Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

discite, uirgines, non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. Maria in domo sera, festina in publico mansit aput cognatam suam tribus mensibus; etenim quae propter officium [*]( 1289 A ) [*]( 1 Esai. 7, 14 23 I Tim. 5. 13 24 I Cor. 14, 35 ) [*]( 1 uirgo om. P 5 iodae ΕγΤ iudeae aG iudeae cet. 9 exemplo (v 8. 0 m3) P exemplum C sterelisque (i s. e alt. m3) P 16 sps sci X 17 praegnatibus mlPOV praegratibus F (in mg. praegnantibus), π (m2 praegrauidis) praegnantibus m3 P, m2 0 V cet. exhibere (h s. u. m3) P 23 uirginis (-es m3) P sedes a domos X (F in mg. aedes) 25 aera B seria P (i exp. et 8. m3 id est tarda) a (i exp.), γLV (i eras.) cet. festinat LX (t eras. FV) 26 suam etiam P et (om. aput cognatam suam) 7 etenim om. X )

53
uenerat inhaerebat officio. mansit tribus mensibus, non quod domus eam delectaret aliena, sed quia frequentius uideri in publico displicebat.

didicistis, uirgines, pudorem Mariae: discite humilitatem. uenit propinqua ad proximam, iunior ad seniorem nec solum uenit, sed etiam prior salutauit; decet enim ut quanto castior uirgo tanto humilior sit. nouerit deferre senioribus, sit magistra humilitatis, in qua est professio [*]( B ) castitatis. est et causa pietatis, est etiam norma doctrinae. contuendum est enim quia superior uenit ad inferiorem, ut inferior adiuuetur, Maria ad Elisabet, Christus ad Iohannem, denique etiam postea, ut sanctificaret baptismum Iohannis, dominus uenit ad baptismum. cito quoque aduentus Mariae et praesentiae dominicae beneficia declarantur; simul enim [*]( C ) [*](1,41) ut audiuit salutationem Mariae Elisabet, exsultauit infans in utero eius, et repleta est spiritu sancto.

uide distinctionem singulorumque uerborum proprietates. uocem prior Elisabet audiuit, sed Iohannes prior gratiam sensit: illa naturae ordine audiuit, iste exsultauit ratione mysterii, illa Mariae iste domini sensit aduentum, femina mulieris et pignus pignoris, istae gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatisque mysterium maternis [*]( D ) adoriuntur profectibus duplicique miraculo prophetant matres spiritu paruulorum. exsultauit infans, repleta mater est. non prius mater repleta quam filius, sed cum filius esset repletus spiritu sancto, repleuit et matrem. exsultauit Iohannes, exsultauit et Mariae spiritus. exsultante Iohanne repletur Elisabet, [*](12 Matth. 3, 13 ) [*]( 1 quod PLX et m2 0, quo 0 ml cet. 2 eam s. u. P, om. LX C honorem (8. u. m2) deferre 0 exemplum deferre r 7 aenioribus honorem T 11 sq. baptisma PL 13 dominicae (e s. u.) P 17 iohannee (e ex i) m3 P, m2 FOV 20 mulieris CEjOT et m2 πV mulieri mlrtV eet. pignoris CGr et m2 πV pigneris (e ex o m2) EO pignori m1πV cet. 21 locuntur RCGγπΤ intus (tus in ras.) P 22 duplicique (i alt. ex e m3) P 23 est mater f-L est (s. u. m2) mater eat (est eras.) V mater est (Biglis :: supra positis) F 25 iohannea (n pr. s. u.) P 26 spus (s alt. add. m3) P )

54
Mariam tamen non repleri spiritu, sed spiritum eius exsultare cognouimus — inconprehensibilis enim inconprehensibiliter operabatur in matre — et illa post conceptum repletur, ista ante [*]( E ) conceptum.

