Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Nos igitur non timeamus temtationes, sed magis temtationibus gloriemur dicentes: \'cum infirmamur, tunc potentes sumus\'; tunc enim nectitur corona iustitiae. sed illa Paulo fortassis adcommoda, nos autem, quia plures coronae sunt, [*]( D ) quamcumque sperare debemus. in saeculo laurus corona est, corona est scutum. at uero tibi proposita est corona deliciarum: corona enim deliciarum obumbrabit te. et alibi: scuto uoluntatis suae circumdabit te, gloria quoque et honore quem dilexit dominus coronauit. ergo qui unit coronam dare temtationes suggerit, et si quando temtaberis, [*]( 1 lob 1, 14 sqq. 3 lob 2, 9 4 lob 2, 11 sqq. 5 lob 2, 10 7 Iob 3, 3 8 lob 3, 8 18 II Cor. 12, 10 19 II Tim. 4, 3 22 PIf. 5, 13 23 Pronerb. 4, 9 24 Ps. 5, 13; 8, 6 ) [*]( 1 supra X 8 fraudis (i ex e m3) P 6 acciderant Εγ T 7 quodj cum BC 8 et om. GO 9 his (h eras.) P, om. X 10 cetum BEGT coetum cet. 11 cetum aBEG cgtum C coetum cet. 17 in temptationibus χ 18 cum] quando χ. tunc fortes B 20 fortassęs (i s. e m3) P 21 saeculo aatem aB 22 pst post corona om. aBG et (in quo corone) 7 tibi uero (om. at) B 25. coronabit (b ex n) B 26 temptaueria E (-beris corr.) i temptauerit a temptaris X )

160
cognosce quia paratur corona. tolle martyrum certamina, tulisti coronas; tolle cruciatus, tulisti beatitudines.

nonne temtatio [*]( E ) loseph uirtutis est consecratio, nonne iniuria carceris corona est castitatis? quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset adipisci, nisi uenditus fuisset a fratribus? quod dei factum arbitrio, ut iustus probaretur, ipse monstrauit dicens: quemadmodum fieret in hodierno ut pasceretur populus multus ? non debemus igitur temtationes saeculi pro malis timere, quibus bona praemia conparantur, sed magis rogare contemplatione condicionis humanae, ut eas temtationes[*]( F ) subeamus quas ferre possimus.

Et regressus lesus in uirtute spiritus in [*](4,14) Galilaeam. conpletur hoc loco prophetia Esaiae dicentis: regio Zabulon et terra Neptalim et ceteri paraliam inhabitantes et qui secus maritima et trans Iordanen[*]( 1346 A ) Galilaeae gentium, populus qui sedebat in umbra mortis, lucem uiderunt magnam. quis est enim lux magna nisi Christus, qui inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum? deinde librum accepit, ut ostenderet

se ipsum esse qui locutus est in prophetis et remoueret [*](4,17) sacrilegia perfidorum, qui alium deum dicunt ueteris testamenti, alium noui uel qui initium Christi dicunt esse de uirgine; quomodo enim coepit ex uirgine qui ante uirginem loquebatur: [*]( B ) spiritus domini super me? uides trinitatem coaeternam atque perfectam.

ipsum loquitur scriptura legum deum [*](4,18) [*]( 2 Gen. 39, 7 sqq. et 20 4 Gen. 41, 43 5 Gen. 37, 28 7 Gen. 50, 20 13 Esai. 9. 1 sq. 18 lob. 1, 9 ) [*]( 1 martyrium PLX (i eras. P, exp. F, -ii m2 0) 4 quaeadmodum P (quem- m3) L quemadmodum (e in ras.) B 5 possit X fuisset om. X 6 factum est FOV 8 temptationes (s s. u. m3) P 9 conputantur X 13 profetiae suoedicentis (m3 profetia isaie dicentia) P 14 nepthalim BLX et om. B paraliam Erasmus parsaliam aL parsalia BX pharsaliam C farsaliam PE farsalia Gr1\' 15 maritimam BFLOV iorda.nem (n eras.) P iordanem EGγΧ 20 loquutus FOV 22 de] ex χ )

