Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
ueni, domine Iesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque enim sine ordine dixisti primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites et tertio beatos qui lugent. etiamsi cognosco aliquid, tamen ex parte cognosco. si enim Paulus ex parte cognouit, quantum ego possum cognoscere, qui Paulo quantum uita tantum etiam uerbo inferior sum? uita enim uerbum exigit et adquirit, sermo autem sine uita [*]( B ) non dei sermo. quanto me sapientior Paulus! ille gloriatur in periculis, ego glorior in successibus; ille gloriatur, quia reuelationibus non extollitur, ego, si quae reuelationes mihi contingerent, gloriarer. sed tamen potest deus de lapidibus homines suscitare et uerbum proferre de clausis, uocem elicere de mutis. quodsi asinae oculos aperuit, ut uideret angelum, potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus dei uidere mysterium. [*]( C )
Beati inquit pauperes. non omnes beati pauperes; paupertas enim media est. possunt et boni esse et mali pauperes, nisi forte ille intellegendus pauper beatus, quem propheta descripsit dicens quia melior pauper iustus quam diues mendax. beatus pauper qui clamauit, et dominus exaudiuit eum, pauper a crimine, pauper a uitiis, pauper in quo mundi princeps nihil inuenit, pauper illius aemulus pauperis, qui cum diues esset, propter nos pauper factus est. unde plene [*]( D ) Matthaeus aperuit dicens: beati pauperes spiritu; pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur mente carnis suae.
prima ergo ista benedictio est, cum deposuero omne peccatum et [*]( 1 Matth. 5, 10 5 I Cor. 13, 9 9 II Cor. 12, 5 10 H Cor. 12, 7 12 Mattb. 3, 9 14 Nura. 22, 27 20 Prouerb. 19, 22 21 Ps. 33, 7 22 Ioh. 14, 30 24 II Cor. 8, 9 25 Matth. 5, 3 ) [*]( 1 persequutionem G 4 et om. PLy 6 scs paulus PL 7 qui om. P 8 exiit X (exigit m2 FttV) autern] enim ABCγ. 9 quantQ X 10 ego (go s. u. M2) P successionibus X 11 reuelationis A 11 potest (t alt. 8. u. m3) P 19 est pauper PL 20 melior est (est 8. u. m3) A 26 extollitur (i in ras.) A )
cum hoc feceris, memento quia [*]( 1369 A ) peccator es et lugeto peccata tua, lugeto delicta. et bene tertia benedictio est peccata deflentis, quia trinitas est quae peccata condonat. ablue igitur te lacrimis tuis, laua fletibus. si tu ipse te fleueris, alius te non flebit; nam si Saul deflesset peccata sua, Samuhel eum non defleuisset. habet unusquisque quos fleat mortuos suos. mortui sumus, quando peccamus, quando inplemur ossibus mortuorum. mortuus est sermo malus, qui exit ex ore. exit enim de sepulchro malo; sepulchrum enim [*]( B ) patens est guttur eorum. ideo dicit apostolus: imitatores mei estote. uult nos delictorum meminisse nostrorum. [*]( 4 Matth. 11, 29 8 Ps. 4, 5 17 Reg. I 15, 35 20 Psalm. 5, 10 21 I Cor. 4, 16 ) [*]( 1 contentus A (ten 8. u. m2) y (c s. n alt. m2) contectus GX 2 superest ut (est ut in ras.) P mihi om. B 3 mitis (i alt. ex e m2) P 6 ege tu F (to m2) OV ege C 8 non peccaueris ET 10 minoris (is ex ibus) P minores A ducetur L docetur X dicitur a choibere A indignationem (om. que) EFOKT 11 cuxnj quam (8. cum m2) A 13 et pr. om. P et benedictio (tercia 8. u. m3) est P 15 ipse te uon fleueris A 16 fleuit P ml OLLOKVX (corr. m3 P, m2 EGjV) deflexisset (v 8. x m3) P 17 samuel AaBEfLxT fleuisset aCy quod r 18 flet ET enim sumus OLL peccauimus P (ui exp. m2) L 19 sermo (mo 8. u. m2) A qui exiit T (i tert. exp.) 0 20 ex] de yX exiit A malus P enim A, om. B, autem Cft. 21 guttur (ur in ras.) B guttor n et (v 8. o) m3 P, m2 V dixit L )
iustus enim accusatorest sui.ordinem igitur persequamur, [*]( c ) quia scriptum est: ordinate in me caritatem. deposui peccatum, temperaui mores, delicta defleui, esurire incipio et esurire iustitiam; aeger enim cum in graui morbo est, non esurit, quia aegritudinis dolor excludit famem. sed quae ista famis iustitiae? qui sunt isti panes, quos esurit iustus? ne forte panes illi, de quibus dictum est: iuuenis fui et senui, et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem? qui esurit utique uinum quaerit augmentum. quod autem maius uirtutis incrementum quam norma iustitiae? [*]( D )
Post hos beati inquit misericordes; iustitiam enim sequitur misericordia. unde dictum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. sed etiam qui misericordiam defert mercedem amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si iactantiam quaerat, nullus est fructus. emunda igitur interiora tuae mentis et, si diligenter pectoris tui secreta mundaueris, conpatere his qui inpugnantur et [*]( E ) intellege quanti hominum. quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant.
