Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

[*]( 3 Esai. 49, 22 4 Matth. 3, 13 6 Matth. 3, 14 9 1 Petr. 2, 22 10 Matth. 3, 15 12 Ps. 111, 9 15 Luc. 6, 31 )[*]( milia (haec om. G) tollentes (tollebant χ) onera post lapidicaesores add. et tria milia sescenti operum praepositi ed. Rom. ueniant (ueniant., a eras., A) angeli illi (illi om. G) AaBCLXx., om. P 1 lapidicaesores AaGfT et (v a. i alt.) E lapidis (is ex es m2 P) caeBores PB lapidea (v 8. es m3 0, m2 π) caesores FOiz lapidum caesorea CL et (um in ras. m2) V 2 in om. X 3 super P 7 quare AB cur cet. 8 post est add. ad me αχ 12 enim om. EFTT 13 in aeternum] in saeculum saeculi Εγ T 14 dedit pr.... aeternum om. B post pauperi add. inopi A 15 ergo eius CjTX (ergo 8. u. π) est om. C 16 ut X, om. cet. alteri aC altero FO et (os m2) π 17 ut qui Βπ qui ut a 21 reuocare it uirtutis (-es m3) P 22 ipsam X (m exp. π, eras. V) humilitatem AX (m exp. it, eras. V). )

94
quanto enim abiectior humilitas tanto diuinior prouidentia. iniuriarum suarum acerbitate deus proditur et remediorum suorum usu, qui nullis remediis indigeret, deus probatur. quid enim tam diuinum ad populos prouocandos quam ut nemo refugiat lauacrum gratiae, quando Christus lauacrum paenitentiae non refugit? nemo se dicat exsortem esse peccati, quando Christus uenit ad remedium peccatorum. si pro nobis Christus [*]( B ) lauit, immo nos in corpore suo lauit, quanto magis nos nostra delicta lauare debemus? quo igitur magis opere, quo magis mysterio deus, quamquam deus in omnibus, quam hoc probatur, quando per totum mundum, qua generis humani condicio diffunditur, per separatarum diuortia tractusque regionum uno momento in uno corpore deus fraudem uetusti erroris aboleuit, gratiam regni caelestis effudit? unus enim mersit, sed eleuauit omnes; unus descendit, ut ascenderemus omnes,[*]( C ) unus omnium peccata suscepit, ut in illo peccata omnium mundarentur. purificate igitur uos, ut apostolus dicit, quia purificauit se ille pro nobis, qui purificatione non eguit. haec de nobis.

Nunc consideremus mysterium trinitatis. unum deum dicimus, sed patrem confitemur et filium confitemur. nam cum scriptum sit: diliges dominum deum tuum et ipsi soli seruies, negauit filius esse se solum dicens: sed non sum [*]( D ) solus; pater enim mecum est. nec nunc solus est; pater enim se adesse testatur. adest spiritus sanctus; numquam [*]( 10 Ephes. 4, 6 15 Ephes. 4, 9 sq. 17 Iacob. 4, 8 22 Dent. 10,20 23 Ioh. 16, 32 ) [*]( 2 et] ut (in mg. m3 al. et) A 8 nos (8. u. m3) nostra (tra eras.) A 10 quam] quam (in u. ult.) quam P quamquam L et X (quam pr. exp. m2 n, alt. m2 V) hoc exemplo (ezemplo s. u. m3) P 11 qua] quo y et (o m2 ex a) 0 14 effundit ΒΟπ et (n exp.) AV, (n s. u.) F 15 leuauit X 16 ut] et ut X (et eras. 0, in quo et mortuus est s. u. m3; et extp. «) peccata omnium A omnium peccata cet. 17 mundarentur A morirentur aL morerentur cet. 22 diligis AaBL et (-es corr.) G 23 serbies A filius (s in ras.) esse se (se s. W. m3) A se esse T 24 nunc] non X (non eras. V) )