[*](1,42 sq. ) Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui. et unde hoc mihi ut ueniat mater domini mei ad me?

nouit sermonem suum spiritus sanctus nec umquam obliuiscitur, et prophetia non solum rerum conpletur miraculis, sed etiam proprietate uerborum. quis est iste fructus nisi ille de quo dictum est: ecce [*]( F ) hereditas domini fili, mercis fructus uentris? hoc est: hereditas domini fili sunt, qui mercis sunt fructus illius, qui de Mariae uentre processit. ipse fructus uentris est, flos radicis, de quo bene prophetauit Esaias dicens: exiet uirga ex radice Iessae et flos ex radice ascendet; radix enim est familia Iudaeorum, uirga Maria, flos Mariae Christus, qui ueluti bonae arboris fructus pro nostrae uirtutis processu nunc floret, nunc fructificat in nobis, nunc rediuiua corporis resurrectione reparatur. et unde hoc mihi, ut ueniat [*]( 1290 A ) mater domini mei ad me?

non quasi ignorans dicit — scit enim esse sancti spiritus gratiam et operationem, ut mater prophetae a matre domini ad profectum sui pignoris salutetur — sed quasi non humani hoc meriti, sed diuinae gratiae munus esse cognoscat, ita dicit: unde hoc mihi? hoc est: quantum bonum mihi accidit, ut mater domini mei ueniat ad me? non cognosco meum. unde hoc mihi? qua iustitia, quibus factis, pro quibus meritis? non usitata haec officia feminarum sunt, ut ueniat mater domini mei ad [*]( B ) [*]( 1 Luc. 1, 47 10 Ps. 126, 3 14 Esai. 11, 1 ) [*]( 7 6cs sps ET 10 iste uentris fructus X (iste fructus uentris 0 m2) 11 filii P (i tert. 8. u. m3) eet. mercis aFLV et (-es m3) P, (-es m2) EOn, (is ex es) BG, merces CrT hec G et (e ex o) m1 P, m2 G 12 filii P (i tert. 8. u. m3) cet. mercis ml PG merces P m3 G m2 cet. 14 ei (e ex d) P de LX, cf. lib. VH s. 8 15 ex] de ΕγΤ radice eius ΕγΤ et (eius 8. u. m2) V 21 sps sci LX )

55
me. miraculum sentio. cognosco mysterium: mater domini uerbo feta, deo plena est.

[*](1,44 sq. ) Ecce enim ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis, exsultauit gaudio infans in utero meo.

et beata quae credidisti. uides non dubitasse Mariam. sed credidisse et ideo fructum fidei consecutam. beata inquit quae credidisti. sed et uos beati, qui audistis et credidistis; quaecumque enim crediderit anima et [*]( C ) concipit et generat dei uerbum et opera eius agnoscit. sit in [*](1,46) singulis Mariae anima, ut magnificet dominum, sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in deo, si secundum carnem una mater est Christi, secundum fidem tamen omnium fructus est Christus; omnis enim anima accipit dei uerbum, si tamen inmaculata et inmunis a uitiis intemerato castimoniam pudore custodiat.

quaecumque igitur talis esse potuerit [*]( D ) anima magnificat dominum, sicut anima Mariae magnificauit [*](1,47) dominum et exsultauit spiritus eius in deo salutari. magnificatur enim dominus, sicut et alibi legisti: magnificate dominum mecum, non quod domino aliquid humana uoce possit adiungi, sed quia magnificatur in nobis: imago enim dei Christus est et ideo si quid iustum religiosumque fecerit anima illam imaginem dei. ad cuius est similitudinem creata, magnificat et ideo, dum magnificat eam, magnitudi [*]( E ) nis eius quadam participatione sublimior fit, ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum et quadam aemulatione uirtutis in se uideatur exprimere. magnificat autem anima [*]( 18 Ps. 33, 4 20 II Cor. 4, 4, Coloss. 1, 15 22 Gen. 1, 27 ) [*]( 4 fort. in gaudio, cf. p. 40, 6 10 dm̄ X (in mg. m2 dum F) 11 dno PG 14 uitiis (i tert. 8. u.) P uitiis est X (est del. m2 FV) aitiis sit G uitiis sit et T et (et 8. u. m2) E7 15 custodiatque eum X (que eum eras. FY) 18 legis PL 19 quod (d s. u.) TT et (d 8. u. m2, sed eras.) E quod (8. u. m2 quo) F quo BCG quod omnino (om. doniino) a 19 humana uoce aliquid X 20 posset (e ei i) a posse F et (m2 possit) OV 21 fecerit anima aut religiosum PL 23 eam (u 8. a m2) 0 eius L )

