Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus nero Lucas a Christo usque ad deum perduxerit explanandum uidetur. sed prius cur sanctus Matthaeus, cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non ita posuerit: <liber generationis Abrahae\', sed: liber [*]( B ) generationis Iesu Christi, fili Dauid, fili Abraham et cur hos duos potissimum nominauerit nequaquam praetereundum puto. non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur, ut intellegamus quod in ipsa generatione carnis spiritalis magis successio requiratur; duo sunt enim isti uiri, in quos manauerunt promissa diuina.

prior Abraham, qui ante Moysi legem et ante populum Iudaeorum propria derelinquens, [*]( C ) cognoscens deum meruit fidei testimonium, quia credidit deo et reputatum est ei ad iustitiam, qui etiam a deo accepit oraculum dicente sibi: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam tibi monstrabo, et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus [*]( 2 Luc. 1, 32 7 Euseb. Quaeat. euang. 226, 36 (268, 17) 11 Matth. 1, 1 18 Gen. 12, 4 19 Gen. 15, 6 21 Gen. 12, 1-3 ) [*]( 1 diuisa FO accidit APL gabriel A 2 praenuntiauerat a (i 8. a tert.) ΕγLπΤ dt.s AL d§ cet. 4 mansisse X (8. m2 manaase V) discimus ed. Rom. dicimus libri 7 ab om. V 10 ab BCχ. 8. u. m2 TV, om. cet. 12 generationis om. X fili pr.] filii X et (i tert. 8. u.) m2 B, ml n fili alt.] filii LX et (i tert. 8. u.) m2 PB, ml w 14 fidelissimi (i ult. ex a m2) P 18 moysen X (i 8. en m2 n; ante post moysen s. u. m2 add. V) 19 et cognoscens X 20 quia LX (a eras. V) 21 meruit X 22 post tui add. et uade aLx 23 monstrauero X )

103
terrae. uides ergo congregationes gentium et sacrosanctae ecclesiae coetum oraculo diuino huic primo esse promissum. [*]( D ) et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandae ecclesiae sponsionem primus emeruit.

Dauid quoque merito et ipse auctor generis declaratur, quia cum iureiurando responsum quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset accepit; sic enim scriptum est: iurauit dominus Dauid ueritatem, et non paenitebit eum: ex fructu uentris tui ponam super sedem meam et alibi: semel [*]( E ) iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; semen eius in aeternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo et in Paralipomenis: et erit cum conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et parabo regnum eius. ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab his qui ante te fuerunt. per Esaiam quoque idem dominus deus generationem domini [*]( F ) reuelauit dicens: exibit uirga de radice Iessae et flos ex [*]( 4 Euseb. Quaest. euang. 232, 34 (274, 19) 7 Ps. 131, 11 0 Ps. 88, 36 sq. 12 Paralip. I 17, 11-13 20 Esai. 11, 1 aq. ) [*]( 1 ergo A igitur eet. sacrosanctae ABC sacrosanctum cet. 2 oraenlo (o alt. ex um) P esse primo X 3 is] his F et (h eras.) POizV; auctor his G instaurator π 4 aulae ecclesiae LX responsioncm AB 5 quia] qui P responsum accepit (om. deinde accepit) A 7 iurauit (b 8. u alt.) A 8 ueritatem om. C ex] et de Εγ T9 meam] tuam ed. Rom.; ef. lib. III 8. 42 10 uerba inde a semen usque ad es tu (p. 122 u. 14) desunt in A, in quo infra in mg. folii 21° m. saec. XV haec adscripsit: hic dificiOt qnt\'ni III. interciderunt utro quaterniones duo 11 sedis X (-es corr. itV) 12 paralipomenis (on 8. is m2) E paralipomenon C paralipiminonis OV paralipomononie F paralipominonis L paralippemenon « n 13 tui ay, om. cet., cf. ήμἐραι aoo et p. 105 u. 5 dormies B 15 aedificauit FGrOV 16 patre aL 17 disperdam X 18 te om. COrt, 8. «. G 20 exiet XX; cf. p. 54, 14 uirga χ fios cet. iessę PB iesse cet. ex] de BG )

104
radice ascendet et requiescet super eum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus et infra: et erit radix Iessae et qui exsurget imperare gentibus in ipso gentes sperabunt et alibi: puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius principium super umeros eius, et uocabitur nomen eius Magni consilii angelus; adducam enim pacem super principes et salutem ei. magna potestas eius et pacis eius non est finis in sede Dauid et in regno eius. in quo Aquilae quoque interpretatione non quasi de homine, sed de eo qui ultra hominem esset uidemus exstitisse promissum. idem enim [*]( 1317 A ) interpretatus est: puer natus est nobis, filius datus est nobis, et facta est mensura eius in umero eius, et uocabitur nomen eius admirabilis consiliarius, consiliarius meus, fortis, potens, pater saeculi, princeps pacis. eius inpleta est disciplina et pacis eius non est finis supra sedem Dauid et supra regnum eius.

