Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

haec ante euangelium uel rara uel nulla. receperit Tobias oculos: unus est in exemplo, et tamen angeli fuit illa medicina, non hominis. Helias [*]( E ) mortuum suscitauerit: ille tamen rogauit et fleuit, hic iussit. Helisaeus leprosum mundari fecerit: non tamen illic ualuit praecepti auctoritas, sed figura mysterii. non defecerit ad escam uiduae esurientis propheticis se multiplicans farina praeceptis: unam tamen uiduam farina illa uel potius eandem quoque sacramenti species praefigurata seruauit. sed tamen parua adhuc ista dominicae testificationis exempla sunt: plenitudo fidei crux [*]( F ) domini, obitus, sepultura est. et ideo cum ilia superiora [*](7,23) dixisset, addidit: beatus inquit qui in me non fuerit scandalizatus.

crux enim etiam electis scandalum posset adferre, sed nullum hoc maius diuinae personae est [*]( 3 Ps. 145, 6-9 8 Ps. 145, 10 14 Tob. 11, 15 15 Reg. III 17, 20 sqq. 17 Reg. IIII 5, 10 sqq. 18 Reg. III 17, 16 25 Galat. 5, 11 ) [*]( 4 adalisos (a alt. eras.) P 6 custodiet Gr custodiat ET 7 suscipit P suscepit L custodiet X exterminauit PLTX (-bit m3 P, m2 icT) 11 auditum: insinuare (t inanrea a. inṣι̣ṇụạṛẹm3) P in aures om. rzLX insinuare oin. X (mittere post surdorum 8. u. m2 V) 14 nulla erant X post receperit add. licet X 15 exemplum X 17 helisaeus P fecit X illi P 22 sunt om. X 23 sepulturae stet (et eras.) ideo P sepulturae si et ideo L 25 poBsit BX 26 est iliuinae personae X )

223
testimonium, nihil est quod magis esse ultra humana uideatur quam toto se unum obtulisse pro mundo; hoc uel solo plene dominus declaratur. denique sic designatus est a Iohanne: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. uerum haec non duobus illis uiris, Iohannis discipulis, sed nobis respondentur omnibus, ut ita credamus in Christum, si facta conueniunt. ueniet enim qui hoc sibi nomen usurpet, quem licet nominis [*]( 1380 A ) non queas adpellatione secernere, factorum tamen consideratione discernas.

Quid existis in desertum uidere? harundinem [*](7,24) uento moueri? ubi praemonuit discipulos Iohannis in crucem dominicam esse credendum, redeuntibus illis conuersus ad turbas coepit ad uirtutem pauperes prouocare, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi speciosa utilibus, aeternis [*]( B ) caduca praeferrent, sed humili spiritu crucem potius tollerent quam faleras mundi huius extollerent et quasi beati pauperes, qui nihil haberent saeculi quod amitterent, libenter corporis uitam cum inmortali gloria conmutarent. non otiose igitur sancti Iohannis hic persona laudatur, qui uitae amore posthabito iustitiae formam nec mortis terrore mutauit.

quid inquit existis in desertum uidere deserto mundus hic [*]( C ) conparari uidetur adhuc incultus, adhuc sterilis, adhuc infecundus, in quem negat nobis ita dominus prodeundum, ut mente carnis inflatos uacuosque uirtutis internae uiros et fragili se gloriae saecularis sublimitate iactantes pro exemplari quodam et imagine nobis putemus imitandos, quos procellis mundi huius obnoxios uita mobilis inquietat iure harundini conparandos, in [*]( 3 Ioh. 1, 29 7 Matth. 24, 5 8 II Thess. 2, 3 15 Matth. 16, 24 ) [*]( 1 humana potestate FO humanam potestatem nV quam ut toto unum ae x 3 deaignatur (om. est) X ab P (b eras.) 4 peccatum X hoc X 5 illis duobus (om. uiris Iohannis) X iohannes (-is m3) P respondetur BCLΟχ 6 ipo X 10 deserto X 11 iohannes (-is m3) P 21 uidere in desertum X 22 sterilis (i pr. ex e m3) P 23 mente (e alt. ex ê) P 24 fragilis (om. se) PaC se om. L )