56
Mariae dominum, et exsultat spiritus eius in deo, eo quod et anima et spiritu patri filioque deuota unum deum, ex quo omnia, et unum dominum, per quem omnia, pio ueneretur adfectu.

sequitur Mariae, quo persona melior, eo prophetia [*]( F ) plenior. nec otiosum uidetur quod et ante Iohannem Elisabet prophetat et Maria ante domini generationem; serpunt enim iam temtamenta salutis humanae. nam sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus inchoantur, ut feminae quoque muliebria opera deponentes infirmitati renuntient et anima, quae non habet sexum, ut Maria, quae nescit errorem, religioso imitetur studio castitatem.

Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus [*]( 1291 A ) [*](1,56) et reuersa est in domum suam. bene inducitur sancta Maria et exhibuisse officium et mysticum numerum custodisse: non enim sola familiaritatis est causa quod diu mansit, sed etiam tanti uatis profectus. nam si primo ingressu tantus processus exstitit, ut ad salutationem Mariae exsultaret infans in utero, repleretur spiritu sancto mater infantis, quantum putamus usu tanti temporis sanctae Mariae addidisse praesentiam? mansit autem Maria cum illa mensibus tribus. unguebatur itaque et quasi bonus athleta exercebatur [*]( B ) in utero matris propheta; amplissimo enim uirtus eius certamini parabatur. denique tamdiu mansit Maria, quamdiu Elisabet pariendi tempus inpleret. quodsi diligenter aduertas, . inuenies hoc nusquam positum nisi in generatione iustorum. [*]( 2 I Cor. 8, 6 7 Origenes hora. in Lucam VIII (XIII 1819 c M.) 21 Origenes hom. in Lucam VIIII (XIII 1822 c M.) ) [*]( 1 exultauit (m2 exultat) X 4 mariae quo PBCL mariae quoque απ et (que eras.) FV quoque mariae G quoque mariae quo ΕγΤ quoque (s. u. m2) marine quoque (que eras.) 0 8 bonum ErT incoantur Βπ inchoantur (n alt. s. u. m2) G inchoatur EfT 9 muliebria (a 8. «.) P in6rmitato (i 8. e wi2) P 11 ergo (txp. m2) errorem P 12 illa quasi GT 13 bene dicitur X (b. inducitur m2 FO) 14 et pr. s. u., sed eras. P, eras. V, om. L 18 repleretur (re alt. s. 14.) m3 P, m2 EFyOnT repletur GV 19 temporis stae (iata m3) mariae P 21 unguebatur (u alt. del. m3) P, (u alt. exp.) a )

57
[*](1,57) denique inpleti sunt dies, ut pareret Maria, inpletum est tempus, ut pareret Elisabet, inpletum est uitae tempus, cum sancti uiri ex hoc uitae curriculo demigrarent. plenitudinem iusti uita habet, inanes autem dies sunt inpiorum.

peperit [*]( c ) [*](1,58) ergo filium Elisabet et congratulabantur uicini. habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia conmune est bonum; iustitia enim conmunis est uirtus. et ideo in ortu iusti futurae uitae insigne praemittitur et gratia secutura uirtutis exsultatione uicinorum praefigurante signatur. pulchre autem tempus, quo fuit in utero propheta, describitur, ne Mariae praesentia taceatur, sed tempus siletur infantiae, eo quod [*]( D ) praesentia domini matris in utero roboratur, qui infantiae inpedimenta nesciuit. et ideo in euangelio nihil super eo legimus nisi ortum eius et oraculum, exsultationem in utero, uocem in deserto. neque enim ullam infantiae sensit aetatem qui supra naturam, supra aetatem in utero situs matris a mensura perfectae coepit aetatis plenitudinis Christi.

