Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

quid sit autem in Hierusalem sisti domino dicerem, [*](2,22) nisi in Esaiae conmentis ante dixissem; circumcisus enim uitiis dominico dignus iudicabatur optutu, quia oculi domini [*]( 18 Esai. 9, 6 19 I Cor. 9, 20 22 Ps. 33, 16 ) [*]( 1 sapientiam P (v s. a alt. m3) L sapientia B et (ia in ras. m2) F, sapientem FOR sapientum 7 2 dne (s. m3 dns) P fallere A et et P fugare P (c 8. g m3) L fustare C 4 putas BK uilia uerba ed. Rom. uerba uilia libri pastorum cod. Begius Maurinorum et ed. Rom., t pastorum 8. prophetarum m2 0, prophetarum V (del. et s. scr. m2 pastorum) cet. pastoribus (a ex 0) P 8 haec uerba APB uerba haec cet. 10 potestatem X (s. humilitatem m2 V) 12 sacerdotibus. (ce a. u.) P 13 cupit (s 8. t m3) P 17 circumcidatur B itaque] etiam x 18 natus] datus A datus] natus FO 19 sub (su s. u.) A essent 8. u. a, sunt A 20 post lucrifaceret add. sistitur autem iu hierusalcm x sisti m2 ex sistit P 21 esaiam X (m eras.) 0 est enim X (est corr. ex enim F, est exp. et 8. scr, et n, est eras. V) 22 domini cognitionis G et (gnitionis corr. in dignus) E dignos (u 8. 0) A iudicabatur om. 0.. )

72
super iustos. uides omnem legis ueteris seriem fuisse typum futuri — nam et circumcisio purgationem significat delictorum [*]( 1300 A ) — sed quoniam prona quadam cupiditate peccandi humanae carnis et mentis fragilitas inextricabilibus uitiis inplicatur, eo per octauum circumcisionis diem culpae totius futura purgatio resurrectionis praefigurabatur aetate. hoc est enim illud: quia omne masculum adaperiens uuluam sanctum domino uocabitur; uerbis enim legis promittebatur uirginis partus. et uere sanctus, quia inmaculatus. denique ipsum esse qui lege signetur in eundem modum ab angelo repetita uerba[*]( B ) declarant: quia quod nascetur inquit sanctum uocabitur filius dei. non enim uirilis coitus uuluae uirginalis secreta reserauit, sed inmaculatum semen inuiolabili utero spiritus sanctus infudit; solus enim per omnia ex natis de femina sanctus dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae inmaculati partus nouitate non senserit et caelesti maiestate depulerit.

nam si litteram sequamur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? [*]( C ) numquid sanctus Achab? numquid sancti pseudoprophetae, quos ad Heliae preces ultor caelestis iniuriae ignis absumsit? sed ille sanctus, per quem figuram futuri mysterii pia legis diuinae [*]( 6 Exod. 13, 12 11 Luc. 1, 85 12 Augustinus contra Iul. Pelage I 3, 10, contra sec. lul. resp. 166, IIII 121, de pecc. orig. 41, 47 (non enim... depulerit); cf. Origenes hom. in Lucam XIIII (XIII 1886 be M.) ) [*]( 1 omnes y legis euanidum; 8. m2 genus A series X typum] ipsum FK, impium (del. m2 et s. scr. typum) 0, speciem a 2 futurum (um ex corr. m2) A circumcisio (cum s. u.) P purgationem (onem euanidum; s. m2 ione) A 3 cupiditatem (m exp.) P 4 fragilitas (r 8. u.) A 5 fotura A futurae E (e exp.) yTX 6 est (t 8. u.) A 7 masculinum P (m3 ex masculum) aCGj 8 ..partes P 9 quia (a in u. ult. 8. u.) P uerba inde ab ipsum esse usque ad speciem figurantur p. 82 u. 12 desunt in A. intercidit quaternio 10 eundum (e 8. u alt. m3) P modo (v 8. 0 alt. m3) P 11 nascitur PX, nascetur ex te I 13 semen 8. u P 14 est enim Augustinus primo loco ex] in C 15 contagia in ras. P 16 non s. u. P 21 per dil. EfT figuram (m exp. m3) P figura EGOK in figura E (in S. u. m2) yT futuri (i in ras. m2) V futura FO )

