit nec censum ad conmunem usum datum sine usu abdere defossisque terrae incubare thesauris. non census igitur, sed adfectus in crimine est. et quamquam tota aetate custodiae miserabilis sollicitas auara mens tendat excubias, quo nulla poena grauior est, successorum profutura conpendiis anxio timore seruare, tamen quoniam auaritiae studia [*]( B ) et desideria congerendi inani quadam uoluptate pascuntur, qui consolationem uitae praesentis habuerunt remunerationem perpetuae perdiderunt.

possumus hic tamen diuitem intellegere populum Iudaeorum uel haereticos uel certe mundi philosophos, qui ubertate uerborum et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati simplicitatem uerae fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt. nonne tibi uidetur haereticus aliqui, cum [*]( C ) audis eum de generatione domini iuxta usum saeculi disputantem, diues in uerbis, pauper in uiribus? qui putat se in hoc tempore locupletes habere diuitias, sed in futuro egestatem suae fidei recognoscet cibumque perfidiae, quem praesenti aetate eructuauerit, aeterno fidei conmaceratus ieiunio [*](6,25) causam tanti sciet esse supplicii. eritque tempus, ut risus suos [*]( 10 Matth. 25, 18, Uerg. Georg. II 507 ) [*]( 17 perpetuam PL populum intellegere PL 18 mundi filios aut philosophos LX 21 conciderunt X (t condiderunt in mg. m2 V) heriticuB P aliquis CL Yx (s 8. u. m2 GV) 22 eum audis f 24 locupletis FkV locupletas 0 in futuro o.Ox futuro BX futurum P futuram L 25 recognoscit P (-et m3) L 26 eructuauerit a roctuauerit (u alt. 8. u. m2) n ructauerit cet. 27 sciat X eritque (que 8. u.) P ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 14 )

210
lugeant qui dicta nostra nunc rident. quibus bene dicitur: [*]( D ) uae cum bene uobis dixerint omnes homines!

nonne [*](6,26) tibi uidetur his dicere qui dudum in Ariminensi concilio perfidae praeuaricationis auctores, dum imperatoris gratiam secuntur, dei gratiam perdiderunt? qui cum placere potentibus aucupantur, maledicto se perpetuo subdidere.

Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad uirtutem et fidem populos [*]( E ) prouocauit, hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum caelestium enumeratione progressus ad benedictionum locum serius uenit, ut populos diuinorum miraculis roboratos ultra legis tramitem uirtutum progredi uestigiis edoceret. fuerit cauendum illic, ubi adhuc infirmae plebis corda nutabant; hic tubae clangore excitanda uirtus fuit. docet hoc libri huius quae in prohemiis et quae in processu sermonis aperitur oratio. illic qui infirmi sunt adhuc quodam legis lacte potantur et ideo per legis tramitem ducuntur ad gratiam — audiunt quae legis sunt, ut ultra legem legem sequendo procedant — hic ecclesia fundatior non lacte inbuitur, sed cibo uescitur; cibus enim ualidior est caritas. denique inter tria[*]( 1373 AI ) maxima, spem fidem caritatem, maior est caritas.

ordinatur [*](6,27) igitur caritas, cum dicitur: diligite inimicos uestros, ut conpleatur illud ecclesiae, quod ante iam dictum est: ordinate in me caritatem; ordinatur enim caritas, cum caritatis praecepta formantur. uide quam ab altioribus coeperit et legem post benedictionis euangelicae terga reiecerit. lex uicissitudinem imperat ultionis, euangelium inimicitiis caritatem, [*]( B ) [*]( 17 I Cor. 3, 2 19 sq. Hebr. 5, 12 sqq. 21 I Cor. 13, 13 23 Cant. 2, 4 27 Exod. 21, 23 sqq. ) [*]( 1 non credent P (v s. e alt. m3) L dicetur EFG dicatur a 2 uae uobis cum bene dixerint y uobis] uos P omnes om. y 5 sequuntur FOV 6 subdiderunt LX 10 enumerationg P 15 prohemiis PET proeraiis B et m2 V praemiis V ml cet. 16 adhQc (v 8. 9 m3) P 26 terga regi (legi m2 it) fecerit X 27 uicessitudinem (i a. e jpr. m2) P )

211
benignitatem odiis, uota maledictis, subsidia persequentibus, patientiam esurientibus et gratiam remunerationis inpertit. quanto athleta perfectior, qui non sentit iniuriam!