sed nisi tu prius interiora tua uacuefeceris ab omni [*]( 2 I Cor. 15, 9 6 Prouerb. 18, 17 7 Cant. 2, 4 9 Matth. 5, 6 12 Ps. 36, 25 17 Matth. 5, 7 18 Ps. 111, 9 ) [*]( 1 quod (d s. u, m2) KV 2 priora (a 8. u.) A defleuit X uocare (i s. e m3) P 3 persequutus A (c s. qu m2) FY persecutus cet. 4 adhuc peccatores FO et (peccatores s. u.) F, peccamus om. it Ó iustas (s pr. 8. u.) P 7. quia... caritatem om. X caritatfi (ê ex e m2) A 8 et esurire iustitiam om. X et sitire Costeriue; fort. et esurire lklendum 10 dolorj morbo E (s. m2 dolor) y (morbus m2) Test ista PL famis A Y et (-es m2) BFiz fames nisi PL fames cet. 22 emunda (in mg. m3 al. emenda) A 25 uacuefeceris a uacuare feceris P uacua effeceris A (ef exp.) B uacua feceris G (in quo faceris) eet. )
profuisti igitur aliis, tulisti auxilium pluribus: [*]( F ) festina, contende ad finem. multi cum essent exitus uitae, unus domino conpetebat; nam quod natum erat secundum carnem oportebat secundum carnem et mori. elegit passionem, ut moreretur pro nobis, et tu dic de omnibus quae retribuit tibi: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo, hoc est passionem. unde etiam illis, qui ad dextram uel sinistram sedere cupiebant, ait: potestis calicem bibere, quem ego bibiturus sum? usque ad finem te ducit, usque ad martyrium prosequitur et constituit beatitudinum palmam.
Uide igitur ordinem. oportet te pauperem fieri spiritu; [*]( 1370 A ) humilitas enim spiritus diuitiae uirtutum sunt. nisi pauper mens, mitis esse non poteris. qui mitis est potest lugere praesentia, qui inferiora luget potest desiderare meliora, qui superiora quaerit inferiora deuitat, ut et ipse a superioribus adiuuetur, qui miseretur cor suum mundat. quid est enim mundare animum nisi sordem mortis abolere? elemosyna enim a morte liberat, patientia uero perfectio est caritatis. qui autem [*]( B ) [*]( 7 Ioh. 3, 6; cf. Rom. 1, 3 10 Ps. 115, 4 12 Matth. 20, 22 21 Proaerb. 11, 17 22 Tob. 4, 10 ) [*]( 4 enim] ergo a, om. ET potes (potest -4) aliorum ABCx aliorum potes cet. tua BCy ta A 7 nam quod natum erat in mg. inf. m3 P erat natum C 8 oportebat secundum carnem 8. 14. m2 A et A, om. cet. mori ipwi A ut pro passione (passione del. m2) inoreretur y 9 tibi] mihi BET et (s. m2 tibi) r tibi dominus a 11 est 8. u. P dexteram LΧχ 12 ad sinistram CLX in sinistram B 16 spn fieri PaFLOV 18 praesentiam (m del.) P 19 potest (t aU. s. u.) P que (§ exp. et s. i) P 20 a] ad P, fort. ex ab 21 animum om. P 22 mentis L abluere E(TX elemosyna A aelimosina P elimosina IAt elymosina FO et (y ex i) V elemosina cet. 28 perfectio rzGV perfecte G (te ex ta) r perfect§ ET perfecta AP (uterqut io 8. a m2) cet. )
denique sicut incrementa uirtutum ita etiam incrementa sunt praemiorum; plus est enim dei esse filium quam possidere terram et consolationem mereri, sed quia et primum praemium regnum caelorum est et ultimum praemium regnum caelorum est, numquid aequale praemium incipientibus atque perfectis est? ne forte mystice docemur quia est primum regnum [*]( c ) caelorum illud apostolicum: dis so 1 ui et cum Christo esse? habes primum regnum, quando sancti rapiuntur in nubibus obuiam Christo in aera; multi enim dormientium surgent, isti in uitam aeternam, illi in obprobrium. primum ergo regnum caelorum sanctis propositum est in absolutione corporis, secundum regnum caelorum est post resurrectionem esse cum Christo. cum fueris in regno caelorum, tunc processus est [*]( D ) mansionum. etsi unum regnum, diuersa tamen merita sunt in regno caelorum. post resurrectionem terram tuam incipies possidere absolutus a morte. ille enim cui dicitur: terra es et in terram ibis non possidet terram suam; non enim potest esse possessor qui non capit fructum. absolutus igitur per dominicam crucem, si tamen intra iugum domini fueris inuentus, consolationem in ipsa possessione repperies. consolationem sequitur [*]( E ) delectatio, delectationem diuina miseratio. quem autem miseratur dominus et uocat. qui uocatur uidet uocantem, qui deum uiderit in ius diuinae generationis adsumitur. tunc demum [*]( 2 II Tim. 2, 5 10 Philipp. 1, 23 12 I Thess. 4, 17; Dan. 12, 2 16 Ioh. 14, 2 sq. 19 Gen. 3. 19 24 Rom. 9, 18 et 24 ) [*]( \' 1 persecutiones AB pereequutionem FO V 5 enim est X dei post filium transponit n 6 possedere P 7 est et... caelorum est 3. u. m2 A; et... caelorum est om. aCG; et ultimum in raa., praemium r. c. est in mg. inf. E; est ante et om. EfTX 9 mistice (y s. i pr.) A 10 esse cum ipo jr 11 obnia A 20 possessor esse C 22 consolationem (o alt. ex u) P 24 delectatio 8. u. m2 A dfis miseratur CL miseratur (e 8. a m3) P 25 dominus om. P 26 dum C in eius A, in unius a tuncque ed. Rom. )
Nunc dicamus quemadmodum in quattuor benedictionibus [*]( F ) sanctus Lucas benedictiones sit octo conplexus. et quidem scimus uirtutes esse quattuor cardinales, temperantiam iustitiam prudentiam fortitudinem. qui pauper est spiritu auarus non est, qui flet non superbit, sed mitis est et pacatus, qui luget humiliatur, qui iustus est non negat quod scit ad usum omnibus communiter . datum, qui miseretur largitur de suo, qui suum donat non quaerit alienum nec dolum proximo struit.
conexae igitur sibi sunt concatenataeque uirtutes, ut qui unam habet plures habere uideatur, et sanctis una conpetit uirtus, sed eius [*]( 1371 A ) quae fuerit uberior uberius est praemium. quanta hospitalitas in Abraham, quanta humilitas, quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste seruaret, et quanta abstinentia, ut nihil de praeda quaereret! sed quia fide praestitit, fidei prae ceteris meruit principatum. ergo unicuique plura praemia, quia plura incentiua uirtutum, sed quod in aliquo merito copiosius hoc etiam in praemio redundantius.
beati ergo pauperes spiritu. habes [*]( B ) [*](6,20) temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, [*](6,21) inlecebrosa non quaerit.