224
quibus solidae iustitiae nullus est fructus, qui forensibus criniti faleris, nodis obsiti, uacuo sonori strepitu, nulla sui [*]( D ) utilitate, frequenti etiam offensione intus inania, foris speciosa sectantur. harundines sumus, nulla ualidioris naturae radice fundati, et si leuis adspirauerit prosperioris aura successus, uago motu proximos uerberamus, inopes ad suffragandum, faciles ad nocendum. harundines fluuios amant, et nos labentia mundi caduca delectant.

Tamen hanc harundinem si quis de terrae uellat plantariis [*]( E ) et superfluis exuat, exspolians se ueterem hominem cum actibus eius et scribae uelociter scribentis manu temperet, incipit non harundo esse, sed calamus, qui praecepta caelestium scripturarum penetralibus mentis inprimat, tabulis cordis inscribat. de quo calamo habesdictum:lingua mea calamus scribae uelociter scribentis, quod ad Christum referre alii uolunt. uno igitur loco et uerbum et calamus legitur et scriba: uerbum, quia de genitali patris processit arcano — eructuauit cor [*]( F ) meum uerbum bonum — calamus, quia caro Christi paternae seriem uoluntatis expressit et linguae mandata diuinae sacri effusione cruoris inpleuit, scriba, quia calamo suo diuidua quadam distinctione noui et ueteris testamenti uel diuinitatis et carnis paternae nobis dispositionis mysteria reuelauit. [*]( 10 Coloss. 3, 9 11 et 14 Ps. 44, 2 13 II Cor. 3, 2 17 Pa. 44, 2 ) [*]( 2 uacuo sonori strepitu JBC uacuos (s eras.) I sonoris (s pr. extra u. add. m3, a alt. add. m3) strepito (v s. 0 m3) P uacuos honeris trepitu sonori a uacuos honoris strepita (-0 L) LX uacuos orum (bonorum m2 E) strepitu (-us ET) sonorum. (del. m2 E) X uacuo oris strepitu sonori Er asmus 4 harandinis (-es m3) P 5 leues (-is m3) P 8 caducaque (que 8. u.) P 9 terra I euellat P . euellat (e pro s. u. m2) A plantari.is P 10 exspolians (a pro s. u. m2) A spolians X se ABGG, om. cet. 11 et om. X 12 arundo A 13 penetrabilibus AX scribat GX inscripta DrT 14 calamasj calamo P (us 8. 0) X (-us m2 V, -08 m2 1.) 15 alii referre Cy alibi referre X 16 calamos (u s. 0 m2) A scriba et uerbum P 17 genitali (i pr. ex e m3) P patris s. u. m3 P, om. L eructuauit aCitx (u alt. a. u. m2 G) eructauit cet. 19 uoluptatis P 20 indiuidaa aX 22 suae et A disponsitionis (ti s. u. m3) A )

225

hunc calamum imitaM tuae carnis temperamento, hunc calamum tuum, hoc est carnem tuam, tingue non atramento, sed spiritu dei uiui, ut quod scribis aeternum sit. tali calamo Paulus illam epistulam scripsit, de qua dicit: epistula nostra uos estis, scripta non atramento, sed spiritu dei uiui. tingue carnem tuam in Christi sanguine, sicut scriptum est: ut tinguatur pes tuus in sanguine. et tu ergo [*]( 1381 A ) uestigium animi tui et mentis incessum indubitata confessione dominicae crucis tingue. tinguis carnem tuam in Christi sanguine, si uitia diluas, peccata detergas, mortem Christi in tua carne circumferas, sicut apostolus docuit dicens: mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes. noli ad terrena inflecti, ne harundinem tuam frangas. et ideo de Christo, quia non erat ad terrena curuandus, prophetatum est:: arundinem quassatam non confringet, quoniam carnem, quam peccata quassauerant, resurrectionis [*]( B ) uirtute solidauit. bona harundo caro Christi, quae serpentis diaboli caput et mundanae cupiditatis inlecebras patibulo crucis adfixit.