73
praescripta signabant, eo quod solus sanctae ecclesiae uirginis ad generandos populos dei inmaculatae fecunditatis aperiret genitale secretum. hic ergo solus aperuit sibi uuluam. nec mirum; qui enim dixerat ad prophetam: priusquam te formarem in utero, noui te et in uulua matris sanctificaui [*]( D ) te, qui ergo uuluam sanctificauit alienam, ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae uuluam, ut inmaculatus exiret.

Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Symeon, [*](2,25) et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israhel. non solum ab angelis et prophetis, a pastoribus et parentibus, sed etiam a senioribus et iustis generatio [*]( 1301 A ) domini accipit testimonium. omnis aetas et uterque sexus euentorumque miracula fidem adstruunt: uirgo generat, sterilis parit, mutus loquitur, Elisabet prophetat, magus adorat, utero clausus exsultat, uidua confitetur, iustus exspectat. et bene iustus, qui non suam, sed populi gratiam requirebat, cupiens ipse corporeae uinculis fragilitatis absolui, sed exspectans uidere promissum; sciebat enim quia beati oculi qui uiderent.

nunc inquit dimitte seruum tuum. uide iustum uelut [*]( B ) [*](2,29) corporeae carcere molis inclusum uelle dissolui, ut incipiat esse cum Christo; dissolui enim et cum Christo esse multo melius. sed qui uult dimitti ueniat in templum, ueniat in Hierusalem, exspectet Christum domini, accipiat in manibus uerbum dei et conplectatur quibusdam fidei suae bracchiis. tunc dimittetur, ut non uideat mortem, qui uiderit [*]( 4 Hier. 1, 5 16 Luc. 2, 38 19 Lac. 10, 23 22 Philipp. 1, 23 28 Loc. 2, 27 sq. 26 Luc. 2, 30 ) [*]( 2 populoe (o alt. ex u m2) P 6 qui ergo uuluam sanctificauit s. u. m2 P ergo] enim y 9 nomen erat P (erat eras.) X 10 homo iste in ras. P 11 pastoribuB (a ex o) P 13 accipit PaB accepit cet. 14 adstruant (v s. 4 m3) P 18 fragilitatis (Ii s. u.) P exsolui x 19 qui eum a uiderunt (e s. u alt. m3) Pr 20 dimittis B post tuum add. dne ErT 24 expectatet (at eras.) P expectet et G in manibus (in ras.) P 25 uelut quibusdam aCy suae fldei Ey T, om. G bracchiia P brachiis cet.; post bracchiia add. operibus suis X )

74
uitam.

uides uberem in omnes gratiam domini generatione [*]( C ) diffusam et prophetiam incredulis negatam esse, non iustis. [*](2,34) ec.ce . et Symeon prophetat in ruinam et resurrectionem plurimorum uenisse dominum Iesum Christum, ut iustorum iniquorumque- merita discernat et pro nostrorum qualitate factorum iudex uerus et iustus aut supplicia decernat aut praemia.

et tuam inquit ipsius animam pertransibit gladius. nec [*]( D ) [*](2,35) littera nec historia docet ex hac uita Mariam corporalis necis passione migrasse; non enim anima, sed corpus materiali gladio transuerberatur. et ideo prudentiam Mariae haut ignaram mysterii caelestis ostendit. uiuum enim uerbum dei et ualidum et acutum omni gladio acutissimo, penetrans usque ad diuisionem animae et spiritus artuumque et medullarum cogitationes cordis et secreta scrutatur [*]( E )animorum, quia nuda mentium et aperta sunt omnia filio, quem conscientiae secreta non fallunt.