Omnia conuenire de Christo euidentibus signatur oraculis. nec posse diuinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam deriuari, qui Dauid filius fuit, cuius finis haud dubie [*]( B ) cognoscitur; finis enim fuit regni Salomonis et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur. unus est Christus, cuius regnum non habet finem. deinde nullis Salomon gentibus imperauit, Christus [*]( 2 Essi. 11, 10 4 Esai. 9, 6 18 Euseb. Qaaest. euang. 275, 14 21 Reg. III 11, 44 23 Luc. 1, 33 ) [*]( 1 radice eius EyT et (eius s. u. m2) n aacendit FLOV et (-et m3) P, (m2) B requiescit P (-et m3), B (-et m2) supra aB super (corr. snpra) P dni BELT 3 iessae P (a exp.) B iesse cet. eisurgit X (-et m2 V) 8 est s. u. P et (ex erit) B erit Cχ 10 interpretatione αΒΕγ Tinterpretationem cet. eo 8. u. G, dõ aX 11 homines B esse BX (-et m2 V) 13 factus X (a 8. us m2 V) qst om. B 14 alt. consiliarius om. aX 15 meus (s. m2 t deus) V princeps et pacis X 17 supra pr.] super X supra ale.] super Вγ 19 solomonis Pa 20 haut (h 8. u. m2) P 21 solomonis ac salomonis ra ex o) PK 22 est s. u. P 23 denique B solomon a salamon G salomon (a ex o) a )

105
uero ecclesiam de nationibus congregauit. postremo uiuente Dauid et natus est Salomon et regnum est consecutus, hic autem qui promittitur post mortem Dauid surrecturus esse monstratur, sicut habes quia cum conpleti fuerint dies [*]( C ) tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo de semine tuo qui erit ex uentre tuo et parabo regnum eius. ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. numquid in saeculum regnauit Salomon, qui annis tantummodo quadraginta regnauit? ego ero inquit ei in patrem et ille mihi in filium — quis est ille proprius dei filius nisi cui dictum est: filius meus es tu, ego hodie genui te? — et misericordiam meam non dispergam ab eo et fidelem eum seruabo in domo mea et in regno eius usque in saeculum? at uero Salomonem errasse ideo [*]( D ) fortasse tam grauiter, ne errarent homines et ad ipsum crederetur manasse promissum, diuinarum serie cognouimus lectionum; aedificauit enim templum Astartae idolo propter amorem mulieris et indignatus est dominus in Salomonem. si igitur et uiuente Dauid regnare coepit — sic enim habes quod, cum esset nuntiatum Dauid regnare Salomonem, adorauit rex cubili suo et dixit: benedictus dominus deus Israhel. qui dedit mihi hodie de semine meo sedentem in [*]( E ) throno meo, et oculi mei uident — si errauit, si offendit, [*]( 1 Reg. II 12, 24; III 1, 39 4 Paralip. I 17, 11 sq. 9 Paralip. I 17, 13 11 Psalm. 2, 7 12 Paralip. I 17, 13 17 Reg. III 11, 4 sq. 20 Reg. III 1, 47 sq. ) [*]( I nationibus] gentibus X congregat. et postremo X 2 et pr. om. BL-x solomon a est] eius LX consequatas FV 3 resurrecturus Bf ∗surrecturus E ∗∗surrecturus G (con eras., con s. raa.) 7 aedificaait BGLX (-bit corr. V) 9 XL PCLX inquit ei G ei inquit 7, ei om. cet. 10 patre BF qui PL iste E 13 in PaL, om. cet. regnum y 14 usque om. X selomonem a salomonem (a ex o) π 15 ne ante tam transponit a 16 quod diuinarum ET 18 est om. X (s. u. m2 V) 19 et om. L et (in quo euiueDte) π 20 Bolomonem ait rex dauid X 21 cubiculo ΕγLT ds dns r 22 hodie m3 ex diem P )
106
uides quoniam promissi series Christum spopondit.