Sed quid existisin desertum uidere? harundinem [*](7,24 sq. ) uento moueri? quid existis uidere? hominem mollibus uestimentis indutum? non hic domini sermo de uestibus, quamquam plerosque mollioris cura uestis effeminet. qui quasi lanae onus ferre non possint, sericas uestes tectis [*]( C ) [*]( 4 II Cor. 3, 3 7 Ps. 67, 24 11 II Cor. 4, 10 15 Esai. 42, 8 18 Gen. 3, 15 ) [*]( 1 hanc (in mg. m3 al. et) A et cet. _2 tinge P 3 scribes A 6 tinguere (re eras.) P 7 sanguine xpi X utin tinguatur P ut intinguatnr BCO et (in pr. in mg. m2) V 8 incensura A (in mg. m3 al. incesaum) a ineiceasum PL 10 detergeas P (eas in ras.) B 11 docuit dicens C (in quo docet) AaBXy ait PL 12 xpi ihu PL circumferentes (te 8. u. m3) P 15 confringit P (-et m3) L 16 quassauerunt GX 17 arando A 18 mundanae (dan s. u. m2) A cruci L 19 fixit PBLX 20 deserto A harundine A 22 domini om. PL 23 cara mollioris X effeminet (e alt. ex i m3) P 24 tectis A (a s. u. m2) P (a in raa. m2) tecti aBL ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 15 )

226
per terram uerrunt uestigiis usuque faciunt ut amictus oneri sit. sed tamen alia uidetur hic indumenta signare et, nisi fallor, humana corpora, quibus anima nostra uestitur. denique et Ioseph tunica ad speciem dominici corporis cruentata est et apostolicum illud: exuens se carnem principatus et potestates omnes traduxit quid aliud ostendit nisi uice indumenti corpus fuisse, quo se ita exspoliauit dominus in passione, ut diuinitas libera inmunisque maneret iniuriae? totus [*]( D ) igitur hic locus exemplo nos prophetico ad uirtutem subeundae passionis hortatur.

denique addidit: ecce qui in ueste [*](7,25) pretiosa sunt in domibus regum sunt. sunt etiam mollia indumenta deliciosi actus et mores, propter quod nos hortatur apostolus ut exspoliantes ueterem hominem cum actibus eius [*]( E ) induamus nouum, in quo non dulcis inlecebra sit ludusque lasciuiae, sed usus laboris et fructus, eo quod tenera corporis cura luxuque et lasciuiarum cupiditate mollitos nequaquam caelestis aula suscipiat, ad quam duris laboriosae gradibus uirtutis ascenditur. hi uero quibus fluuida deliciis membra soluuntur regni caelestis extorres intra mundi huius habitacula consenescunt, quos rectores mundi huius atque tenebrarum [*]( F ) — hi sunt enim reges, qui saeculari quadam potestate dominantur — suorum aemulos operum receperunt.

Sed quid existis uidere? prophetam? utique dico [*](7,26) uobis et plus quam propheta hic est. quomodo igitur [*]( 4 Gen. 37, 81 5 Coloss. 2, 15 13 Coloss. 3, 9 sq. 20 Ephes. 6,12 ) [*]( 1 honori PL 4 tunicam A et (m eras.) P S apostolicum illud] apostolus ait PL exuens przOx eisuit AFOV exuit JBic 6 omnis P transduzit L et (ns eras.) T 9 nos s. u. m3 A profectico (c pr. eras.) P 11 in domibus regum sunt s. u. m3 A 12 deliciosi actns aC deliciosior (-ier B) actus .ABXX deliciosiora (8. m3 t deliciosi et usus P) eius PL 13 spoliantes ABCFOV 19 huius mundi BLX 20 post tenebrarum add. incolas ... dubium est PL,. ceperunt C, dicit E 21 hii P enim om. L 24 poet est add. de quo scriptum est- ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam Am3 aCETX et qui add. qui praeparauit uiam tuam ante te Gf )