161
hominemque, in utroque perfectum: loquitur et patrem et spiritum sanctum. sanctus enim spiritus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum, cum dei filius baptizaretur in fluuio, pater loqueretur e caelo. [*]( c ) quod igitur maius quaerimus testimonium quam quod se fuisse qui locutus est in prophetis propria uoce signauit? ungitur oleo spiritali et uirtute caelesti, ut paupertatem condicionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captiuitatem mentis auerteret, caecitatem inluminaret animorum, annum domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret. qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. atque ille ita ad omnia se [*]( D ) curuauit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium, nos uero inpii, qui diuinitatis fidem miraculis operum colligendam contemplatione corporis negabamus.

Amen dico uobis quod nemo propheta acceptus [*](4,21) est in patria sua. non mediocriter inuidia proditur, quae ciuicae caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. [*]( E ) simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis exspectes, si alienae fructibus uirtutis inuideas; aspernator enim dominus inuidorum est et ab his qui diuina beneficia in aliis persecuntur miracula suae potestatis auertit. dominicae quippe carnis actus diuinitatis exemplum est et inuisibilia nobis eius per ea quae sunt uisibilia demonstrantur.

non otiose itaque saluator excusat quod nulla in patria sua miracula uirtutis operatus sit, ne fortassis [*]( F ) aliquis uiliorem patriae nobis esse debere putaret adfectum. [*]( U Luc. 3. 22 6 II Petro 1, 21 13 Luc. 2, 46 24 Rom. 1, 20 ) [*]( 1 utrumque X deum loquitur PL 2 scm spm X sps enim scs y 3 discendit (deac. m3) P 4 filium (rp eras., e 8. ras. m3) P dr caelo X 8 captiuitatem post caccitatem transponunt P (corr. m3) L 9 animarum GγΧ 12 ita ille se ad omnia X 13 ne] nec X neglectoris eiusdem B 15 contemplationem (m exp. m3) P 18 ciuicae ΡαΒχ auice L uice a uices F (in mg. ciue), 0 (s m3), V (8 8. u., in mg. cine, del. m2) ciuilitatia quae C odio P (i 8. 0 alt. m2) L. 21 deus PL 24 eius nobis X ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 11 )

162
neque enim ciues poterat non amare qui amaret omnes, sed ipsi se caritate patriae qui inuident abdicarunt; caritas enim non aemulatur, non inflatur. nec tamen exsors beneficiorum patria diuinorum est. quod enim maius miraculum quam quod in ea natus est Christus? uidete igitur quid mali[*]( 1847 A ) inuidia adferat. indigna propter inuidiam patria iudicatur, in qua ciuis operetur, quae digna fuit in qua dei filius nasceretur.

In ueritate dico uobis: multae uiduae fuerunt [*](4,25) in diebus Heliae. non quia Heliae dies fuerunt, sed in quibus Helias operatus est aut quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem uidebant gratiae spiritalis et [*]( B ) conuertebantur ad dominum, et ideo aperiebatur caelum uidentibus aeterna et diuina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nulla erat cognoscendae diuinitatis ubertas.

