Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

bene ergo magnus; late enim funditur dei uirtus, late caelestis substantiae magnitudo porrigitur. nihil praescriptum, nihil circumscriptum, nihil emensum, nihil dimensum trinitas habet. non loco clauditur, non opinione conprehenditur, non aestimatione concluditur, non aetate uariatur. dedit quidem [*]( D ) dominus Iesus hominibus magnitudinem; in omnem enim terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, non in fines tamen mundi, non in fines caeli, non ultra caelos. at uero in domino Iesu omnia condita sunt in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, et ipse est ante omnis et omnia in ipso constant. caelum aspice, Iesus illic est; terram intuere, Iesus adest; ascende uerbo in caelum, descende uerbo in infernum, Iesus adest. etenim si ascenderis in caelum, Iesus illic est; [*]( E ) [*]( 1 I Cor. 8, 6 6 Ioh. 1, 18 11 Sap. 7, 26, Ioh. 1, 9 14 Ioli. 14, 11 20 Ps. 18, 5 23 Coloss. 1, 16 sq. 27 Ps. 138, 8 ) [*]( 1 pater γL d§ cet. 3 testificabatur (ba exp. m3) P unus quam (u pr. eras.) P 4 esse nideatur X 6 nisi in u. extr. 8. u. tn3 P 8 hinc BL hic uG. 9 melior... uon est in ras. P 10 ei] et (0. m3 ei) P 15 ergo] enim P 17 nihil pr. in ras. P 20 enim om. C 21 exiit aX 22 caeli] scii 7 28 adenim X (ad 8. u. m2 K, atenim corr. F, etenim corr. V) )

49
si descenderis in infernum. adest. hodie cum loquor, mecum est, intra hoc punctum, intra hoc momentum et, si in Armenia nunc loquitur Christianus, Iesus adest; nemo enim dicit dominum legum nisi in spiritu sancto. abyssos opinione si penetres, illic quoque Iesum uidebis operari; scriptum est enim: ne dixeris in corde tuo: quis ascendit in caelum? id est Christum deducere, aut: quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis reducere. ubi ergo non est qui caelestia, inferna et [*]( F ) terrena conpleuit? bene ergo magnus cuius uirtus mundum [*](1,33) repleuit, qui ubique est et erit semper, quia regni eius non erit finis.

Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet [*](1,34)istud, quoniam uirum non cognoui? uidetur hic non credidisse Maria, nisi diligenter aduertas; neque enim fas est ut electa ad generandum unigenitum dei filium fuisse uideatur incredula. quo autem modo fieri posset — licet salua [*](1287 A ) praerogatiua sit matris, cui profecto fuit amplius deferendum, sed ut praerogatiua maior, maior etiam fides ei debuit reseruari - quo ergo fieri modo posset, ut Zaccharias, qui non crediderat, silentii condemnaretur, Maria autem, si non credidisset, spiritus sancti infusione exaltaretur? sed neque non credere Maria neque tam temere debuit usurpare, non credere angelo, usurpare diuina. neque enim facile erat scire [*]( B ) mysterium absconditum a saeculis in deo, quod nec superiores potestates scire potuerunt. et tamen non fidem rennuit, non officium refutauit. sed adcommodauit adfectum, [*]( 3 I Cor. 12, 3 6 Rom. 10, 6 sq. 24 Ephes. 3, 9, Coloss. 1, 26 ) [*]( 3 loquatur X 4 abyssos CGf abyssQ 0 abyssus cet. (-os corr. PBEF) 6 ascendet E 8 ex] a χ 9 deducere PaC c̣ạẹcaelestia P 14 cognosco Cf 17 possit Y potest X (possit m2 Y, posset in mg. F) 20 modo fieri Cllsinensis, Maurini 21 silentii (o s. i wt. m2) FO silentio BX 24 enim neque (siglis // supra positis) P nec enim G 26 rednait P renuunt L 27 spo.spondit B ////spondit (8 in ras. m2) Y spondit a ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 4 )

50
spopondit obsequium. etenim cum dicit: quomodo fiet istud? non de effectu dubitauit, sed qualitatem ipsius quaesiuit effectus.

quanto temperatior ista responsio quam uerba sunt sacerdotis! haec ait: quomodo fiet istud? ille respondit: unde hoc sciam? haec iam de negotio tractat, ille adhuc [*]( C ) de nuntio dubitat. negat ille se credere, qui negat scire, et quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem, ista se facere profitetur nec dubitat esse faciendum quod quomodo fieri possit inquirit; sic enim habes: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? incredibilis et inaudita generatio ante audiri debuit, ut crederetur. uirginem parere diuini est signum mysterii, non humani. denique accipe inquit tibi signum; ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium. legerat hoc Maria, ideo credidit futurum; sed [*]( D ) quomodo fieret ante non legerat; non enim quemadmodum fieret uel prophetae tanto fuerat reuelatum. tantum enim mandati mysterium non hominis fuit sed angeli ore promendum. hodie [*](1,35) primum auditur: spiritus sanctus superueniet in te, et auditur et creditur.