Et ne uideatur dominus legem dissoluere, in beneficiis uicem [*](6,31) seruat, quam neglegit in iniuriis. sed tamen dicendo: prout uultis ut faciant uobis homines facite illis similiter uicissitudo ipsa cumulatior est, quando uotis actus aequatur. nescit enim uirtus mensuram gratiae nec contenta ...., [*](c )referre quod acceperit uult cumulare quod sumserit, ne inferior sit beneficio, licet aequetur officio. non enim cumulo tantum, sed ordine et tempore beneficia pensantur, cum in beneficio pari prior sit qui prior coepit; beneficus enim est qui gratiam coeperit, debitor qui rettulerit. aliud itaque beneficium est beneficii principatus; nam si qui pecuniam reddidit, non soluit gratiam manetque gratiae debitor, etsi iam non sit [*]( D ) pecuniae. cur gratiam referendo putemus posse uacuari, cuius relatio acceptae magis est testimonium quam solutae?

bono itaque exemplo inbuitur Christianus, ut non contentus iure naturae gratiam eius requirat. si enim conmune est omnibus, etiam peccatoribus redamare, cui genus professionis excelsius, studium quoque debet esse uirtutis uberius, ut diligat etiam non amantes. nam etsi nulla menta diligendi usum amoris excludant, non tamen uirtutis excluserint. sicut enim in eo qui [*]( E ) te diligit pudet gratiam non referre et gratiae amore referendae amor tibi eius inolescit quem antea non amabas, ita etiam in eo qui non amat debes amare uirtutem, ut dum uirtutem amas, incipias eum amare quem non amabas, cum rara et caduca remuneratio sit amantis, sempiterna uirtutis. [*]( 1 benignitatem ... subsidia in mg. inf. P 7 uicessitudo (i 8. e pr. m2) P 9 sumsit P sumpsit L sumpserat T 10 cumulato ET 11 pensantur (n alt. 8. u.) P 12 benificus Pr. 13 rettulerit (t pr. eras.) P 15 non iam (om. sit) X 16 uacuari (u alt. 8. u.) P uacare X 17 quam absolutae PL consultae (om. quam) B 21 diligant etiam P (m3 ex diligentiam) X (diligantur m2 V) 22 nam] nra LX 24 diligit (i alt. ex e m2) P 25 eius om. Py ante X 27 amabus aBC-I. amas cet. 28 sit remuneratio X ) [*]( 14* )

212

Quid autem tam mirum quam percutienti maxillam praebere [*](6,29) alteram? nonne omnis indignantis frangitur inpetus, ira [*]( F ) sedatur? nonne fit per patientiam, ut sua amplius paenitentia reuerberes uerberantem? ita erit ut et iniuriam repellas et gratiam quaeras. ac saepe maximae causae amoris exsistunt, cum patientia insolentiae, gratia refertur iniuriae. equidem ut audire me memini, uel hoc solo pressum philosophiae supercilium putamus, quod in tres partes illa sibi uidetur diuisisse iustitiam, unam in deum, quae pietas uocatur, alteram in parentes uel reliquum humanum genus, tertiam in mortuos, ut his exsequiarum iusta soluantur. at uero dominus Iesus legis [*]( 1374 A ) oraculum ac philosophiae fastigium supergressus in eos quoque qui laeserint pietatis porrexit officium. etenim si hostis, qui tecum bello armisque certauerit, depositis armis misericordiam suae salutis adipiscitur idque plerumque uel contemplatione naturae uel ipsius belli iure defertur, ut subiectis uita tribuatur, quanto amplius meliore religionis contuitu deferendum est! nam cum proeliatorem adpetitae salutis causa non moueat, quid debet militem pacis?

itaque illud apostolicum [*]( B ) quia caritas patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur in his praeceptis consummatum uidemus. si [*](6,28 sq. ) patiens est, debet patientiam uerberanti; si benigna est, non debet respondere maledictis; si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere diripienti; si non aemulatur, odisse non debet inimicum. et tamen apostolicis diuinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare quam cedere, plus est [*]( C ) amare inimicos quam non aemulari. quae omnia dominus et [*]( 6 Diog. Laert. III 83, Stob. Flor. III 1, 194 (I 142 H.) 20 I Cor. 13, 4 ) [*]( 2 frangetur PL inpetus] animus X 4 iniurias X 5 ac] et X 6 per (s. «. m3) patientiA P 7 me om. aBX 8 partes om. X 17 intuitu PL 21 COnBummatur. uidemus (a. uidemus m3 t nidelicet) P 28 maledicto (o ex is m2) P maledicti L 26 est pr. s. u. E, om. FOV 27 et om. BX )

213
dixit et fecit. qui cum malediceretur, non remaledixit, cum percuteretur, non repercussit, cum dispoliaretur, non restitit, cum crucifigeretur, ipsis persecutoribus ueniam postulauit dicens: pater, dimitte illis peccatum, quia nesciunt quid faciunt. criminatores suos excusabat a crimine.

illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat. et [*](6,35) tamen quoniam studia ipsa uirtutum sine remuneratione [*]( D ) torpescunt, et exemplum nobis attulit et mercedem spopondit e caelo filios dei futuros pollicens qui fuerint imitatores eius. qui enim festinat ad praemium fastidire non debet exemplum, quia quanto praecellentius praemium tanto inpensius officium. quanta autem misericordiae merces, quae in ius diuinae adoptionis adsciscitur! sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam.

late patet benignitas dei; super ingratos pluit, malis [*]( E ) [*](6,36) fecunda non negat terra prouentus, idem mundi sol sacrilegos religiososque pariter inluminat. aut ut mystice ista pendamus, propheticis populum Iudaeorum dominus pluuiis inrigauit et solis aeterni refulsit radiis etiam non merentibus, sed quoniam illi mundano rore maduerunt, ecclesia dei ad caeleste lumen adsciscitur, ita tamen ut illis quoque misericordiae, si credant, praerogatiua seruetur.

addidit non temere iudicandum, [*](6,37) ne cum sis tui conscius ipse delicti, in alterum cogaris ferre [*]( F ) sententiam.

Magna etiam disciplina uirtutis, ut de infructuosis fructuosa [*](6,4-1 ) non quaeras nec de incultis prouentum fecunditatis exspectes. unicuique enim sua cultura dat fructus: in spinis istius mundi [*]( 1 I Petr. 2, 23 2 Lnc. 23, 34 4 Luc. 23, 34 14 et lo Matth. 5, 45 21 cf. Rom. 2, 1 ) [*]( 2 non repercuseit cum dispoliaretur om. G reapoliaretur E (r pr. in raa., re del. m2) j T 3 resistit a.X.x et (restitit corr.) B 5 a crimine excusabat C 8 aponpondit (n pr. eras.) P 11 praecellentior (-08 corr.) P 12 quanto P merces misericordiae PL 15 sola (a eras.) sacrilegos (os ex us) P 16 ut om. PL, 8. ». C pandamus X 21 temere iudicandum in ras. P 22 cogitaueris X 25 qagraa (ę m3 ex i) P 26 fructuin X in stius (m3 istius; om. spinis) P istius (om. in spinis) L )

214
ficus illa non potest repperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur, uel quia, ut legisti, ficus dederunt grossos suos, quod inmaturus et inutilis et caducus in synagoga fructus ante praecessit, uel quia inmatura uita nostra est in corpore, matura in resurrectione[*](. 1375 A ) et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordeant animum mentemque adurant, ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci, quos in incultis [*](6,44) istius mundi repperire non possumus, quia non legunt de spinis ficus neque de tribulis uindemiant uuam. alterum ad mundum et resurrectionem, alterum ad animam et corpus refertur, uel quia nemo peccatis fructum adquirit animae suae, quae sicut uua proxima terris corrumpitur, in [*]( B ) superioribus maturatur, uel quia nemo potest damnationem carnis euadere nisi quem Christus redemerit, qui sicut uua pependit in ligno. procul igitur ab illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est, leuemus oculos spiritales, tendamus manus, ut Christum uindemiare possimus.

omnium autem fundamentum docet esse uirtutum oboedientiam [*](6,48) caelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra non[*]( c ) profluuio uoluptatum, non nequitiae spiritalis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus conmoueri.

Pulchre autem ubi praecepta compleuit, formam docet [*](7,1) suorum praeceptorum exsequi; nam statim gentilis centurionis [*]( 3 Cant. 2, 13 15 Cant. 1, 14 16 Gen. 3, 18 21 Ephes. 6, 12 ) [*]( 1 inueniri ET 3 ficos (corr. -us) P grossus PLx (-os corr. PG) 7 mortificant X 8 quos Engelbrecht quod libri; quod in j cultis P quod incultis L quod in incultis E (in pr. s. u.), r (in alt. s. u.) 9 collegunt F et (col s. u.) V colligunt CL et (i ex e) 0 10 ficos (v 8. 0 m3) P tribulis (i alt. ex 0 per ras.) P nindimeant P uindimiant X 12 adquiret P adquaerit L 14 potest (t alt. s. u.) P 15 quia PEX (a del. PEttY) 18 uindimiare X (corr. tcF) 20 nostra om. X 21 in profluuio C 22 in imbre X 23 conmoueri om. P (in mg. m3 inpediri) 24 docetur PBFLy et (ur eras.) OV docebitor a 25 gentiles P (-is m. rec.) L )

215
seruus domino curandus offertur, in quo populus nationum, qui mundanae seruitutis uinculis tenebatur, aeger letalibus passionibus beneficio domini sanandus exprimitur. quod autem [*]( D ) moriturum dixit, in eo euangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a Christo. impleuit igitur praeceptum caritate caelesti, qui sic dilexit inimicos, ut morti eriperet atque ad perpetuae spem salutis adscisceret.