sed de hoc[*](4,25) plenius scripsimus, cum de uiduis scriberemus. e t multi leprosi erant temporibus Helisaei prophetae, et [*](4,27) nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus. euidenter hic sermo nos domini salutaris informat et ad studium [*]( c ) uenerandae diuinitatis hortatur, quod nemo sanatus ostenditur et maculosi morbo corporis absolutus nisi qui religioso officio studuit sanitati; non enim dormientibus diuina beneficia, sed obseruantibus deferuntur. et bene apto conparationis exemplo adrogantia ciuium retunditur inuidorum dominicumque factum scripturis docetur ueteribus conuenire, quod in libris quoque Regnorum legimus gentilem uirum Neman prophetico oraculo [*]( D ) [*]( 2 I Cor. 13,4 13 loh. 1,51; cr. Gen. 28, 12; Reg. III 17,1; 18, 1 16 cr. de uiduis 3, 17-20 26 Reg. IIII 5, 14 ) [*]( 14 claudebantur (n eras.) P, (n exp. m2) B famis BEGγΧ (-es corr. ΒΕγπ) 15 sed...scriberemus om. P 17 heli.sei (h 8. u. m3; s eras.) P elisaei L .18 neman Ρπ neaman Εγ T neeman C naeman B naanman (a alt. in ras.) G naaman αΟ et (aa ex e) LV naman F 19 studium om. X (culttl post diuinitatis 8. u. m2 add. V) 21 macnloso LX religiosum P (-ao m2) L officium L 24 recondetur X (-ditur m2 n, x retunditur 8. u, m2 V) 26 neman ΡΒγπ neeman CE . neaman T naaman V (aa ex e) eet. )

163
leprae maculis absolutum, cum plurimos Iudaeorum lepra corporis pariter et mentis absumeret, siquidem etiam quattuor illos qui cogente fame in castra primi regis Syriae tetenderunt tradat historia fuisse leprosos. cur igitur non curabat fratres, non curabat ciues, non sanabat propheta consortes, cum sanaret alienos, sanaret eos qui obseruantiam legis et religionis consortium non habebant, nisi quia uoluntatis est medicina. non gentis et diuinum munus uotis eligitur, non naturae iure [*]( E ) defertur? disce rogare quod cupias inpetrare; fastidiosos uiros caelestium profectus munerum non secuntur.

sed quamuis simplex expositio moralem informet adfectum, gratia tamen non est occulta mysterii. etenim cum posteriora a superioribus deriuentur, tum etiam superiora posterioribus adstruuntur. diximus enim in libro alio in uidua illa ad quam Helias directus est typum ecclesiae praemissum. populus ecclesiam congruit ut sequatur. populus ille ex alienigenis congregatus, [*]( F ) populus ille ante leprosus, populus ille ante maculosus, priusquam mystico baptizaretur in flumine, idem post sacramenta baptismatis maculis corporis et mentis ablutus iam non lepra, sed inmaculata uirgo coepit esse sine ruga. merito ergo magnus Neman in conspectu domini sui et admirabilis facie describitur, quoniam in eius typo salus futura gentibus declaratur, [*]( 2 Reg. IIII 7, 3 sqq. 14 cf. de uiduis 3, 16 20 Ephes. 5, 25 21 Reg. IIII 5, 1 sqq. ) [*]( 2 adsumeret P (abB. m3) LX (abs. graphio corr. V) etiam om. P IIII PCL 3 primi post Syriae transponit ed. Rom. 4 tradat P ml BLX (i 8. a alt. E) tradit P m3 a tradidit C tradet X (-it m2 V) hystoria P leprosos (-os ex -us; p ex b m3) P 9 disce xpiane C fastidiosos (os alt. ex us) P 10 numerum FO et (mun 8. num m2) r. munerum (mune in ras. et 8. mane ras.) V sequuntur αFLOTV et (quu ex cu) E 14 in uidua illa] uiduam X 16 populus (o 8. u alt. rn2) π populos B et (08 ex us m2) 0 populos.. (v s. 0 alt.) V ecclesiam (ł ecclę 8. u. m3) P ecclesiae T et (ae ex am) E ad ecclesiam 0 (ad 8. u.) a congregauit BX 17 populos (v 8. 0 alt. m3) P 19 ablutum (s 8. m m3) P 20 sed inmaculata om. P 21 ueman ΡΒπ neeman E neęman C neaman iT naaman V (aa ex e) eet. ) [*]( 11* )

164
qui sacratae consilio puellae, quae fractis uiribus ciuium in hostilem captiua uenerat potestatem, a propheta salutem [*]( 1348 A ) sperare commonitus non terreni regis imperio, sed diuinae misericordiae liberalitate sanatur.