[*](1,60—64 ) ! Et respondit mater eius et dixit: non, sed uocabitur Iohannes.. et responderunt ad illam: nemo [*]( E ) est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine. adnuebant ergo patri eius quem uellet uocari eum. et accepit pugillarem et scripsit dicens: Iohannes est nomen eius. et mirati sunt omnes. continuo autem resoluta est lingua eius et apertum est os eius, et loquebatur benedicens deum. mire sanctus

euangelista praemittendum putauit quod plurimi infantem patris nomine Zacchariae adpellandum putarunt, ut aduertas [*]( P ) matri non nomen alicuius displicuisse degeneris, sed id sancto infusum spiritu, quod ab angelo ante Zacchariae fuerat [*]( 17 Ephes. 4, 13 ) [*]( 3 demigrarent P (u s.$alt. m3), w (i s. c alt.) demigrarunt L 8 praemittitar (tti s. u.) P promittitur L. secuturae X 15 nemo LX (neque m2 0) 22 accepit (pit s. u.) P pugillares PEL pugillarê (6 ex ea) B et (t ex d) P. om. y* dicens om. PLX 28 non om. BFitV, 8. u. m2 0 29 infusio X (-sum m2 FO) post angelo s. u. ml adscripsit 3 fere litt. nunc erasas in P )

58
praenuntiatum. et quidem ille mutus intimare uocabulum fili nequiuit uxori, sed per prophetiam Elisabet didicit quod non didicerat a marito. Iohannes est inquit nomen eius, hoc est: non ei nos nomen inponimus, qui iam a deo nomen accepit. habet uocabulum suum quod agnouimus, non quod[*]( 1292 A ) elegimus. habent hoc menta sanctorum, ut a deo nomen accipiant. sic Iacob Israhel dicitur, quia deum uidit, sic dominus noster Iesus nominatus est, antequam natus, cui non angelus, sed pater nomen inposuit. reuelabitur enim inquit filius meus Iesus cum his qui cum eo iocundabuntur, qui relicti sunt in annis quadringentis. et erit post annos hos et morietur filius meus Christus et conuertetur saeculum. uides angelos quae audierint, non quae usurpauerint nuntiare. nec mireris si nomen mulier [*]( B ) quod non audiuit adseruit, quando spiritus ei sanctus, qui angelo mandauerat, reuelauit. neque poterat domini ignorare praenuntium quae prophetauerat Christum.

et bene additur quia nemo in cognatione eius uocabatur hoc nomine, ut intellegas nomen non generis esse, sed uatis. Zaccharias quoque nutu interrogatur, sed quia incredulitas ei adfatum eripuerat[*]( C ) et auditum, quod uoce non poterat, manu et litteris est locutus; scripsit enim dicens:Iohannesestnomen eius. et hic nomen non inponitur, sed adstruitur meritoque continuo resoluta est lingua eius, quia quam uinxerat incredulitas fides soluit. credamus et nos igitur, ut loquamur, ut lingua nostra, quae incredulitatis uinculis est ligata, rationis uoce soluatur. Scribamus spiritu mysteria, si uolumus loqui, scribamus praenuntium Christi non in tabulis lapideis, sed in [*]( D ) [*]( 7 Gen. 32, 28 9 Hesdrae IIII 7, 28-30 17 Origenes hom. in Lucam VIIII (XIII 1823 ab M.) 25 Ps. 115, 1, II Cor. 4, 13 27 I Cur. 14, 2 28 11 Cor. 3, 3 ) [*]( 1 fili V filii P (i tert. 8. u. m3) FO (i tert. s. u. m2) cet. 2 per om. PL, 8. u. 0 4 ei ex et m3 B nos ei L ct m2 0 6 dno CG 7 sic pr. ex si ml P, m2 FOV, siquidem m2 ex si π sic alt. ex si ml P, m2 FOV, siquidem m2 ex si n 10 iucundabuntur B 11 CCCC PL 12 iha ips PL 21 loquutus FOV 23 hoc PL huic T )