227
in deserto Iohannem uidere cupiebant, qui erat clausus in carcere? quem nobis dominus proponit imitandum, qui uiam domino non solum nascendi secundum carnem ordine fideique nuntio sed etiam praecursu quodam gloriosae parauerit pas sionis. maior sane propheta, in quo finis est prophetarum. [*]( 1382 A ) maior propheta, quia multi uidere cupierunt quem iste prophetauit, quem iste conspexit, quem iste baptizauit.

sed tamen numquid et illo maior, de quo Moyses dixit quia prophetam uobis suscitabit dominus deus noster, de quo dixit: erit autem: omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe? si igitur Christus propheta, quomodo maior hic omnibus? numquid Christum prophetam negamus? immo et dominum [*]( B ) prophetam adsero et hunc omnibus dico esse maiorem, sed inter mulieris, non uirginis natos. maior enim fuit his quibus aequalis esse poterat sorte nascendi. alia ista natura est nec cum humanis generationibus conparanda. non potest homini cum deo ulla esse conlatio; suis enim quisque praefertur. denique eousque cum dei filio non poterat Iohannis esse ulla conlatio, ut et infra angelos aestimetur. [*]( C )

Nam qui minor est inquit in regno caelorum maior [*](7,28) est eo. etenim quoniam angelum dixerat, hominibus iure [*]( 6 Matth. 13, 17 8 Dent. 18, 15 10 Act. 3, 23; cf. Dent. 18, 19 ) [*]( 2 preponit A 4 nantios etiam Pml nuntias etiam P m3 L praecureare (re add. m2) A 6 cupierunt uidere BOX 9 suscitabit CEF et m2 PB suscitauit PB ml cet. deus om. PL 11 exterminata P (a alt. a. u., deinde m2 in ipso uersu a pusillum adiecit) aL erlerminatur X sic (c eras.) P 12 maior hic] hic maior FV et (hic s. u.) 0 igitur maior 21: numquid (i 8. u.) P 13 post dominum add. confitemur, iohannem autem aBC prophetam (i rum 8. m m2) V 14 adserant X 15 malieres ABX uirgines A et (es ex is) B 16 poterat esse C _est om. X 17 humanum (is s. um m3) A 18 illa A 19 dni B ulla esae a 20 angelus (-os corr.) A exsistimetur A eiistimetur (i pr. ex e) B extimetur (est- corr.) r. 21 inquit est Ej T 22 dixit eum a ) [*]( 15* )

228
praelatus est et quia inter natos mulierum potiorem declarauerat, ideo addidit: nam qui minor est in regno caelorum maior est eo, ut angelis sciret esse cedendum. merito autem Iohannes suis praefertur aequalibus, a cuius diebus regnum caelorum cogitur. quae subobscura uidetur esse[*]( D ) locutio, et ideo eam de alio libro euangelii putauimus deriuandam. nam si litteram sequamur, utique inferior a potiore cogitur, regnum autem caeli praestat humanis. sed cum sint aliqua quae cogendo denseri feruntur, non est absurdum quia cogitur regnum, quando a pluribus frequentatur.