cur mystico numero mergere iubetur? cur Iordanis flumen eligitur? nonne bonus inquit Abana et Pharphar fluuii Damasci prae Iordane? sed iratus hos praetulit, Iordanem meditatus elegit; nescit enim ira mysterium, fides nouit. disce baptismatis gratiam salutaris: qui leprosus merserat fidelis emersit. disce spiritalia sacramenta signari: corporis remedium petitur, mentis adquiritur[*](. B ) abluitur caro, adfectus abluitur. non enim magis corporis quam mentis lepram uideo fuisse mundatam, quando post baptismum ueteris erroris conluuione detersa negat se diis alienis hostias, quas spondet domino, litaturum.

disce etiam congruae praecepta uirtutis: probauit fidem qui praemia recusauit. disce utroque dictorum factorumque magisterio quid sequaris. habes domini praeceptum, uatis exemplum gratis accipere, gratis [*]( c ) dare nec uendere ministerium, sed offerre; non enim pretio taxatur dei gratia nec in sacramentis lucrum quaeritur, sed obsequium sacerdotis.

Non tamen sat est si lucrum ipse non quaeras: familiae quoque tuae cohibendae manus sunt. nec hoc solum exposcitur. ut te solum castum inmaculatumque custodias; non enim [*]( 5 Reg. IIII 5, 12 18 Reg. IIII 5, 17 17 Matth. 10, 8 ) [*]( 1 solutae P (o ex a m3) L sacre G sacrati X (-0 m2) frac.tis P 3 commonitus (o alt. ex u) P, (ex cominutns m2) G 4 sanetur FO et (e ex a) V mergere (i s. e alt. et re expo m3) P mergeri V 5 fluuius Βλ boni BC et (i ex us) T abana aBFLO et (in mg. m2 abrana) T, (a alt. in ras. 2 litt.) Y, abanna (anna m. ant. inras.) P, abanam r, abrathon G, abrana π., abranam E, abaron C 6 pharphar P (in ras. m. ant.) T (r pr. in ras., in mg. m2 phartbam) farfhar FO farshar (r alt. 8. M., farsh in ras.) V pharfan L phardan G pharatham (a alt. eras.) r phartham E parthan αΒπ et (s. m1 farfan) C iordanem (m expo m3) P 8 spiritalis C 14 spondit Xy (-et corr. E) spoponderat aC 18 mysterium PLX 21 satis CFO et (is 8. u. m2) α V )

165
dixit apostolus (te solum\', sed te ipsum castum custodi quaeritur ergo non solum tua ab huiuscemodi nundinis, sed [*]( D ) etiam domus tuae castitas; oportet enim esse inreprehensibilem sacerdotem, suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae diligentiam habebit? instrue ergo familiam, hortare, custodi et, si te fefellerit seruulus - humanam enim non excipio facultatem - prophetico deprehensus repudietur exemplo. cito turpem sequitur lepra mercedem et pecunia corpus animumque male quaesita. conmaculat. [*]( E ) accepisti inquit pecuniam et possidebis ex ea agrum et uineam et oliueta et greges. et lepra Neman adplicabit se in te et semini tuo usque in aeternum. uides quia facto auctoris successio damnatur heredis; inexpiabilis est enim uenditi culpa mysterii et gratiae uindicta caelestis transit ad posteros. denique Moabitae et ceteri non intrabunt usque ad tertiam et quartam generationem, tam diu uidelicet, ut simplicius interpretemur, donec culpam auctorum multiplicis successio [*]( F ) generationis aboleret.