59
tabulis cordis carnalibus. etenim qui Iohannem loquitur Christum prophetat. loquamur Iohannem, loquamur et Christum, ut nostrum quoque os possit aperiri. quod in sacerdote tanto inrationabilis modo pecudis frena nutantis fidei cohercebant.

Et Zaccharias pater eius inpletus est spiritu [*](1,67) sancto et prophetabat dicens. uide quam bonus deus et facilis indulgere peccatis non solum ablata restituit, sed [*]( E ) etiam insperata concedit. ille dudum mutus prophetat; haec enim gratia dei maxima, quod eum qui negauerant confitentur. nemo ergo diffidat, nemo ueterum conscius delictorum praemia diuina desperet. nouit deus mutare sententiam. si tu [*](1,76) noueris emendare delictum. et tu, puer, propheta altissimi uocaberis.

pulchre cum de domino prophetaret, ad [*]( F ) prophetam sua uerba conuertit, ut hoc quoque beneficium esse domini designaret, ne cum publice numeraret sua quasi ingratus tacuisse quae acceperat beneficia uideretur, quae agnoscebat in filio. sed fortasse aliqui quasi inrationabilem mentis excessum putent, quod octo dierum adloquitur infantem. uerum si teneamus. intellegimus profecto quod potuit uocem patris natus audire, qui Mariae salutationem, antequam [*]( 1293 A ) nasceretur, audiuit. sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae spiritu dei, non corporis aetate reserantur, habebat intellegendi sensum, qui exsultandi habebat adfectum.

simul illud aduerte quam paucis Elisabet, quam multis Zaccharias prophetet. et uterque sancto inpletus spiritu loquebatur, sed disciplina seruatur, ut mulier discere magis quae diuina sunt studeat quam docere. nec facile ullam prophetasse uberius [*]( B ) quam matrem domini repperimus. prophetissa ipsa Maria [*]( 7 Ps. 72, 2 2? I Cor. 14, 35 29 Exod. 15, 20 sq. ) [*]( 12 dns LZ 14 de domo P 15 conuertitur P (eonuertit ut m3) L 16 publicae P (a eras.) ET enumeraret a 18 filio? P 20 post si add. 8. u. m2 praeterita mente V post teneamus add. s. u. m3 superiora P 22 eesae (e pr. eras.) P 29 profetissa (sa s. u. m2) P prophetessa a prophetis G prophetis L, om. X ipsa om. aCEyT )

60
soror Aaron quam cito cantici uerba conclusit eademque, ubi prolixius est locuta cum fratre, nequaquam sui poenam sermonis euasit.

[*](2,1) Factum est autem in diebus illis exiuit edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur uniuersus orbis terrae.

de ortu saluatoris dicturi non [*]( C ) putamus alienum ut quo natus sit tempore requiramus. quid enim professio saecularium ad generationem domini pertinet nisi ut aduertamus hoc quoque diuinum esse mysterium, quia. dum professio saecularis optenditur, spiritalis inpletur, non terrarum regi dicenda, sed caeli? professio ista fidei census animorum est; abolito enim synagogae censu uetusto nouus census ecclesiae parabatur, qui tormenta non exigeret, sed auferret, et spiritaliter in typo plebis sua iam Christo nomina [*]( D ) conferebat. non hic spatia terrarum, sed mentium animorumque censentur nec describuntur limites, sed proferuntur, nec aetas ulla distinguitur, sed omnis adscribitur; nullus enim ab hoc inmunis est censu, quia omnis aetas munifica Christo est, quem uagientes pueri martyrio confitentur, quem intra uterum positi exsultatione testantur. nihil in hoc censu uerearis terribile, nihil inmite, nihil triste; sola unumquemque fides signat. uis Christi audire censores? iubentur censere sine [*]( E ) uirgis nec terrore, sed gratia plebem quaerere, recondere gladium, non possidere aurum. talibus censoribus adquisitus est orbis.