cogentesque diripiunt illud. si repetamus dominicum illud quod scriptum est dicente filio dei: regnum dei intra uos est, [*]( E ) aduertimus in nobis regnum caeleste solidari, cum Christus exploso mundani principis regno fugatisque deliciis saecularibus intra nostrorum secreta regnat animorum. uis igitur menti adfertur humanae, quae diuersis inlecebris delinita laborem fugit, uoluptatem expetit, cum uel metu supplicii coercita uel praemio prouocata uincere ipsa se nititur et tamquam exanclatis laboribus palmam, quae sibi plurimis aduersantibus [*]( F ) subtrahatur, eripere contendit. rapimus enim ex hoc mundo palmam salutis et quasi excubantibus obsessos serpentibus fructus peruigili labore decerpimus, ita tamen ut non furtiua [*]( 4 et 10 Mattb. 11, 12 12 Luc. 17, 21 19 cf. Cie. Tnsc. I 118 ) [*]( 1 potiorem (in mg. m3 al. posteriorem) A 3 sciret V (t 8. v.) scires a et (s alt. 8. u. m2) it scire FO 6 elocutio aL et (e 8. u.) m2 A, ml P loquutio FOV de 8. u. m3 A diriuandam AELTX 7 a om. PL 8 sint (n 8. w. m2) A 9 denseri scripsi deseri APBEyLT desere aCX (m2 in mg. i densari V) densari G est s. u. m3 A 10 a om. PLx (s. u. ml P, m2 E) 14 exploso (in mg. m2 expulso) A exemplo C mundani (i in ras. ex is) P 16 inlecebrą.a P (i s. ? m2) L delinita (i pr. ex e) P 17 uoluntatem AX 18 se s. u. P se ipsa ay eunclatis BC exanglatis PL ex inclitis (in mg. m3 al. exantalatis, a alt. incertuin) A exanelatis a exalatis X ex conlatis X 19 siuit (t add. m2) A 20 subtrahebatur x eripere (e pr. eras.) A contendet (it m3) P contempnit X (contendit m2 it) 21 obsessus A 22 peruigilia P (a eras.) L )

229
sublatio, sed direptio triumphalis sit. est et aliud direptionis genus, quando aliis oblata diripimus. qui sint igitur raptores isti non laboramus intellegere, cum de Beniamin lupi rapacis genere nos manare nouerimus. praecesserat Iohannes, ut iustificaret populum Iudaeorum, ipse dominus uenerat ad oues perditas domus Israhel, apostolos destinauerat, ut fidem populi [*]( 1383 A ) Iudaeorum uel disputatione uel signis miraculisque fundarent, sed cum illi munera sibi oblata defugerent, publicani et peccatores in deum credere, in fidem coire coeperunt. in his igitur apostolica praedicatione regnum caelorum cogitur et fidelis populi adspiratione solidatur.

diripit regnum illa quae fluiu sanguinis laborabat; nam cum dominus ad filiam principis synagogae tenderet, furtiuo quodam tactu sanitatis remedium praelibauit. diripit regnum illa Chananaea, quae a finibus suis egressa [*]( B ) clamabat dicens: miserere mei, domine, fili Dauid; filia mea male a daemone uexatur. uere haec regnum coegit pertinax in precibus, sapiens in responsis, fidelis in uerbis. praetereuntem reuocat, tacentem rogat, excusantem adorat, negantem inclinat. nonne tibi uidetur eripere, cum elicit quod negatur, praeripere quod aliis reseruatur? negauerat enim [*]( 3 Gen. 49, 27 o Hier. 50, 6 8 Matth. 21, 31; 9, 10 9 Luc. 12, 12 11 Luc. 8, 43 sq. 14 Matth. 15, 22 sqq. ) [*]( 1 et om. PL; item C dereptionis P (dir. m3) L 2 alii oblata A alios (s eras. P) sublata PL alii sublata a deripimus A sint (i ex u per ras.) P sunt EYLT 3 deueniam in lnpi P (deueniam exp. et s. m2 beniamin) L 4 manare ABx manere E (a s. e pr.) cet. nouerimus AX norimus cet. 6 isrf (i eras.) A apoatolos CEGf et m2 Pre T apostolus nil PRT cet. fidem (fi et m s. u. m2) A fide L 7 miraculis s. u. m2 A fundarent a (nt eras.) X (n alt. exp.) fundaret cet. 8 diffugerent A 9 crederegt A 11 deripet A illa regnum X 12 laborat FV ad (d 8. u.) A 13 proeliuauit (o s. u. ml. u pr. s. u. m3) A post praelibauit add. daemones inquit eicite et discite quis in ea dignus sit atque ibi manete. itaque nec hic mandatum uidetur ut xpm dl filium (gentibus add. s. u. m2 V) praedicarent. ordo igitur disputationis est ordo tractans (i tus s. u. m2 V) et ideo ai hic X 16 daemone A daemonio cet. 19 cum elicit om. PL, cum elicit... praeripere om. C )