et ideo istos duo generis auctores euangelista delegit, unum qui promissum accepit de congregatione populorum, alterum qui de generatione Christi oraculum consecutus est. et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in domini generatione describitur, quia plus est promissum accepisse de Christo quam de ecclesia, quoniam ecclesia ipsa [*]( F ) per Christum. ergo unus princeps generis secundum carnem, alter princeps generis secundum spiritum, alter secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim qui saluat eo qui saluatur. et ideo Dauid filius dicitur: liber generationis Iesu Christi, fili Dauid; eius enim primo loco debuit filius dici, cui dari filius est promissus, licet apostolus etiam Abrahae Christum dicat esse promissum; Abrahae enim dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: et semini tuo, qui est Christus, ut alteri proprietas generationis, principatus alteri deferatur. illi delatum est, ut Iesus eius filius diceretur, huic quasi principi familiae gentiumque praerogatiua seruatur, ut ab Abraham generationis [*]( 1318 A ) dominicae manaret exordium; qui enim fidei auctor est, ipsum adserere scriptura quoque debuit diuinae generationis auctorem.

unde et Lucas ad deum putauit originem eius esse referendam, quod uerus Christi generator deus sit uel secundum ueram generationem pater uel secundum lauacri regenerationem mystici auctor muneris. et ideo non a primo generationem eius [*]( 1 Eoseb. Quaest. euang. 234, 30 14 Galat. 3, 16 21 Hebr. 12, 2 23 Euseb. Quaest. euang. 229, 20 26 Euseb. Quaest. euang. 270, 15 ) [*]( 1 quia G spo»pondit (s eras.) B 2 duo P duos cet. delegit P (de ex di m3) BOx diligit a elegit cet. 4 consequutus FV 6 in om. X discribitur X conscribitur f 7 ecclesiaiy (ip eras.) (bis) P 8 xpm (s. u. P) est facta PL 9 spm Bx. xpm cet. 12 fili aFLV filii cet. (i tert. e. u. m2 PGOn) 13 dari] clare ΕγΤ 17 semine (-ni m3) P quod BX (i s. od m2 π) X 20 ab ΕγΤ, 8. «. m2 B, ad X (8. m2 ab V), om. eet. 21 maneret aCGX (a s. e pr. m2 V) 23 deferendam 0, ferendam π 25 mysticam Ej, mjstica G )

107
coepit describere, sed posteaquam baptismum eius explicuit, [*]( B ) auctorem omnium deum per baptismum cupiens demonstrare Christum quoque a deo ordine manasse successionis adseruit uniuersa contexens, ut et secundum naturam et secundum gratiam et secundum carnem dei filium demonstraret. quod autem euidentius diuinae generationis indicium quam quod de generatione dicturus ipsum patrem praemisit loquentem: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui?

Hic quoque aliqui solent serere quaestiones, quod Matthaeus [*]( c ) ab Abraham usque ad Christum quadraginta duas generationes enumerauerit, Lucas uero quinquaginta et quod per alias personas Matthaeus, per alias Lucas generationem manasse descripserit. in quo iam potes illud probare quod diximus quia, cum alios Matthaeus maiores dominici generis, alios uero Lucas in ordine generationis texuerit, ab Abraham tamen et Dauid reliquos auctores generis uterque signauit.

quod uero per [*]( D ) Salomonem Matthaeus generationem deriuandam putauit, Lucas uero per Natham, alteram regalem, alteram sacerdotalem Christi familiam uidetur ostendere. quod non ita accipere debemus, quod alterum altero uerius, sed alter alteri pari fide et ueritate concordet. fuit enim uere et secundum carnem regalis et [*]( 8 Matth. 3, 17 10 Euseb. Quaest. euang. 245, 11 16 Eoseb. Quaest. euang. 228, 13 ) [*]( 1 discribere X postea (om. quam) BGV baptisma P eiplicauit aC 2 baptiama P 5 et post gratiam om. X 9 inserere PL 10 XLII PLX XL duas T quadraginta et duas B quadraginta a 11 numerauerit π numerauit 0 (-erit m2), FV (uerit in mg. m2) L PLX et L (in ras.) T quadraginta T 13 potest iam illud C iam (8. u. m2) illud pote (8. ê ras.) G potes P potest cet. probari Cχ . 15 ab om. PaBCO 16 uterque ante auctores tranвponit B solomonem a salomonem (a ex o) π 17 diriuandam aBCLX et (der. corr.) E 18 na. tham P (n a. m m3) αΒCπ natA G nathan cet. alter... alteram B alteram ... alter T alter... alter Maurini 19 accipere (i ex e m2) P 20 alterum P (in ras. m2) et (um exp. m2) ° alter X altero quod P (i 8. 0 alt. m3) L alter] alterum BEi et (um eras.) T 21 concordat X )