prophetauit itaque Symeon, prophetauerat copulata coniugio, prophetauerat uirgo, [*](2,37 sq. ) debuit etiam uidua, ne qua aut professio deesset aut sexus. et ideo Anna et stipendiis uiduitatis et moribus talis inducitur, ut digna plane fuisse credatur, quae redemtorem uenisse omnium nuntiaret. cuius merita cum alibi descripserimus, cum uiduas [*]( F ) hortaremur, hoc loco, quoniam ad alia properamus, non putamus iteranda. non otiose tamen annos LXXXIIII uiduitatis eius expressit, quia et septem duodecades et duae quadragesimae sacrum uidentur numerum designare. 16 [*]( 11 Hebr. 4, 12 21 de uiduis 21 ) [*]( 2.diffusa P 3 et 8. u. C, om. X symeon (y ex i m2) X. 4 dmn nrm Gγ 5 meritorum C 7 pertranaiet C 10 traneuerberabatur C aut (hand. m3) P 12 acutius (ius in ras.) B, cf. de interpell. Iob et Dauid IIII (17) 2, 15 . 14 cogitationis P (-es m3) EL T scrutator G et (v s. o) m3 P, m1 f; cf. de spir. sancto II128 17 prophetauerat uirgo, prophetauerat copulata coniugio Costerius 18 ne aut om. qua (aut in ras) P . post sexus add. de dno prophetare X 23 octoginta quattuor y. ..24 dodecades P (do .eras.) L )

75

Et cum facti essent illi anni duodecim. a duodecimo [*](2,42) anno, ut legimus, dominicae sumitur disputationis exordium; hic enim praedicandae fidei euangelizantium numerus [*]( 1302 A ) debebatur. nec otiose inmemor suorum secundum carnem parentum, qui secundum carnem utique sapientia dei inplebatur et gratia, [*](2,46) post triduum repperitur in templo, ut esset indicio quia post triduum triumphalis illius passionis in sede caelesti et honore diuino fidei nostrae se resurrecturus offerret, qui mortuus credebatur.

quid est quod me quaerebatis? nescitis quia in [*]( B ) [*](2,49) patris mei oportet me esse? duae sunt in Christo generationes: una est paterna, materna altera; paterna illa diuinior, materna uero quae in nostrum laborem usumque descendit. et ideo quae supra naturam, supra aetatem, supra consuetudinem fiunt non humanis adsignanda uirtutibus, sed diuinis referenda. sunt potestatibus. alibi eum ad mysterium mater inpellit, hic mater arguitur, quia adhuc quae humana sunt exigat. sed cum hic duodecim describatur annorum, illic [*]( C ) discipulos habere doceatur, uides matrem didicisse de filio, ut exigeret a ualidiore mysterium, quae stupebat in iuniore miraculum.

et uenit Nazareth et erat subditus illis. [*](2,51) quid enim magister uirtutis nisi officium pietatis inpleret? et miramur si patri defert, qui subditur matri? non utique infirmitatis, sed pietatis ista est subiectio, adtollat licet [*]( D ) [*]( 3 Matth. 10, 1 sq. et 7 7 Matth. 26, 61; 27, 63 15 loh. 2, 3 17 Ioh. 1, 37 ) [*](1 XII PLK 4 parentum quij parere X (parentum M2 V) 5 replebatur T 6 templo (o ex um m3) P esset (t 8. u. m3) P 8 se om. X (post resurrecturus add. 8. u. m2 F) .9 nesciebatis CGr in patris mei P (m3 in his quae patris mei sunt) LX (in his quae patris mei sunt V m2) in propria (proprio F) patris mei cet.; cf. Tertull. contra Prax. 856 c 11 post paterna add. una P illa om. E-(T 17 XII PLπ 18 de] a x 19 » s. u. m2 P 20 illius (u eras.) P 22 miraris (ris 8. u. m3) P miramqs L miramur (mur in ras.) 0 deferat αΒ 23 est ista subiectio P (ista m3 ex sta) L scaeuis B sceuis PL scenas G naenis T seuis αΕγ suis C sciris emissus X (spiris emissus m2 V, secretis emissus m2 π, seuerissimas m2 0)... )