Denique ecce inquit ancilla domini; contingat[*](1,38) mihi secundum uerbum tuum. uide humilitatem, uide [*](E )deuotionem. ancillam se dicit domini, quae mater eligitur, nec repentino exaltata promissu est. simul ancillam dicendo nullam sibi praerogatiuam tantae gratiae uindicauit, quae faceret quod iuberetur; mitem enim humilemque paritura humilitatem debuit etiam ipsa praeferre. ecce ancilla domini; contingat mihi secundum uerbum tuum. habes obsequium, uides uotum; ecce enim ancilla domini [*]( 5 Luc. 1, 18 12 Esai. 7, 14 25 Matth. 11, 29 ) [*]( 6 se scire C 8 posset B et (e ex i) F 10 et a. U. m2 V, om. FOzt 11 audire ti a. e) PFr. et (-ri corr.) OV 12 signum tibi / 16-tanto enim B tantum P; tanti namque ed. Rom., tanti enim Maurini 17 ore (o 8. u.) P 23 promissu P (o s. u m3) L promissio X (i alt. exp. π, eras. V, promissione m2 FO) promisso cet. 28 enim om. P; )

51

apparatus officii est, contingat mihi secundum uerbum tuum conceptus est uoti. quam cito ergo etiam de [*]( F ) inpari condicione credidit Maria! quid enim tam inpar quam spiritus sanctus et corpus? quid tam inauditum quam uirgo praegnas contra legem, contra consuetudinem, contra pudorem, cuius carior cura est uirgini? Zaccharias autem non de inpari condicione, sed de senili aetate non credidit; nam [*]( 1288 A ) condicio congruebat. ex uiro et femina sollemnis est partus nec incredibile debet uideri, ubi natura concordat. cum enim aetas naturae sit, non natura aetatis, fit plerumque ut aetas inpediat naturam; non est tamen inrationabile ut minor cedat causa maiori et potior praerogatiua naturae usum inferioris excludat aetatis. huc accedit quod Abraham et Sarra filium in senectute susceperant et Ioseph filius senectutis est. quodsi quia risit Sarra reprehenditur, iustius condemnatur [*]( B ) qui nec oraculo credidit nec exemplo; Maria autem cum dicit: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? non uidetur dubitasse de facto, sed de facti qualitate quaesisse. liquet enim quia faciendum esse crediderat, quae quomodo fieret interrogauit. unde et meruit audire: beata quae credidisti. et uere beata, quae sacerdote praestantior. cum sacerdos negasset, uirgo correxit errorem. nec mirum si dominus redemturus mundum operationem suam inchoauit a Maria, [*]( C ) ut per quam salus omnibus parabatur eadem prima fructum salutis hauriret ex pignere.

et bene quaesiuit quomodo fieret; legerat enim quia uirgo generaret, non legerat quemadmodum [*]( 13 Gen. 21, 2 14 Gen. 37, 3 15 Gen. 18, 13 20 Luc. 1, 45 ) [*]( 1 apparatus (p pr. s. u. m3) P 3 condicione] conceptione Py 5 praegnai (g s. u. m3, ns s. x m3) P praegnans cet. 8 solemnis PFG 12 praerogatio (deinde 2 uel 3 litt. erasae) P 13 huic G (i 8. u. m2) T (i in ras.) Er accedit (e ex i) m3 P, m1π accidit L sarra (r pr. eras.) OV, (r pr. exp. m2) CF sara BEfT 15 sarra (r pr. eras.) 0 (r pr. exp. m2) C sara BEFrT 19 licet (quet s. cet m3) P 23 incoauit Bn a 8. u. P maria (s. m2 matre) 0 matre X 25 pignere PmlL pignore 0 (e a. o m2) P m3 cet. 26 generaret (s. 4 conciperet m2) 0 conciperet ΕγΤ 〈sed〉 non ed. 1iom. ) [*]( 4* )

52
uirgo generaret; legerat, ut dixi: ecce uirgo in utero accipiet, quomodo autem acciperet in euangelio primum angelus est locutus.

[*](1,39 sq. ) Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iudae et[*]( D ) intrauit in domum Zacchariae et salutauit Elisabet.