sed cum illi qui in deum idolatriae errore deliquerunt in quartam generationem uideantur esse multati, profecto durior uidetur esse sententia, qua Giezi semen usque in aeternum pro cupiditate habendi [*]( 11 Tim. 5, 22 3 1 Tim. 3, 2-5 11 Reg. IIII 5, 26 sq. 17 Deut. 23, 3 ) [*]( 4 domus aY bene om. X 7 ecclesiae dei LX, recte puto habebit (b alt. in ras.) P familiam tuam C 13 uinea F uineas (8 8. u. m2) V uineta 0 neman B (qui add. syri) π neeman PE neeman 0 neaman IT naaman V (aa ex e) cet. adherebit tibi et χ. 14 et in (in eras. 0) semini (-e m2 π V) X usque om. G 18 post intrabunt add. ecclesiam a, in ecclesiam ed. Rom., in ecclesiam dei Maurini ex Gratiano; cf. p. 120, 22 21 idolatria P (0 8. a alt. m2) L dereliquerunt T de∗∗liquerint E deliquerint X delinquerint aG )

166
prophetica auctoritate damnatur, praesertim cum dominus noster Iesus Christus per lauacri regenerationem omnibus remissionem dederit peccatorum, nisi ut uitiorum magis quam generis semen intellegas? sicut enim qui filii promissionis sunt [*]( 1349 A ) aestimantur in semen bonum, ita etiam qui filii erroris sunt aestimantur in semen malum. nam et Iudaei ex patre diabolo non utique carnis successione, sed criminis. ergo omnes cupidi, omnes auari Giezi lepram cum diuitiis suis possident et male quaesita mercede non tam patrimonium facultatum quam thesaurum criminum congregarunt aeterno supplicio et breui fructu. nam cum diuitiae sint caducae, poena perpetua est, quia neque auarus neque ebriosus neque idolis seruiens [*]( B ) regnum dei possidebit.

[*](4,28 sq]. ) Et repleti sunt ira omnes in synagoga haec audientes et surrexerunt et eiecerunt illum extra ciuitatem .

sacrilegia Iudaeorum, quae multo ante dominus praenuntiauerat per prophetam et psalmi uersiculo declarauerat quae passurus esset in corpore constitutus dicens: retribuebant mihi mala pro bonis, in euangelio docet esse [*]( c ) conpleta. nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi iniurias inrogabant. nec mirum si perdiderunt salutem, qui eiecerunt de suis finibus salutarem; moralis enim dominus et qui docuerit exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri nec uolentes repudiat nec inuitos alligat nec eicientibus [*]( 2 Tit. 3, 5 4 Rom. 9, 8, Galat. 4, 28 6 loll. 8, 44 12 I Cor. 6, 9 sq. 18 Ps. 34, 12 22 Matth. 8, 84 23 I Cor. 9, 22 ) [*]( 1 noster om. X 3 post peccatorum add. Gratianus cur ergo Giezi aemen in etemum dampnatur 4 promissiollum Gratianus 4 et 5 eIÎstimantur Gratianus 5 filii om. Gratianus 6 diabolo sunt Gratianus 8 quaesitam mercedem X 9 patrimonio FπV patrimonii facultatem Gratianus thensaurum (n eras.) B 10 congregauerunt X 11 poenam (m eras.) P 14 omnes ira X et (siglis λ. 8. positis) E 17 prophetas C 22 saluatorem PL salutarem (Baluatorem corr.) i 23 docuerat CGLO docuemnt (a 8. un m2) P. )

167
reluctatur nec rogantibus deest. sic Gerasenos alibi, cum uirtutes eius sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit.

simul intellege non ex necessitate fuisse, sed [*]( D ) uoluntariam corporis passionem nec captum a Iudaeis, sed a se oblatum. etenim quando uult capitur, quando uult labitur, [*](4,29) quando uult suspenditur, quando uult non tenetur. et hic in supercilium montis praecipitandus ascenderat et ecce per medium illorum mutata subito uel obstupefacta furentium mente descendit; nondum enim hora uenerat passionis. quin etiam malebat adhuc Iudaeos sanare quam perdere, ut inefficaci [*]( E ) furoris exitu desinerent uelle quod inplere non possent. uides igitur et hic diuinitatis esse quod operatus est et illic uoluntatis esse quod captus est. nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur? sed noluit sacrilegium esse multorum. ut in auctores culpae crucis inuidiam retorqueret atque a paucis quidem adfigeretur, sed pro toto orbe moreretur.