76
scaeuis emissus latebris coluber perfidiae caput et serpentinis euomat uenena pectoribus. cum dicit se filius missum, maiorem haereticus appellat patrem, ut inperfectum filium dicat, qui potest habere maiorem, ut alienis auxiliis adserat eum qui mittitur indigere. numquid et humano egebat auxilio, ut materno seruiret inperio? deferebat homini, deferebat ancillae -ipsa enim dicit: ecce ancilla domini — deferebat simulato patri: et miraris, si deo detulit? an homini deferre pietas [*]( E ) est, deo deferre infirmitas est? uel ei humanis diuina perpende et quid patri amoris debeatur agnosce. pater honorificat filium: non uis ut filius honorificet patrem? pater uoce caelesti in filio se placere profitetur: non uis ut filius humanae amictum carnis indutus, cum humana uoce, humano loquatur adfectu, patrem dicat esse maiorem? nam si magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis, utique magnitudo quae finem non habet nec augmentum [*]( F ) habet. sed cur non accipiam religiosis auribus filium patri in susceptione corporis oboedientem, cum religiose accipiam patrem filio deferentem?

disce potius tuae utilitatis praecepta et exempla pietatis agnosce. disce quid parentibus tuis debeas, cum legis a patre filium non uoluntate, non opere, non tempore discrepare. etsi personis duo potestate unum sunt et utique nullum pater ille caelestis laborem generationis expertus [*]( 1303 A ) est, tu matri debes pudoris iniuriam, uirginitatis dispendium, partus periculum, matri longa fastidia, matri longa discrimina, cui miserae in ipsis uotorum fructibus maius periculum est, et cum ediderit quod optauit, partu absoluitur, non timore. [*]( 2 Ioh. 8, 26 7 Luc. 1, 38 10 Ioh. 8, 54 11 Ioh. 8, 49 12 Luc. 3, 22 14 Ioh. 14, 28, Ps. 144, 3 22 Ioh. 10, 30 25 Uerg. Ecl. IIII 69 ) [*]( 2 filiuip (S 8. m m3) P 6 deferebat homini om. P 7 ipsę (a s. § mS) P 9 est om. BG nelles P (ex m3 s. les) L 11 honoriflcet∗∗ (et eras.) 0 12 conplacere E (con a. u. m2) LX 13 amictu GnT 16 aumentum PX (augmentum m3 0, m2 V, aucmentum m2π) 17 relegiosis (i 8. e alt. m3) P 20 disce om. X 21 non tempore non opere C 22 personae L persone (a 8. e alt. m3) P )

77
quid annos patres loquor pro filiorum profectu et multiplicatos alienis usibus census iactaque agricolae semina posterorum aetatibus profutura? nonne pro his obsequia saltim oportet rependi? cur inpio patris uita prolixior et conmunitas patri-[*]( B )monii uideatur angustior, cum Christus non refugiat coheredes?

Factum est uerbum dei super Iohannem Zacchariae [*](3,2) filium in deserto. congregaturus ecclesiam dei filius ante operatur in seruulo. et ideo bene posuit sanctus Lucas factum esse dei uerbum super Iohannem Zacchariae filium in deserto, ut ecclesia non ab homine coeperit. sed a uerbo. ipsa est [*]( c ) enim desertum, quia plures fili desertae magis quam eius quae habet uirum. denique ipsi dicitur: laetare sterilis et: exsulta desertum, quia nullis adhuc conuenae plebis operibus colebatur neque ullum adhuc arbores illae, quae fructum ferre poterant, meritorum suorum uerticem praeferebant. nondum uenerat qui diceret: ego autem sicut oliua fructifera in domo domini, nondum uitis illa caelestis fructus palmitibus suis uerborum quodam suorum [*]( D ) traduce ministrabat. factum est ergo uerbum, ut quae erat ante deserta fructum nobis terra generaret, factum uerbum est, uox secuta est; uerbum enim prius intus operatur, sequitur uocis officium. unde et Dauid dicit: credidi propter quod locutus sum.