108
sacerdotalis familiae, rex ex regibus, sacerdos ex sacerdotibus. licet oraculum non de carnalibus, sed de caelestibus [*]( E ) exprimatur, quoniam et rex in dei uirtute laetatur, cui iudicium a patre rege defertur, et sacerdos est in aeternum, secundum quod scriptum est: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. bene igitur uterque tenuit fidem, ut Matthaeus per reges ductam originem conprobaret et Lucas per sacerdotes a deo transmissam in Christum seriem generis deducendo sanctiorem ipsam sanctiorem ipsam declararet. simul in hoc quoque uituli figura signatur quod ubique sacerdotale [*]( F ) mysterium putat esse seruandum.

nec mireris si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum. cum per alias personas generationem fatearis esse decursam; potest enim fieri ut alii longaeuam transegerint uitam, alterius uero generationis uiri inmatura aetate decesserint, cum uideamus conplures senes cum suis nepotibus uiuere, alios uero uiros statim filiis obire susceptis.

Illud quoque aduertimus, quod sanctus Matthaeus Jacob, [*](3,23 sq. ) qui fuit pater Ioseph, filium Matthan esse memorauerit, Lucas uero Ioseph, cui desponsata erat Maria, filium Heli, Heli autem filium Melchi esse descripserit. quomodo unius duo patres, id [*]( 1319 A ) est Heli et Iacob? quomodo etiam duo paterni aui, Matthan [*]( 3 Ps. 20, 2 4 Ioh. 5, 22 5 Pe. 109, 4 11 Euscb. Qnaest. euang. 246, 1 19 Euseb. Qaaest. enang. 228, 13 20 Mattb. I, 15 ) [*]( 2 de post sed om. a 3 et a. U. a dei (i 8. tt.) P 4 et rege BO est om. X 7 et om. FOY; et Lucas... declararet om. π 8 a om. PL xpo PL xpi FO 9 deducendos FOV antiquiorem α. 11 ab om. aO, a. W. ml GV, m2 π, m. rec. B 12 successionem (s 8. m) P 13 generationes ... decursas B 14 ut aliquid X (d exp. m2 π. eras. OV) 17 uero om. X (8. U. m2 V) 20 matthan P maththan E (h pr. eras.) mahttham G (h bis 8. U. m2) matban aBCT natham a nathan cd. memorauit P L 21 maria desponsata erat r 22 discripserit X duos BGX (s eras. V) 23 et om. X au∗∗ (is eras., i e. ras. m2) P mattham P mattha a maththa.n E (h pr. exp.) mahttham G (h bis s. u. m2) mathan BCrT natham a nathan cet. )

109
et Melchi? sed si sequaris, inuenies quod iuxta praescriptum legis ueteris duo fratres diuersos filios uterinos ex una uxore generauerint. traditur enim Matthan, qui a Salomone genus duxit, Iacob generasse filium et uxore superstite decessisse, quam postea Melchi accepit uxorem, ex qua generatus est Heli rursus Heli fratre sine liberis decedente copulatus est fratris uxori et generauit filium Ioseph, qui iuxta legem Iacob [*]( B ) filius dicitur, quoniam semen fratris defuncti frater iuxta legis ueteris seriem suscitabat. ita duorum filius dictus est, non ab utroque generatus, sed quia alterius secundum generationem, alterius secundum legem factus est filius. in quo praescripto legis futuram perpetuitatem defunctorum seminis nobis esse promissam non intellexit populus Iudaeorum, sed secundum litteram accipiens gratiam corrupit oraculi. alius enim erat [*]( c ) frater, qui defunctorum fratrum semen resuscitaret, non frater secundum carnis germanitatem, sed secundum gratiae puritatem. et ideo fortasse frater non redimit: redimet homo? quia non germanus frater ille, sed dominus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus resurrectionis gratiam propagauit; licet sit uersiculi istius et alia interpretatio, quam suo dicemus loco.