95
[*](3,21 sq. ) I enim potest a se trinitas separari. denique apertum est caelum, descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba. quomodo ergo haeretici dicunt quia solus in caelo est, qui non est solus in terris? aduertamus mysterium. quare sicut columba? simplicitatem enim lauacri requirit gratia, ut simus simplices sicut columbae. pacem lauacri requirit [*]( E ) gratia, quam in typo ueteri columba quondam ad illam arcam, quae sola fuit diluuii inmunis, aduexit. docuit me cuius typus columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie columbae, docuit in illo ramo, in illa area typum fuisse pacis et ecclesiae, quod inter ipsa mundi diluuia spiritus sanctus ad ecclesiam suam pacem adferat fructuosam. docuit etiam Dauid, qui prophetico spiritu cernens baptismatis sacramentum ait: quis dabit mihi pinnas sicut columbae?

uenit ergo [*]( F ) spiritus sanctus, sed adtende mysterium. uenit ad Christum; omnia enim per ipsum creata sunt et in ipso constant. sed uide beniuolum dominum, qui solus se iniuriis subdidit, solus gratiam non quaesiuit. et ubi aedificauit ecclesiam? rogabo inquit patrem, et alium paracletum dabit uobis, ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non uidet eum nec cognoscit eum. merito ergo se in corpore demonstrauit, [*]( 1313 A ) quoniam in diuinitatis substantia non uidetur.

uidimua spiritum, [*]( 6 Matth. 10, 16 7 Gen. 8, 10 sq. 14 Psalm. 54, 7 16 Coloss. 1, 16 sq. 18 Ioh. 14, 16 sq. AuguBtinus epist. 148, 6 (rogabo ... p. 96, 2 possumus audiamus) ) [*]( 1 a ae om. P, post trinitas transponit L 2 et descendit ET 5 quare (re a. u.) A 7 cetere P 8 deluuii (di. m2) P 9 speciem X (m eras. 0, exp. π) 11 et AaBC, om. cet. deluuia A 18 dauid a. u. P 14 mihi om. B pinnas P ml AC pennas P m3 cet. 16 enim s. u. m3 A 17 dm G 18 gratiam non quaesiuit tram- ponunt post aedificauit X 19 paracletum ACFLOV paiaclitum X Au- gustmi codices meliores et (i ex e) K paraclytum PaB dabit (om. uobis) ut (ut e. «. m3) P, dabit uobia qui Augustinus 20 aps X (spm m2 πV) 21 uidet (i 8. e m3) P 22 cognoscit P ml cognoscet P m2 B agnoscit LX ergo om. X, 8. u. m2 B in om. AP 23 uidemas X )

96
sed in specie corporali, uideamus et patrem. sed quia uidere non possumus, audiamus; adest enim beniuolus deus, non derelinquet templum suum. uult omnem exaedificare animam, uult eam ad salutem informare, uult lapides uiuos a terra ad caelum transferre. diligit templum suum, et nos diligamus eum. si diligimus deum, praecepta eius seruemus; si diligimus eum, [*]( B ) nouerimus eum; qui enim dicit quia nouit eum et praecepta eius non seruat mendax est. quomodo enim potest deum diligere qui non diligit ueritatem, cum deus ueritas sit? audiamus ergo patrem; inuisibilis enim pater. sed et filius inuisibilis secundum diuinitatem; deum enim nemo uidit umquam. cum ergo filius deus, in eo utique quod deus est filius non uidetur, sed demonstrare se uoluit in.corpore et, quia pater corpus non gerebat, ideo probare uoluit pater nobis in [*]( C ) [*](3,22) filio se esse praesentem dicens: filius meus es tu, in te conplacui. si uis discere filium cum patre semper esse praesentem, lege fili uocem dicentis: si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. si patris testimonium quaeris, audisti a Iohanne. crede ei cui se baptizandum credidit Christus, cui pater filium caelesti uoce [*]( 1 Ioh. 1, 18 3 1 Petr. 2, 5 5 Ioh. 14, 15 7 1 Ioh. 2, 4 9 I Ioh. 5, 6 10 Coloss. 1, 15, I Tim. 1, 17, Augustinus epist. 148, 6 (auàiamus ... 13 non uidetur) 11 Ioh. 1, 18 17 Psalm. 138, 8 ) [*]( 1 X (add. m3) sed in (quia s. in m3); om. specie... quia (in mg. m3 /■ sed in speciae corporali uideamus et patrem) A in om. X 2 possimus X (v 8. i itF) derelinquet ACL derelinquit PaX relinquit Βχ (-et corr. T) 3 exaedificare EyT ∗∗aedificari A aedificare L exaedificari (ex eras. O) cet. uult... informare om. A 4 eam] enim X 5 noa diligimus P eum. sic A 6 si praecepta A eius om. AOLBC 8 enim (nim in ras.) B, om. X 10 audiamva (v e. u. m2) P 11 enim] ergo ErT 12 ergo filius dl ErLT quod (d 8. u. m3) A est om. PaL 13 et et mox ideo probare om. X 15 praes∗∗∗tem (tan eras.; en 8. ras.) P 17 fili AaF filii cet. (i tert. s. u. GV) uoce A 18 in] ad BLX 19 crede igitur A (igitur 8. u. m3) y ei (i ex te) P ad baptizandum P 20 credidit (di pr. 8. u. m3) A )
97
conmisit dicens: hic est filius meus dilectus, in quo [*](1314 A ) conplacui.