prius credidit. ut loqui posset. factum est autem [*](3,3) uerbum, ut sanctus Baptista Iohannes paenitentiam praedicaret. [*]( 5 Rom. 8, 17 11 Esai. 54, 1 12 Esai. 54, 1 13 Esai. 52, 9 16 Pa. 51, 10 17 Ioh. 15, 1 22 Ps. 115, 1 (10) ) [*]( 1 loquar X 3 saltem P (e ex i m3) et (i s. e) G saltim (i ex e) T 4 patri X (patris m2 π) 5 uidetur r xpin (s s. rp m3) P 6 dI PB et (I in raa. m2) a dni cet. 7 ante om. X 8 po- 6uit bene a 9 esse] est X dl uerbum PaEGL uerbum dl CO uerbum dni cel. 10 enim est y. 11 fili 0 filii cet. (i alt. 8. u. PFV) 13 et om. P nullus P conuenientis Εγ T 15 non poterant BCG proferebant y 17 domo dl C illa. P 18 palmitibus (ti 8. u. m3) P 20 est uerbum ayL; factum uerbum est om. T 21 sequuta FπV 22 quod et a loquutus Fπ V 23 possit LX (posset m2 F) autem est PB, est om. a )

78
et ideo plerique sancto Iohanni typum legis inponunt, eo quod [*]( E ) lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit; lex enim unumquemque, qui uiam gentium sequebatur, reuocat ab errore, restringit a crimine, paenitentiam suadet, ut gratiam consequatur. lex autem et prophetae usque ad Iohannem, Iohannes autem praenuntius Christi. ita lex ecclesiae praenuntia et gratiae paenitentia est. bene itaque sanctus Lucas conpendio usus est, ut Iohannem declararet prophetam dicens factum esse super eum dei uerbum. alia non adderet; nullus enim eget indicio sui [*]( F ) qui uerbo dei abundat. unum itaque dixit et omnia declarauit.

at uero sanctus Matthaeus et Marcus et uestitu et cinctu et cibo prophetam declarare uoluerunt, eo quod uestitum de pilis camellorum habuit et zonam pelliciam super lumbos suos, [*]( 1304 A ) lucustas autem et mel siluestre edebat. praenuntius enim Christi non patiebatur inmundarum perire exuuias bestiarum ipso quoque uestitus indicio designans Christum esse uenturum, qui beluina inluuieque contexta pro nostrorum deformitate meritorum gentilitatis inmundae peccata suscipiens in illo tropaeo crucis amictu quodam se nostrae carnis exueret.

quid autem sibi uult cinctus zonae pelliciae nisi quod caro ista, [*]( B ) quae mentem prius grauare consueuerat, ea post aduentum domini non inpedimento coepit esse, sed cingulo? eo quod iuxta Dauid in salicibus organa nostra suspendimus et iuxta [*]( 2 Rom. 3, 20 5 Luc. 16, 16 6 cf. Gal. 3, 24 11 Matth. 3, 4, Marc. 1, 6 23 Ps. 136, 2 ) [*]( 3 renocabat X errore. (m eras.) P 4 paenitentia (ã m2 ex a) P gratia BEGT 5 lex enim π 6 lex] lex et P paenitentia] praenuntia- EfT 8 super PL supra cet. 9 di uerbum PaCL dni uerbum B uerbum dni 0 uerbum dl eet. alia non (a non in ras.) P et (s. u.) alia V 13 camellorum (1 pr. eras.) P camillorum m camelorum eet. 14 lucustas PmlB lucas C locustas Pm3 cet. siluestrem (m eras.) OV, (m exp.) Fn 17 beluina inluuie (om. que) G beluina inluuie et y beluina in∗luui∗e∗ (g, a, q\'eras.) E beluina induuie. (duuie in ras.) quae (bcluinis induuiis quae m2 et mox sunt m2 in mg. post contexta) F, beluinas (as m2 ex a) indunias (d et as in ras. m2) quae (8. quasi m2) et mox contextas (as in ras. m2) V 20 uult om. P 21 consuerat BY 22 cingulum a eo quod a scilicet PL eo quod et cet. )