non absurdum autem uidetur -quod geminato [*]( 1 Deut. 25, 5 sq. 3 cf. Euseb. Hist. eccl. I 7 9 Marc. 12, 19, Lnc. 20, 28 17 Pa. 48, 8 18 I Tim. 2, 5 20 cr. enarr. in ps. 48, 13 21 EUBeb. Quaest. euang. 245, 11 ) [*]( 1 melchis aC si sequaris P (B. m2 ł requiris) αΒCLχ si requiria X (i alt. ex ae m3 0 m2 F, ex e m2 Fπ) 2 ex-una P 8 matthan P maththan E mahtthan G (h bis 8. u. m2) mathan BGγ T natham a nathan cd. 6 fratreJ frater X frustra a post decedente add. heli αΒΧχ 8 legem (is a. em m3) P 9 Buscitauit LX 10 generationem a. secundum om. a 12 perpetuitatê (ê ex e m3) P 13 post promissam add. quia fratria defuncti semen frater suscitabat post mortem. hoc j. in G uerba seminis...promissam scтipta sunt in ras. m2 et uerba non intellexit... reauacitaret addita in mg. inf. m2 intellegit aX 14 corrumpit Εγ et (m eras.) T 15 resuscitaret (t alt. 8. u. m2) P suscitaret Y 17 fortasse aBaX fasse P (s. m3 x fortasse) L, om. X frater fratrem X redimitl redimet P (m3 redemit) αG redemit Εγ T redimet] redimit X 19 xps ihs αχ ihs xps cet. )

110
mystico numero quater denas generationes diuidendas sanctus [*]( D ) Matthaeus putauit, ab Abraham usque ad Dauid, a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Christum, in quo uices mutationum pariter designauit. ab Abraham enim usque ad Dauid tempora sine regibus fuit populus Iudaeorum — regnum enim iustum a Dauid coepit — deinde per reges actum genus omne est Iudaeorum et intemerata usque ad transmigrationem eorum regna manserunt; [*]( E ) post transmigrationem uero in occasum degenerantis populi nobilitas circumcisa uergebat. de quinquaginta uero successionibus, quas ab Abraham Lucas contexendas putauit, numeri mystici seruata gratia satis claret; nam et decimus et septimus numerus mysticus est et tertio uterque repetitus mysterium signat, et pentecoste, cuius Lucas, et tesseracoste, cuius Matthaeus secutus est gratiam, satis superque numerum mysticum prodiderunt.

Plerique etiam mirantur cur Thamar mulieris famosae, ut [*]( F ) illis uidetur, Matthaeus conmemorationem in dominica generatione contexendam putauerit, cur etiam Ruth, cur eius quoque mulieris, quae Uriae uxor fuit et occiso marito in [*]( 1320 A ) Dauid nuptias conmigrauit, cum praesertim Sarrae et Rebeccae et Rachel, sanctarum feminarum, nusquam fecerit mentionem. sic enim habes: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, Iacob genuit ludam et fratres eius, ludas autem [*]( 2 Matth. 1, 6 et 11 sq. 17 Euseb. Quaest. euang. 272, 21 23 Mattb. 1, 2 sq. ) [*]( 1 quater] quaternas Xx de quaternis denis generationibus quaternaa denas generationes aC 3 et a BChc 10 uergebat Erasmus mergebat libri L P (8. m2 quinquaginta) Lπ generationibus X 11 ab om. BO lucas scs a 12 claruit B 13 mysticus om. P est (exp. m2) P 14 pentecosten LX tesseracostes (tessaracostes n) X (8 ult. in ras. ex n) V 15 sequutus FOV 18 dominica generationfi X dominica (-ca corr.) generationem (m exp.) C 21 sarae BE sarrae V (r pr. eras.) C (r pr. exp. m2) rebeccae (c pr. s. u.) P 22 racchel P 23 isaac (isac P) autem PBC )

111
genuit Phares et Zaram ex Thamar. non otiose itaque huius mulieris euangelista nomen inseruit, de qua diuise interim tractandum uidetur.

primum enim si ueris intendas animum, non haec mulier tam famosa quam iusta; non enim [*]( B ) temporalis usum libidinis requisiuit, sed successionis gratiam concupiuit; erat enim deforme liberos non habere, quod etiam legum ciuilium fuit auctoritate multatum. promiserat eam filio suo ludas et diu pactarum foedera distulerat nuptiarum. per moram promissi defunctus est sponsus. nondum uirginitatis, nondum uiduitatis ante Christi aduentum uernabat gratia. dolens se sine filiis remansisse dolum studio generationis conmenta est [*]( c ) et ludam consilio praeuertit, ut se eidem offerret ornatam, posteaquam defunctam eius cognouit uxorem. uides ubique mulieris uitam probari, quod non alienum praeripuit torum, non meretricio studio quasi meretrix ornata est; non enim uagam captauit libidinem, sed diu soceri fraudata promissis ex ea familia quam delegerat conuerso dolo fructum uoluit successionis adipisci. quis itaque castior? illa quae tamdiu exspectauit promissum an ille qui amorem ferre non potuit [*]( D ) oblatum? illa quae sponsi familiam non refugit an iste qui meretricem putauit? illa quae horam sui corporis uolentibus non permisit ad copulam an iste qui quod studio coepit erroris ad successionis gratiam castitate mulieris consummauit? illa quae filios non habebat et tempus conceptionis mora coniugii timebat excludi, illa quae grauitatem maturioris elegit [*]( 1 Euseb. Quaest. euang. 284, 43 8 Gen. 38, 11 sqq. ) [*]( 1 phares Χχ. fares cet. zara V, fort. recte, cf. p. 111, 12 ex] de (in ras. m2 ex ex) OV otiose∗∗∗ P eius X 3 uiris X (ueris m2 V) animum intendas C intendes Εγ et (es ex is) G 4 iuxta (s s. z m3) P 9 defunctus] mortuus (mortu in raB.) C sponsus a. u. P 13 utique Maurini 14 torum αFΟπ thorum GV (h a. u.) cet. 15 or- Data PaBC adornata cd. 18 itaque L utilior (exp. m3 et 8. cr. illoram) P utique C (B. itaque m2) cet. illa (a ex corr.) P 21 horam ΡαC eorum a oram cet. 23 castitatem (m del. ml V) gratiam (m aep. r.) X )