ubi sunt Arriani, quibus non placet filius, in quo conplacuit pater? hoc non ego dico neque hominum quisquam . loquutus est; neque enim per hominem deus neque per angelos neque per archangelos, sed ab ipso patre uox de caelo missa signauit. deinde alibi idem pater repetit dicens: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui; ipsum audite, dicentem utique audite: ego et pater unum sumus. qui ergo filio non credit non credit patri. testis est ille de filio. si [*]( B ) dubitatur de filio, paterno non creditur testimonio. deinde cum dicit: in quo conplacui, non aliena in filio, sed sua laudat. quid est enim dicere: in quo conplacui nisi quia omnia quae habet filius mea sunt, sicut filius dixit: omnia quae habet pater mea sunt? indifferentis enim diuinitatis potentia non secernit inter patrem et filium, sed unam patri filioque participat potestatem. credamus patri, cuius uocem elementa [*]( C ) sonuerunt, credamus patri, cuius uoci elementa obsequium praestiterunt. credidit mundus in elementis, credat in hominibus; credidit in exanimis, credat in hominibus; credidit in mutis, credat in loquentibus; credidit in his quae non habent [*]( 1 Matth. 3, 17 6 Matth. 17, 5 8 Ioh. 10, 30 13 Ioh. 16, 15 16 Hier. 50, 42 ) [*]( 2 arriani P (r pr. 8. u. m3) ariani L 8 ego non B et (siglis // add.) C quisque T 4 loquutus AFitV locutus cet. enim PFL, om. cet. 5 neque per archangelos om. P, ante neque per angelos ponit L patre (re in ras. 3 litt.) P 6 deinde s. u. m3 A 7 audite om. X, audi X 9 filium y non credi I dit P patre (i 8. e) a patrem L 10 paterno (no 8. w.) P patris aBG credatur (om. non) X 11 sua FO suam πV 18 quae habet filius mea sunt] quae habet filius et pater habet X sicut filius diiit] sicut filius B sicut et quae patris sunt filii sunt? filius dixit X 14 indifferentis T (is in ras.) indifferentes X (-is corr. 1: et, in quo i ens 8. entis V) indifferentiis T 15 patris X (filiique corr. K) 16 credamus... sonuerunt om. G uocem B (em in rat.) F (in mg. m2 uoci) uoce ErL uoci * 17 sonuerunt... elementa om. a patri] fort. filio; cf. Luc. 8, 24 fq. 18 prebuerunt P praebuerunt L 19 credidit (di pr. s. u. m2) P credit G in mutis... credidit om. a 20 eloquentibus A (cf. Marc. 7, 37) credidit... sensum om. P quae] qui OkV ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 7 )

98
sensum, credat in his qui sensum ut deum cognoscerent consecuti sunt.

LIBER TERTIVS.