[*](4,33.38 ) Et in synagoga erat homo habens spiritum in [*]( F ) mundum et infra: surgens autem de synagoga intrauit in domum Simonis et Andreae. socrus autem Simon i s tenebatur magnis febribus.

uide clementi am domini saluatoris. nec indignatione commotus nec scelere offensus nec iniuria uiolatus Iudaeam deserit, quin etiam inmemor iniuriae, memor clementiae nunc docendo nunc liberando nunc sanando infidae plebis corda demulcet. et bene sanctus Lucas uirum ab spiritu nequitiae liberatum ante praemisit et substituit feminae sanitatem. utrumque enim sexum dominus curaturus [*]( 1350 A ) aduenerat et prior sanari debuit qui prior creatus est nec [*]( 1 Luc. 8, 37 5 loh. 18, 7 sq. 9 loh. 8, 20 ) [*]( 5 helabitur (h eras.) a 8 eorum X 9 uenerat hora (om. enim) r 12 operatus] non captus y (non del. m2 G) 13 a extra u. P, s. u. 0, om. FπV 16 adfigitur X (-geretur m2 V) 18 spum (m add. m3) P 22 saluatoris T (atoris in ras. m2) et (m2 ex salutaris) γV commo∗tus P 25 lucas (as in ras. 3 litt. m2) I uirum (ui add. in uersus in. m2) P 26 liberatu (to in rase m2) P subdidit X . 28 prior pr. ex pro P\' )

168
praetermitti illa quae mobilitate magis animi quam prauitate peccauerat.

sabbato medicinae dominicae opera coepta significat, [*](4,31) ut inde noua creatura coeperit, ubi uetus creatura ante desiuit nec sub lege esse dei filium, sed supra legem in ipso principio designaret nec solui legem, sed inpleri. neque enim per legem, sed uerbo factus est mundus, sicut legimus: uerbo [*]( B ) domini caeli firmati sunt. non soluitur ergo lex, sed inpletur, ut fiat renouatio hominis iam labentis. unde et apostolus ait: exspoliantes uos ueterem hominem induite nouum, qui secundum Christum creatus est. et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem, qui opera operibus intexeret et persequeretur opus, quod ipse iam coeperat, ut si domum faber renouare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit soluere uetustatem. itaque ibi prius manum admouet, ubi ante desierat.

deinde a [*]( c ) minonbus incipit, ut ad maiora perueniat. liberare a daemone et homines, sed in uerbo dei possunt, resurrectionem mortuis imperare diuinae solius est potestatis.

Nec quemquam mouere debet quod Iesu Nazareni nomen [*](4,34) in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur. nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de caelo angelus ad uirginem detulit: est huius inpudentiae ut inter homines aliquid primus [*]( D ) usurpet et ad homines quasi nouum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat. denique et in Genesi primus deum [*]( 5 Matth. 5, 17 6 Ps. 32, 6 9 Coloss. 3,9 sq.; cf. Ephes. 4, 22 et 24 21 Luc. 1, 31 ) [*]( 3 ubi] unde P desiit PL 8 ut (a. unde m3) et P 9 expoliantea P (ex 8. u.; exspoliantes... hominem in mg. inf.) C expoliantes X spoliantes cet. 10 Christum] deum BZ est om. a 11 se om. P ostenderet ex ostenditur m3 P 12 intexerat (-ret corr. G) X prosequeretur ΕγΤ 16 maioribus (a 8. ibus) P perueniat (a 8. u.) P liberare P (i s. e alt.) B (-ri corr.) EGjX liberari cet. 16 et om. αΒCL 20 libro hoc Εγ T 21 accepit nomen γ 22 est enim X et (enim 8. u. m2) V inpudentia G inpudentiae huius T 23 quod X )

169
homini nuncupauit; sic enim habes: e t dixit mulieri: quid utique dixit deus ne edatis ab omni ligno?