denique, ut scias censum non Augusti esse, sed Christi, [*]( 2 Num. 12, 1 sqq. 19 Matth. 2, 16 20 Luc. 1, 44 22 Matth. 10, 10, Luc. 9, 3 23 Matth. 26, 52 24 Matth. 10, 9, Luc. 9, 3 ) [*]( 1 aaron (a pr. s. u.) P 2 loqunta FV 4 exiuit PaBCL exiit cet. 5 incensum (in eras.) P 8 pertinet i pertineret P (eret in ras.) cet. 9 ut om. G 11 dicanda X 12 oblatio X (i eras. V, ablato m2, in mg. m2 abolito 0, oblatione m2 n) 14 auferet P plebis P (i eras.) aBC pleps F plebs cet. 15 mentium (mentiu in ras.) P 16 discribuntur X 20 uerearis P (-re m3) C uereares (s del.) B nereare aX uerear LX (-ris m2 0) 22 sine (s. m2 sed non) P sed non X 23 terrores (s exp. OV) sed gratiam (m exp. OV) X recondere (nde in ras.) P condere C )

61
totus orbis profiteri iubetur. quando nascitur Christus, omnes profitentur: quando mundus concluditur, omnes periclitantur. qui ergo poterat professionem totius orbis exigere nisi qui [*]( 1294 A ) totius habebat orbis imperium? non enim Augusti, sed domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in ea. Gothis non imperabat Augustus, non imperabat Armeniis: imperabat Christus. acceperunt utique Christi censorem, qui Christi martyras ediderunt. et ideo fortasse nos uincunt, ut praesentia docent, quoniam quem illi oblatione sanguinis fatebantur huic Arriani quaestionem generis [*]( B ) inferebant.

[*](2,2) Haec inquit professio prima facta est. atqui plerasque iam partes terrarum saepe fuisse descriptas loquuntur historiae. haec est ergo professio prima <non gentium), sed mentium, cui omnes profitentur, quia nullus excipitur, non praeconis euocatione, sed uatis, qui multo ante praedixit: omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in uoce exsultationis, quoniam deus summus, terribilis, [*]( C ) rex magnus super omnem terram. denique ut scias censum esse iustitiae. ueniunt ad eum Ioseph et Maria, hoc est, iustus et uirgo, ille qui uerbum seruaret, ista quae pareret. ubi profitentur iustus et uirgo nisi ubi nascitur Christus? omnis enim spiritus qui confitetur legum Christum in carne uenisse de deo est. ubi autem secundum altiorem rationem nascitur Christus nisi in corde tuo et in pectore tuo? prope est enim uerbum, in ore tuo et in [*]( 4 Ps. 23, 1 16 Ps. 46, 2 23 I Ioh. 4,2 26 Deut. 30,14, Rom. 10, 8 ) [*]( 1 iubetur profiteri X 2 pereclitantur (i 8. e alt. m3) P 3 qui pr.] quia t et (8 m2) BJEOx 4 orbis habeat 0 6 eo B eạ (o s. g) fT eam X (m del. On) gothis (h s. u.) P gottis (t pr. eras.) G gotthis OV 7 armeniis (iis ex is) T armenis LOV imperat aX 8 martyras P et (-es corr.) aC martyres cet. 12 atque P (i s. e) E (-qui m2) GLX 13 discriptas X locuntur BExT 14 non gentium addidi; non terrarum add. X et (s. u. m2) 0, non census in mg. m2 a 16 euocationi (e s. i alt. m3) P 19 et rex Er T 21 pararet (e 8. a alt. m3) P 25 et 8. u. m2 π, om. FO V )