beati qui esuriunt et sitiunt; qui [*]( 15 Gen. 18, 2 sqq. 16 Gen. 14, 16 17 Gen. 14, 22 18 Gen. 15, 5 eq. 21 Matth. 5, 3 23 Matth. 5, 6 ) [*]( 2 in om. ETX (8. u. m2 EFV) 3 maior P maiore L proprioree G et (r alt. eras. uel exp.) APB priores X 4 imperatoria C imperatores X et (-ri corr.) a consecuntur ΡαΒCπχ 5 Nunc] non P in om. 0, per s. u. m2 Fft V IIII PCL benedictionibus] benedictiones X 6 VIII AC et (B. u. m2) quidem V equidem (e pr. 8. u.) n quidem F (in quo quidem scimus) 0 7 IIII PCELT post quattuor quae secuntur usque ad uerba terrae euellat Beet. 105 interciderunt in A; desunt quaterniones duo. in mg. inf. manus saec XV haec adscripsit: hic deficiunt quat\'ni III 13 habeat aXi 17 reseruaret X 18 qui X fidem LX (m exp. n) 20 quo X (quod corr. V) quia Pa 21 praemio (o subter u.) P igitur CF, om. ET )
beati qui nunc fletis, [*](6,21) quia ridebitis. habes prudentiam, cuius est flere occidua et ea quae aeterna sunt quaerere, lugere saecularia, quae se ipsa conpugnent, deum pacis inquirere, qui stulta mundi elegit, ut confundat sapientes et qui ea quae non sunt destruat, ut quae sunt possit adipisci.
beati [*](6,22) eritis, cum uos oderint homines. habes fortitudinem, sed eam quae non odium mereatur ex crimine, sed [*]( D ) persecutionem patiatur ex fide; sic enim ad passionis peruenitur coronam, si gratiam hominum neclegas, diuinam sequaris. denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem, [*](6,23) secundum haec inquit faciebant prophetis patres eorum, quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. est etiam fortitudinis iram uincere indignationemque cohibere, ac per hoc fortitudo animum iuxta corpusque confirmat nec pertubari sinit timore aliquo uel dolore, quibus uelut [*]( E ) prauis interpretibus plerumque percellimur.
ergo temperantia cordis habet animique munditiam, iustitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo.
Uae uobis diuitibus, qui habetis consolationem [*](6,24) uestram! licet in pecuniariis copiis multa sint lenocinia [*]( 2 Ps. 111, 9 3 Matth. 5, 6 9 Eom. 15, 33, I Cor. 1, 27 sq. 18 Matth. 23, 30, Rom. 11, 3. ) [*]( 2 unde et 1tx 6 qui 8. u. P 7 occiduam (m del. m3) P 8 se om. X 9 ipse 0 et (ipsa m2) Ffiz ipsO (ft in ras. m2) V conpungent CY conpugnent n (n alt. exp.) et (8. m2 conpungunt) F conpungunt B 10 qui om. y; quia X (a del. Fit) 11 destruat om. X possint E (i ex u) Gf possunt T 13 persequutionem FOV 14 passiones (-is m2) PV 18 corporis om. X persequuti FOV 19 indignationem (om. que) aC\' 20 iuxta om. / 24 prudentia (a ex ft) P 25 consulationem P )
possumus hic tamen diuitem intellegere populum Iudaeorum uel haereticos uel certe mundi philosophos, qui ubertate uerborum et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati simplicitatem uerae fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt. nonne tibi uidetur haereticus aliqui, cum [*]( C ) audis eum de generatione domini iuxta usum saeculi disputantem, diues in uerbis, pauper in uiribus? qui putat se in hoc tempore locupletes habere diuitias, sed in futuro egestatem suae fidei recognoscet cibumque perfidiae, quem praesenti aetate eructuauerit, aeterno fidei conmaceratus ieiunio [*](6,25) causam tanti sciet esse supplicii. eritque tempus, ut risus suos [*]( 10 Matth. 25, 18, Uerg. Georg. II 507 ) [*]( 17 perpetuam PL populum intellegere PL 18 mundi filios aut philosophos LX 21 conciderunt X (t condiderunt in mg. m2 V) heriticuB P aliquis CL Yx (s 8. u. m2 GV) 22 eum audis f 24 locupletis FkV locupletas 0 in futuro o.Ox futuro BX futurum P futuram L 25 recognoscit P (-et m3) L 26 eructuauerit a roctuauerit (u alt. 8. u. m2) n ructauerit cet. 27 sciat X eritque (que 8. u.) P ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 14 )
nonne [*](6,26) tibi uidetur his dicere qui dudum in Ariminensi concilio perfidae praeuaricationis auctores, dum imperatoris gratiam secuntur, dei gratiam perdiderunt? qui cum placere potentibus aucupantur, maledicto se perpetuo subdidere.