112
an iste qui aetatem adulescentioris adamauit? denique ipse confessus est dicens: iustificata est magis Thamar quam [*]( E ) ego, propter quod non dedi eam Selom filio meo. itaque illa experiri exactorem ipsum suae uoluit castitatis. denique numquam postea uirum experta est, amictum uiduitatis sumsit a coitu; ille unius horae inpatiens, qui annos a puella. exegerat castitatis, luctum expulit, uestem mutauit, comam totondit, rogum deseruit, torum amator ascendit.

sed non ita istam defendimus, ut illum accusemus - immo utrumque [*]( F ) excusemus, non autem nos - sed mysterium quod copulae illius fructus expressit; generauit enim mulier Phares et Zara filios, generauit geminos. unde non otiose Matthaeus utrumque significauit, cum Phares tantummodo conmemorationem causa deposceret; Phares enim genuit Esrom, Esrom genuit Aram, [*]( 1321 1 ) deinde per ordinem singuli. cur autem, cum Isaac duos generauerit, Iacob plures, singulorum tantummodo, quos successionis dominicae causa poscebat, fecit scripturae series mentionem, horum autem utrumque memorauit nisi quia hic in utroque mysterium est?

Tractauimus moralem locum, quia non opera meretricis exercuit, sed munera fecunditatis elegit, tractemus historicum et mysticum uentilemus; neque enim sine mysterio potest esse [*]( B ) quod anulum et monile accepit et uirgam. non uilis persona quae meretur accipere ornamentum signaculum potestatem, [*]( 2 Gen. 38, 26 4 Gen. 38, 19 et 16 11 Gen. 38, 27 sqq. 14 Matth. 1, 3 16 Gen. 25, 25 sq.; 49, 1 sqq. 23 Gen. 38, 18 et 25 ) [*]( 1 qui aetatem] quia et tamen FOn qui etiam (etiam m2 in ras.) F 2 thamar magis Cχ 8 sena a selon C filio meo sela B 4 exauctorem Lπ. suae ipsum B 6 coetu P (coitu m2) B, iste r 7 totondit comam BC 8 torum PaCX thorum cet. 9 ilIa FΟπ 11 et 13 fares libri zaram X 12 signanit X 14 hesrom pr. ΡαL esrô G hesrom alt. PaL 15 generauerit B (erit in ras. m2) generauit PaLX 17 scribtura P (-ae m3) aBCL series] eaepius aBC 22 mysterium (o 8. um m3) P 23 quod] ut χ. monile (v s. o) P munile uL monilem (m .eras.) π V acceperit E (er 8. n. m2) T 24 accipere (i ex e m2) P )

113
factorum signaculum. pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne. ergo ut ordiamur historiam, cum generaret Thamar, legisti quia unus de utero eius praemisit manum, quam corripiens obsetrix coccum ligauit dicens: hic exiet et prior. ut autem reuocauit manum puer in matris uterum, statim exiuit frater eius. dixit autem obsetrix: quid incisa est per te [*]( c ) saepis? et uocauit nomen eius Phares. et post ipsum exiuit frater eius, in cuius manu erat coccum, et uocauit nomen eius Zara. uides quanta aenigmata mysterium prodant: manus praemissa, coccum ligatum, reducta manus, uox obsetricis gemina quod prior alter exiret, saepem alter incideret.