62
corde tuo.

pulchre autem quod et praesidis nomen addidit, [*]( D ) ut senem temporis designaret. praeside inquit Syriae Cyrino facta est haec prima professio, ut quasi consulem quendam signi gratia huic libro euangelista adscripsisse uideatur. nam si consules adscribuntur tabulis emtionis, quanto magis redemtioni omnium debuit tempus adscribi! habes ergo omnia quae in contractibus esse consuerunt, uocabulum summam illic potestatem gerentis, diem, locum, causam. testes quoque adhiberi solent; hos quoque natiuitati suae et [*]( E ) generationi secundum carnem Christus adhibuit, qui signarent euangelium, dicens: uos eritis mihi testes in Hierusalem. [*](2,6 sq. ) Factum est autem, cum essent ibi, inpleti sunt dies ut pareret. et peperit filium primogenitum et pannis eum inuoluit et posuit in praesaepio, quia non erat locus in eo deuersorio.

breuiter sanctus[*]( 12901 ) Lucas et quomodo et quo tempore et quo loco secundum carnem Christus natus sit explicauit. at uero de caelesti generatione si quaeris, lege euangelium sancti Iohannis, qui a caelestibus exorsus ad terrena descendit. illic inuenies et quando erat et quomodo erat et quid erat, quid egerat, quid agebat et ubi erat et quo uenerit, quomodo uenerit, quo tempore uenerit, qua causa uenerit. in principio inquit erat [*]( B ) uerbum: habes quando erat, et uerbum erat apud deum: [*]( 11 Act. 1, 8 22 sqq. Ioh. 1, 1 ) [*]( 2 siriae P, om. cet. 3 cyrino PaBC quirino X (ci 8. qui m2 OV). X (cy s. qui) T 5 in uerbo nam incipit A emtioni. se A emptiouibus T et (bu exp.) Er 7 contractionibus EGT et (oni 8. -u. m2) 0 contradictionibus r 8 gerentes π et (-is m2) OV 9 adhibere a natiuitatis aFLz et om. X (s. u. m2 0) generationis P (s exp. m3) L 12 ibi (in ras. 2 litt.) P 13 filium suum Gy et (suum eras.) F 15 erat ei aE et (ei 8. U. m2) O, (ei eras.) V erat eis G et (s eras.) T eis erat i in eo B (in ras. min.) 0 (del. m2); eo om. Ly, eras. a deuersurio P (o 8. u alt.) diuersorio B (di ex de) cet. 16 loci X (o 8. i m2 0) 20 erat et quid egerat aEGT ageret X (egerat m2 OV) 21 et post erat om. X et quomodo EGT 22 erat 8. u. m2 A 23 post quando erat add. 8. u. m2 habes & ubi erat V )

63
habes quomodo erat. habes etiam quid erat: et deus inquit erat uerbum, quid egerat: omnia per ipsum facta sunt, quid agebat: erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, et ubi erat: in hoc mundo erat, quo uenerit: in sua propria uenit, quomodo uenerit: uerbum caro factum est. quando uenerit Iohannes testimonium perhibet de ipso dicens: hic est de quo dixi: qui post me uenit ante me factus est, quia prior me erat. qua causa uenerit Iohannes ipse [*]( C ) testatur:ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. si igitur generationem utramque cognouimus et utriusque munus et causam qua uenit aduertimus, ut pereuntis mundi peccata suscipiens peccati labem et omnium mortem in se, qui uinci non posset, aboleret, consequens est ut nunc quoque sanctus Lucas euangelista nos doceat et uias domini secundum carnem crescentis ostendat.