230
dominus panem filiorum dari canibus oportere; at illa consensit et consentiendo diripuit dicens: utique, domine; nam et [*]( C ) catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum.

Didicisti quemadmodum regnum caeleste rapiatur. cogamus igitur et nos, diripiamus illud; nemo enim nisi festinans pascha manducat. sed quae ista est quae rapit regnum? non inprobitas, non lasciuia, non uoluptas, sed illa de qua dicitur: magna est fides tua; fiat tibi sicut uis. ecce rapuit quae quod uoluit inpetrauit, quod rogauit extorsit. rapuit et[*]( D ) illa uidua, quae frequenter orando si non propter innocentiam, saltem propter inportunitatem ut exaudiatur extorquet.

rapuit [*]( 1384 A ) igitur ecclesia synagogae regnum. regnum meum Christus est; rapio illum Iudaeis missum sub lege, natum in lege, nutritum iuxta legem, ut me qui eram sine lege seruaret. rapitur Christus, cum aliis promittitur, aliis praedestinatur; rapitur Christus, cum aliis nascitur, aliis suffragatur; rapitur Christus, cum ab aliis occiditur, sepelitur a nobis; rapitur insidiantibus, rapitur dormientibus. habes ubi ipsi confessi sunt nos rapuisse, se dormisse dicentes: dicite quia discipuli eius nocte [*]( B ) uenerunt et furati sunt eum nobis dormientibus. surge igitur qui dormis, ne et tu, dum dormis, Christum amittas. surge qui dormis et exsurge a mortuis. uides mortuos esse qui dormiunt. et ideo non inuidemus aliis, sed prouidemus nobis; non enim monui poterant seruare uiuentem.

exsurgant uel sero qui dormierunt, etiam qui Christum perdiderunt. non sic amittitur Christus, ut non reuertatur, si tamen [*]( 1 Matth. 15, 26 sq. 6 Exod. 12, 11 9 Matth. 15. 28 10 Luc. 18, 3 sqq. 14 Galat. 4, 4 20 Matth. 28, 13 23 Ephes. 5, 14 25 Luc. 24, 5 ) [*]( 1 ad A et (at corr.) KV 7 est ista X 8 uoluntas A 12 saltem APC saltim B (tim in ras.) cet. 18 prius regnum om. A spatio in u. ult. relicto 14 in] sub X 16 praedistinatur PEGLX (corr. m3 PO, m2 ic) 17 ab om. X («. u. m2 V); cum ab aliis om. L 18 occidetur P (-itur m2) L 19 se] sed (d del.) P, om. FO 27 renertatar] reperiatur X )

231
requiratur, sed uigilantibus regreditur et exsurgentibus praesto [*]( C ) est, immo omnibus adest, qui ubique semper est, quia conplet omnia. nulli enim deficit, nos deficimus; nulli inquam deficit, superabundat omnibus; superabundauit enim peccatum, ut superabundaret gratia. gratia Christus est, uita Christus est, Christus est resurrectio. qui surgit igitur inuenit esse praesentem.

rapitur ergo regnum caelorum, cum Christus a domesticis denegatur, a gentibus adoratur; rapitur cum ab illis [*]( D ) repudiatur, colitur a nobis; rapitur cum per hereditatem non agnoscitur, per adoptionem adquiritur.