cur autem alter manum praemisit ex utero, alter genitali praecessit exortu nisi quia per geminorum mysterium gemina describitur uita [*]( D ) populorum, una secundum legem, altera secundum fidem, una secundum litteram, altera secundum gratiam? prior gratia quam lex, prior fides quam littera. et ideo gratiae typus manum ante praemisit, quia gratiae actus ante praecessit, qui fuit in Iob Melchisedech Abraham Isaac Iacob, qui per fidem sine lege uiuebant; credidit enim Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Melchisedech quoque sancti gratiam praecedens [*]( E ) sacrificii figura monstrauit; praeuenientes enim legem patriarchae sancti praescriptorum uinculis absoluti libera et consimili nobis euangelii gratia refulserunt.

iunior horum frater [*]( 2 Gen. 38, 28 sqq. 19 Gen. 15, 6 20 Gen. 14, 18 ) [*]( 4 et 6 obaetrix απ obstetrix P (t pr. 8. u, m3) G (t pro a. u.) eet. coccom ia eam X ligabit (v 8. b m3) P exiens (t 8. ns m3) P 5 ntero X 7 farea libri 9 zaram Gj mysterii a prodat u 10 et reducta X obsetricis aBGLn obstetrix 0 obstetricis P (t pro 8. v. m3) cet. 11 exierit BO inciderit B (i alt. in ras.) incederet aO 13 quia (a 8. u.) P discribitur X (e 8. i pr. π) scribitor B 14 alteram P 16 lex et prior PI. litterae P (e alt. del. m3) L 18 et iacob PCLy 19 abraham enim Εγ T; enim om. an 20 gratiam (m exp.) m2 P, ml V 21 sacrificium P (i 8. um m2) L figurA P (ã ex a m3) FOV monstrauit (a s, 14.) P 22 absoluti (ti 8. 14.) P consimilis BX (s alt. eras. V, e s. i tm. m2 a) ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 8 )

114
secundus ordo pietatis; primus enim in patriarchis, secundus in regibus et sacerdotibus est. utraque enim uita secundum deum. quia illi quoque qui secundum legem Moysi religiosam et piam militiam militabant, non sunt gratiae et honoris exsortes, sed prior pietatis fructus in auctoribus quam heredibus[*](. F ) prior enim Zara, qui interpretatione significatur oriens; lux enim pietatis ueri splendor orientis est, illius utique qui dixit: oriens nomen est mihi, cuius in patriarchis primitus radius lucis inluxit. hi enim primi uitae suae actum in hoc saeculo praemiserunt, in quorum manu nostri quoque actus tamquam plenioris corporis, qui adhuc naturae quodam generantis utero tenebamur, figura praecessit. sed media tamquam saepis obiecta legis est obseruatio et quodammodo uita maiorum uidetur incisa, de qua in typo illa obsetrix, fortasse iustitia, quae nos emissos aluo naturae matris excepit, dixisse proditur: hic[*]( 1322 A ) exiet prior. et re uera mirabilis erat ille ordo pietatis, non a Moyse nec ab aliquo homine nec per hominem, sed munere quodam sapientiae sponte se infundentis inpressus.

prima igitur disciplina pietatis secundum euangelium, quia per crucem et sanguinem credimus Christi, cuius Abraham diem uidit et gauisus est, cuius Noe gratiam in typo ecclesiae figuratam spiritali cognitione praesensit, cuius Isaac uicem in sacrificio non recusauit, quem Iacob cum uinceret adorauit, cuius [*]( B ) [*]( 6 Euseb. Quaest. euang. 237, 30 8 Zach. 6, 12 15 Gen. 38, 28 20 lob. 8, 56 21 Gen. 6, 14 22 Gen. 22, 10 23 Gen. 32, 25 ) [*]( 1 enim] ergo y. 3 dum B qui om. G religiosa et pia militia αΒCGγ 5 pietatis esse P (ea 8. u.) L 8 mihi (m in ras.) P primitiuus G 9 hii P (i alt. 8. M. m2) T (i alt. ex c) π hic E hi. G primitiuae aX saeculum (o 8. um m3) P 11 pleniores BX (-ris corr. πV) quia B 12 abiecta L 14 obsetril απ obstetrix P (t pro 8. U. m3), G (t pr. 8. u.) cet. iustitiam POL 15 aluo BElT alueo P (e eras.), G (e exp.) eet. 16 ille erat y 18 sapientia PL primo BX (prima m2 πV) 19 disciplinç C 20 xpoC 21 gratiae FO et (-am m2) V in om. X ecclesiae] areae ed. Rom. 22 cognitionis (e 8. is m3) P 23 conuinceret X (v 8. on m2 V) )