79
apostolum confidentiam non habemus in carne et confidentiam habemus in corpore, non habemus in uoluptatibus, habemus in passionibus, quoniam in spiritu feruens uigeat adfectus et ad omne adcingamur obsequium caelestium praeceptorum deuotione mentis intenti atque adparatu corporis expediti.

cibus [*]( C ) quoque propheticus index officii nuntiusque mysterii est. quid enim tam otiosum ad hominis officium quam lucustas quaerere et quid tam plenum ad uatis mysterium? nam quo magis ad fructum inutiles, ad usum inertes, ad tactum fugaces, uagae saltu, ore stridulae sunt lucustae, eo conuenientius his populi figura gentilis aptatur, qui nullo usu laboris, nullo operis sui fructu, sine grauitate, sine uoce sonum querellae [*]( D ) ederet, uerbum uitae ignoraret. hic igitur populus cibus est prophetarum; nam quo numerosior populus congregatur, eo uberior prophetici oris usus augetur. ecclesiae quoque gratia praefiguratur in melle siluestri, non intra aluearium legis plebis Iudaicae fetu repperta, sed in campis et foliis siluae gentilium errore diffusa, iuxta quod dictum est: inuenimus eam in campis siluae.

et hic quidem mel siluestre edebat adnuntians populos de petrae melle saturandos, sicut scriptum [*]( E ) est: et de petra mellis saturauit eos. sic etiam Helian corui cibo aduecticio et lucratiuo potu inter deserta pauerunt, ut indicio foret populos nationum taetro squalentes colore [*]( 1 Philipp. 3, 3 18 Ps. 131, 6 21 PS. 80, 17 22 Reg. III 17, 6 ) [*]( 2 uoluptatibus (p ex n) V doluntatibus oFO 3 in alt. PL, om. cet. õ adparatu (ad 8. u.) P 7 lucustas P locustas cet. 9 inertis P (-es m3) V (-es m2) L ad tactum (t pr. add. m2) P atactum L ad actum a 10 lucustae Pa locustae cet.. 11 usum (m eras.) P 12 quaerellae P (a pr. et 1 pr. eras.) V (1 alt. eras.) a querellae G et (1 pr. exp.) Fπ quaerelae BO querelae cet. 14 numerus maior populi PL 15 gratiam (m eras.) P\' 18 scriptum X 20 de petrae a de petre (a s. e ult.) T de petra Er petrae cet. 21 et om. a de om. π mellis (e 8. is m3) P mellae B melle E (8. u. m2) et (e alt. ex is m2) FY, om. y Helian scripsi heliã (5 ex a m2) P heliam cet. 22 adoecticio PL aduenticio eet. 23 populos (o alt. ex u m2) P aqualente JEyT )

80
meritorum, qui ante cibum faetidis in cadaueribus requirebant, nunc de se aduecticiam prophetis alimoniam praebituros; cibus enim prophetarum diuinae uoluntatis effectus est, sicut ipse dominus declarauit dicens: meus cibus est, ut faciam [*]( F ) uoluntatem eius qui me misit.

uox clamantis in [*](3,4) deserto. bene uox dicitur Iohannes, uerbi praenuntius. nam ipse interrogatus Iohannes: quid dicis de te ipso? ait: ego uox clamantis in deserto. ideo ait: qui post me [*]( 1305 A ) uenit ante me factus est, quia uox praecedit inferior, uerbum sequitur, quod praecellit. ideo et a Iohanne baptizari uoluit, quia in hominibus uerbum consecratur uoce doctoris. ideo fortasse et Zaccharias uocem recepit, quia uocem locutus est.