Et ipse Iesus erat incipiens fere annorum XXX, qui [*]( 1313 D ! ) [*](3,23) putabatur esse filius Ioseph. de generationibus dicturi, quarum nonnullam uidemus in euangelio secundum Matthaeum uel in hoc, cuius interpretationem habemus in manibus, esse distantiam, quoniam non est credibile aduersantia sibi sanctos uiros potuisse dicere, de gestis praesertim domini salutaris quanto studio possumus non dixisse eos discrepantia [*]( E ) demonstremus.

et primum omnium neminem mouere debet quod ita scriptum est: qui putabatur esse filius Joseph. bene enim putabatur, quia natura non erat, sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Ioseph uiro suo erat desponsata, generauerat; sic enim habes: nonne hic est filius Ioseph fabri? diximus supra qua ratione per uirginem, diximus etiam qua ratione per desponsatam et quare census tempore nasci uoluerit dominus salutaris: non alienum etiam uidetur ut qua [*]( F ) ratione fabrum patrem habuerit declaremus. hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat, qui fabricator omnium condidit mundum iuxta quod scriptum est: in principio fecit [*]( 1314 D ) deus caelum et terram. nam etsi humana non sunt conparanda diuinis, typus tamen integer est, quod pater Christi igni [*]( 6 Matth. 1, 1 sqq. 15 Matth. 13, 55 21 Gen. 1, 1 23 Matth. 3, 11 ) [*]( 1 credat m2 ex credidit P 2 consequuti AFV consecuti cet. EX- PLICIT LIB I. INCIPIT II P EXPLICIT LIBER PRIMUS. INCIPIT LIBER SECUNDUS L (qui add. DE EUANGL LUCAE) B et (LIBER PRIMUS om. x) X EXPL. DE EUANGELIO SEC LUCA LIB. II INC. LIB. III A DE EUANGELIO LIBER n EXPLICIT INCIPIT EIUSDEM LIBER TERTIUS a FINIT. LIBER SCDS INCIP LIB TERTIVS C EX- PLICIT LIBER SECUNDUS INCIPIT LIBER TERTIUS X 4 XXX APLχ triginta cet. 9 gestis] generationibus X saluatoria Ay 12 esse om. G 13 enim] ait PL qui APB 14 disponsata Ax et (deep. m2) V 19 declaramus (e 8. 9 m3) P declaramur L 23 igne PLπχ et (e ex i m2) V )

99
operatur et spiritu et tamquam bonus animae faber uitia nostra circumdolat, cito securem admouens arboribus infecundis, secare doctus exigua, culminibus seruare sublimia, rigida mentium spiritus igne mollire et in uarios usus omne humanum genus diuersa ministeriorum qualitate formare.

Cur autem Ioseph magis quam Mariae generatio describatur, [*]( E ) cum Maria de sancto spiritu generauerit Christum et Ioseph a generatione domini uideatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret scripturarum, quae semper uiri originem quaerit. sic enim habes: Phares fuit filius Iuda principis tribus. hic generauit Esrom et Esrom generauit Aram et Aram generauit Aminadab et Aminadab generauit Naasson et Naasson generauit Salmon et Salmon generauit Boos et Boos generauit Obed et Obed [*](F ) generauit Iessae et Iessae generauit Dauid. uiri enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis ciuitatum generis adserit dignitatem. quam deforme autem, si [*]( 1315 A ) relicta uiri origine origo feminae quaereretur, ut uideretur patrem non habuisse ille totius mundi populis praedicandus! [*]( 2 Matth. 3, 10, Luc. 3, 9 8 Euseb. Quaest euang. 224, 21 (277, 26) 10 Matth. 1, 3-6 ) [*]( 1 tamquam (t 8. u.) bonos (u 8. o alt.) A 2 securim aEnTV secures T 3 rigida (i pr. m2 ex e) P 4 omnem AaFGL et (m exp.) πV genua humanum X 5 mysteriorum FKV martyriorum (8. a* mysteriorum) C firmare C 6 discribatur X describitur C 7 spu sco LXX generauit F (in mg. m2 generauerit) 0 et (-uerit m2) V xpm generauit Y ioseph (h 8. u.) P 10 iudae X principes A princeps X 11 tribu X (-us m2 itV) hesrom (pr.) PaL et om. X hesrom (alt.) PaLz 12 haram (bis) PaL taram (t a. u. m2) A et alt. om. Oit genuit Gj 13 naasson (pr.) Pa nasson (post a 8. u. m2 a, supra add. e) A nason Gy naason cet. et om. X naasson (alt.) Pa naesson (a a. e m2) A nason Gy naason cet. genuit salmon PX 14 genuit booz L boos (bis) ABCX (booz corr. FV) bohos P (oz 8. 9? m3) booz cet. obed (bis) AB *obet P (om. et) obeht FGт obeth cet. 15 Iessae (bis) Bcripsi, iesse libri, cf. p. 103, 20 16 et 8. u. m3 A curis Gf 18 origine (i alt. ex e m2) P originem (m del.) OKV ) [*]( 7* )

100

sed etiam alibi diuerso ordine generationem doceamus esse decursam, ne hic quoque euangelistae discrepare uideantur, qui ueterem ordinem sunt secuti. sic enim habes: fuit homo ex Arath, et nomen eius Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi. uides et a patribus ad filios et a filiis ad [*]( B ) patres originis descriptionem uetere more contextam, uides ubique familiam per uirorum generationes esse decursam: noli mirari si Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph, Lucas a Ioseph usque ad Adam et deum generationum ordinem percucurrit. noli mirari quod Ioseph origo descripta est. etenim secundum carnem natus usum debuit sequi carnis et qui in saeculum uenit saeculi debuit more describi, maxime cum in Ioseph origine etiam origo sit Mariae. nam cum uir iustus [*]( C ) fuerit Ioseph, utique ex tribu sua et ex patria sua accepit uxorem nec potuit iustus facere contra id quod lege praescriptum est. sic enim habes quia unusquisque in hereditatem tribus suae patriae adhaerebunt filii Israhel nec de tribu ad tribum transibunt et omnis filia, quae habet hereditatem tribuum filiorum Israhel, uni ex populo et ex tribu patris sui erit uxor. itaque et census tempore ascendit Ioseph de domo et de patria Dauid, ut profiteretur cum Maria uxore sua. quae [*]( D ) [*]( 3 Eeg. I 1, 1 13 Enseb. Quaest. euang. 224, 27 16 Nam. 1, 4 18 Num. 36, 6—8 20 Luc. 2, 4 sq. ) [*]( 1 ordinem (m eras.) P 4 arad A elcana A helchana (h alt. s. u. m3) P elchana ax helcana cet. ieremiael A iheremel P hieremel L iheremiel u ieremihel EGT ierimiel BCj hierimiel cet. 5 heli (in ras.) F eli A ozi (». m3 al. zoi) A zoi P 6 patrea] patris A origines A discriptionem X (descr. m3 0, m2 u) describtionis (em 8. is m2) P uetere A ml P ueteri A m2 cet. 8 lucas a ioseph 8. «. m3 A 9 usque om. ad AB ad deum a percucurrit P (cu pr. 8. u.) y (cu pr. del. m2) praecucurrit BL percurrit X 10 discripta X (descr. m3 0) 12 discribi FttV in APEyT, om. cet. 13 ioseph (h 8. u.) P originem X (m expo V, origo m3 0. m2 π) origo C 14 et] uel (in mg. m3 et) A 15 poterat L perscribtum A perscriptum G praeceptum B 16 hereditate ABX 17 tribus suae] sua et tribu. A suae (om. tribus) B filii (i tert. 8. u.) m3 P, m1 π 21 et de] de BC )

101
ex eadem domo et ex eadem patria professionem defert, utique eiusdem tribus et eiusdem patriae se esse designat.

Cognata quoque Mariae inducitur Elisabet, primo quod omnes Iudaei cognati, quemadmodum et apostolus docuit dicens: optabam enim anathema esse ipse pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae. cognatae ergo, quia ambae Israhelitae erant, simul et cognatae, [*]( E ) quia ambae erant ex tribu Iuda. didicisti ex tribu Iuda Mariam, disce et Elisabet. nam exsurgens Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem inquit Iudae et intrauit in domum Zacchariae. cum enim iuxta tribus suas Moyses habitare unumquemque praescripserit, utique cum in ciuitate Iudae manserit, erat et in tribu Iuda, maxime cum ex genere Elisabet fuerint sacerdotes, quorum deus portio est. simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium Christi, [*]( F ) Christum ista generauerit et altera de sancto spiritu conceperit, altera sancto repleta spiritu prophetauerit, secundum carnem quoque uideantur fuisse cognatae quae secundum deum spiritalis cognationis consortio non carebant! quodsi omnis feminae caput uir secundum sanctum apostolum et sunt duo in carne una secundum legem diuinam, utique hi qui una caro erant et unus spiritus qui poterat fieri ut uiderentur patriam et [*]( 3 Luc. 1, 36, Euseb. Quaest. euang. 224, 47 5 Rom. 9, 3 sq. 9 Luc. 1, 39 sq. 11 Num. 2, 2 13 Deut. 18, 6 14 Deut. 18, 2 19 Ephes. 5. 23, Euseb. Quaest. euang. 225, 34 20 Gen. 2, 24 ) [*]( 2 patriae (e eras.) A 4 omnia X (-es corr. πV) et] te PLX 5 ipse esse LX 6 cognati P (-tę corr.) FO 8 tribum (m eras.) P 9 et 8. u. A, om. X 10 ciuitate A 11 iudae A (ae ex a) y iudaee (e exp. m2) P iudaeae uel iudeae cet. domo P 12 praescripserat L et (i 8. a alt.) m3 P, m2 T 13 ciuitatem PL iudae ABCx iudee (e exp. mZ) P iudaeae uel iudeae cet. 14 ex s. u. m3 A 16 ista A illa cet. spu aco x 17 completa (conpleta tt) om. sancto X 18 uidentur B quam (8. m2 i quae) P spiritales AF et (-is m2) OV 19 cognationes F et (-is m2) OV omnes ΑαFγ et (-is mZ) πV 21 hii PG et (i alt. eras.) V erant (n 8. u. m3) P 22 qui P (eras.) T (8. m2 quomodo) quin aX (n del. OV, quomodo C )

102
tribum habere diuisam? accedit illud quod etiam angelus Gabrihel de domino praenuntiauerit quod dabit illi dominus sedem Dauid patris sui. certum est igitur etiam Mariam [*]( 1316 A ) de Dauid generatione manasse. simul etiam discimus nihil referre quo ordine generationis series exprimatur, cum iter hinc atque inde sit peruium.

Cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus nero Lucas a Christo usque ad deum perduxerit explanandum uidetur. sed prius cur sanctus Matthaeus, cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non ita posuerit: <liber generationis Abrahae\', sed: liber [*]( B ) generationis Iesu Christi, fili Dauid, fili Abraham et cur hos duos potissimum nominauerit nequaquam praetereundum puto. non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur, ut intellegamus quod in ipsa generatione carnis spiritalis magis successio requiratur; duo sunt enim isti uiri, in quos manauerunt promissa diuina.

prior Abraham, qui ante Moysi legem et ante populum Iudaeorum propria derelinquens, [*]( C ) cognoscens deum meruit fidei testimonium, quia credidit deo et reputatum est ei ad iustitiam, qui etiam a deo accepit oraculum dicente sibi: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam tibi monstrabo, et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus [*]( 2 Luc. 1, 32 7 Euseb. Quaeat. euang. 226, 36 (268, 17) 11 Matth. 1, 1 18 Gen. 12, 4 19 Gen. 15, 6 21 Gen. 12, 1-3 ) [*]( 1 diuisa FO accidit APL gabriel A 2 praenuntiauerat a (i 8. a tert.) ΕγLπΤ dt.s AL d§ cet. 4 mansisse X (8. m2 manaase V) discimus ed. Rom. dicimus libri 7 ab om. V 10 ab BCχ. 8. u. m2 TV, om. cet. 12 generationis om. X fili pr.] filii X et (i tert. 8. u.) m2 B, ml n fili alt.] filii LX et (i tert. 8. u.) m2 PB, ml w 14 fidelissimi (i ult. ex a m2) P 18 moysen X (i 8. en m2 n; ante post moysen s. u. m2 add. V) 19 et cognoscens X 20 quia LX (a eras. V) 21 meruit X 22 post tui add. et uade aLx 23 monstrauero X )

103
terrae. uides ergo congregationes gentium et sacrosanctae ecclesiae coetum oraculo diuino huic primo esse promissum. [*]( D ) et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandae ecclesiae sponsionem primus emeruit.