115
Esaias ruborem uidit uestimentorum - nam secundum euangelium uita etiam prophetarum est - in cuius sanguine inter excidia mundi publicae futurum salutis insigne Rahab illa typo meretrix, mysterio ecclesia indica-uit, quae multorum conuenarum copulam non recusat et quo coniunctior pluribus eo castior, inmaculata uirgo, sine ruga, pudore integra, amore plebeia, casta meretrix, uidua sterilis, uirgo fecunda: meretrix, quia a pluribus amatoribus frequentatur cum dilectionis [*]( c ) inlecebra et sine conluuione delicti - qui enim adhaeret meretrici unum corpus est-uidua sterilis, quae uiro parere non norit absente - uenit uir et hunc populum plebemque generauit - uirgo fecunda, quae hanc genuit multitudinem cum fructu amoris, sine usu libidinis.

Sed ut ad historiam reuertamur, quid sibi uolunt obsethcis eloquia dicentis: hic exiet prior nisi quia eius typum gerebat qui ortu corporis posterior, uirtute et ueritate primus [*]( U ) exsistens principatum sibi omnium uindicauit? inde et Iohannes: post me uenit uir, qui ante me factus est. quid sibi uult quod coccum in manu eius ligauit nisi quia typus eius erat qui crucis indicio suae et sanguinis fusione actum inlustrauit humanum? itaque posteaquam manum reduxit, quasi incisione facta saepis exiuit frater eius, quem quasi medium [*]( 1 Esai. 63, 2 3 los. 2, 1 sqq. 6 Ephes. 5, 27 9 I Cor. 6, 16 10 Eaai. 54, 1 15 Gen. 38, 28 17 loh. 1, 27 22 Ephea. 2, 14 ) [*]( 2 sanguinem BX 3 publice ΡαGΥL rahab PRC raab cet. 4 indicanit C figurauit X indicauit P (in 8. iq m3) cet. 5 connenitnam (nit del. m2) P aduenarum BC 7 plebaeia PL plebeio C plcbeta G m1 repleta G m2 E (in quo 8. m2 plebeia) T ê repleta T (qui pod fecunda add. plebeia) meretrix... fecunda om. X fecunda, < casta > meretrix Engelbrecht 8 a om. PLTX delicti (m2 dilecti) h P (in quo h onis inlecebra et sine conluuione delicti in mg. inf.) delectionis Lπ 12 cum onl. B 13 usu s. U. P 14 obsetricis αLπ obstetncis P (t pr. 8. u. m3), G (t pr. 8. W. m1) cet. 15 eius 8. U. m2 G generabat P (B. m3 ł gerebat) LX (gerebat m2 V) eligebat (g 8. u. m2) a 17 unde T iohannea ait P 18 eat s. u. P 19 eius alt. om. X, a. u. T 20 indicione (ne in u. ult. add. m2; exp. et s. scr. incisione m3) P fusio X (fusione m2 π V) effusione (ef 8. u.) T ) [*]( 8* )

116
parietem saepis uel maceriae apostolus nominauit atque ipse de incisione nomen accepit; Phares enim diuisio est. unde et [*]( E )

Pharisaei nuncupat, eo quod a multorum se coniunctionibus separarent. beatius autem et multo melius fuisset non incidi saepem, sed unam eandem et indiuiduam permanere, quod fieri potuit, si ei uitae, quae prior manum misit, hoc est actum ostendit suum, consequens fuisset eius uitae militia, quae secuta est. multo enim melius, si circumcisus populus uitam maiorum uoluisset imitari; sic enim fuisset una saepis, una maceria, una aedificatio priorum ac sequentium, sed quia[*]( F ) primum illum uitae actum posterioris infirmitas non potuit inplere, incisione sine dubio facta saepis eius siue maceriae, quae secundum deum aedificata erat, tamquam medius paries interiectus est, ut illa saepis, hoc est perpetua atque continua bonorum morum aedificatio rumperetur. saepis enim est, qua ager circumdatur fructuosus, furis remouetur incursus, quae culta concludit, deserta secernit. maceria quoque domum claudit. haec si maneat, domus tuta est. denique auferam inquit maceriam eius, et erit in direptionem.

optemus ut haec integra. sit maceria domus nostrae, domus spiritalis, quae in nobis est; non enim ab homine exaedificari potest, sed a deo [*]( 1323 A ) uiuo, qui ait: et maceriem circumdedi, perdiderunt igitur salutem qui maceriem perdiderunt. maneat ergo maceria, maneat haec saepis. uis scire quam sit utilis saepis? saepi aures tuas spinis et tribulis et noli audire linguam nequam; saepis enim ista te defendit a culpa.