[*](3,71q. ) Generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere a uentura ira? facite ergo fructus dignos paenitentiae, et ne coeperitis dicere: pater noster est Abraham. dico autem uobis, quia potens est deus de lapidibus istis [*]( B )

suscitare filios Abrahae, argui quidem uidetur malitia Iudaeorum, eo quod uarii noxiae mentis ueneno serpentinos lapsus et terrena cubilia, non diuinae aliquod mysterium cognitionis operentur, sed tamen cum dicitur: quis ostendit uobis fugere a uentura ira? ostenditur his dei miseratione infusa prudentia, ut gerant suorum paenitentiam delictorum futuri terrorem iudicii prouida deuotione metuentes. ad [*]( c ) generationem ergo, non ad successionem referenda est conparatio uiperarum. aut fortasse iuxta quod scriptum est: estote prudentes sicut serpentes ostenduntur habere prudentiam naturalem, qui profutura uideant et sponte deposcant, sed adhuc noxia non relinquant.

et ideo admonentur claritatem [*]( 4 Ioh. 4, 34 7 Ioh. 1, 22 sq. 8 Ioh. 1, 30 12 Luc. 1, 64 26 Matth. 10, 16 ) [*]( 2 adaecticiam PL aduenticiam cet. praesbituros (s eras.) P 8 et ideo E,T 10 a\' P 16 abraham est ET, est om. a 19 uario PL serpentino x 20 cogitationis X 28 ut gerant] uicerant BX paenitentia X 28 sedj et EyTX )

81
sibi magis operis quam nobilitatem generis uindicare, quod nulla in successione praerogatiua sit, nisi fidei adstipuletur [*]( D ) hereditas, quam dei nutu ad populos gentilium transferendam [*](3,8) sermone prophetico reuelauit dicens: potens est deus de lapidibus his suscitare filios Abrahae. nam licet deus possit diuersas conuertere et conmutare naturas, tamen quia mihi plus mysterium quam miraculum prode est, in praenuntio Christi nihil magis quam aedificationem ecclesiae debeo surgentis agnoscere, quae non rupeis saxis, sed uiuis lapidibus exstructa in habitaculum dei et fastigium templi [*]( E ) conuersione nostrorum surrexit animorum. etenim parabat deus mentium nostrarum dura mollire et de lapidibus offensionis excitare cultores religionis. quid enim aliud quam lapides habebantur qui lapidibus seruiebant, similes utique his qui facerent eos? prophetatur igitur saxosis gentilium fides infundenda pectoribus et futuros per fidem Abrahae filios oracula pollicentur, quibus per duritiam mentis saxeus quidam insensibilis inrationabilisque naturae usus inoleuerat. nam si lapidibus [*]( F ) uiuis firmatos uiros fidei robore sententia apostolica conparauit iuxta quod scriptum est: et uos tamquam lapides uiui aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerentes hostias spiritales, multo altius hic uidentur uoce prophetica lapidibus homines conparati, qui ita humanae sensum mentis amiserant, ut dum lapidibus putant diuinitatis alicuius inesse rationem, ipsi in naturam lapidum [*]( 9 I Petro 2, 5 10 Ephea. 2, 21 sq. 12 Esai. 8, 14, I Petro 2, 7 14 Ps. 113, 16, Act. 17, 29 20 I Petro 2, 5 22 Origenes hora. in Lucam XXII (XIII 1859 a M.) ) [*]( 4 potens estj potest P; cf. epist. 35, 10 5 his om. X, istis BL 7 prode (e exp. m2) est P prodest cet. 9 cognoscere L uiuis (i pr. in raa.) P 10 structa X 11 d3 parabat X 15 saxoxis (s 8. i m3) P 18 natur.. (e s. a m3) P 19 firmatus (-0 m2) F firmatos (os ex us) V uiros (-u. m2) F murus OK et (-os corr.) Y 21 domos Bpiritales B in domos spiritales X (es ex is m2 F) 22 multo (1 8. u.) P altius (p 8. 1 m3) P 23 conparati PaBO cdparari cet. 24 mentis sensum C ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 6 )
82
non usu corporis, sed mentis habitu uerterentur. denique ex Abrahae secundum carnem successione manantes et principes [*]( 1306 A ) Sodomorum appellantur et parietes dealbati. ita sibi praerogatiuam generis morum magis similitudo uindicat quam ordo maiorum. quin etiam ut scias quia lapidibus conparati sunt homines, arboribus quoque homines conparauit subiciens propheta: