Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

deinde uerborum ipsorum proprietatem consideremus: tristis est anima mea et alibi: nunc anima mea turbata est [*]( 1 et 4 sq. Esai. 53, 5 4 sqq. Iob. 11, 33 et 35 11 Hebr. 9, 15 12 Sap. 1, 13 17 Gen. 3, 19 19 concil. Conatantinop. 3 act. 10 25 Matth. 26, 38 26 Ps. 6, 4 ) [*]( 1 peccata] delicta e 2 illa tibi X pat∗∗ (er eras. et 8. tre) P 5 et quid X 6 reauscitaturus (tu 8. u. m2) P 8 humanam ... operatur in mg. m.3 P, om. L 12 esset (t s. u.) P 13 ante perditione add. in B (in a. u. m2) Xx 18 resoluto (o alt. in lit.) P reso- Iuta X (o 8. a, sed eras. Т) 21 uoluutas ... temporalis in mg. inf. m3 P, om. L 23 ut om. PBL 26 est inquit X est enim CX nunc om. a. )

479
ualde - non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur; anima enim obnoxia passionibus, diuinitas libera - denique : spiritus promtus, caro autem infirma. tristis autem est non ipse, sed anima. non est tristis sapientia, non diuina substantia, sed anima; suscepit enim animam meam, suscepit corpus meum. non me fefellit, ut aliud esset et aliud uideretur: [*]( D ) tristis uidebatur et tristis erat non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. denique ait: percutiam pastorem et dispergentur oues gregis. tristis erat, quia nos paruulos relinquebat. ceterum quam constanter se morti obtulerit scriptura declarat, quandoquidem querentibus occurrit, turbatos confirmauit, trepidos prouocauit, proditorem osculi dignatione suscepit.

nec illud distat a uero, si tristis erat pro persecutohbus [*](E ) [*](22,47) suis, quos sciebat in malis sacrilegii poenas daturos. et ideo [*](23,42) dixit: transfer hunc calicem a me, non quia dei filius mortem timebat, sed quia uel malos perire nolebat. denique ait: domine, ne statuas illis hoc peccatum, ut passio sua esset omnibus salutaris.

Iuda, osculo filium hominis [*](22,48) tradis? magna diuinae significatio potestatis, magna disciplina uirtutis. et consilium proditionis aperitur et adhuc patientia [*]( F ) non negatur. ostendisti, domine, quem proderet, dum occulta manifestas. ostendisti etiam quem traderet, dum dicis: filium hominis, quia caro, non diuinitas diuinitas conprehenditur. illud tamen [*]( 2 Matth. 26, 41 5 concil. Hispal. 2 c. 13 8 Matth. 26, 81 10 Matth. 26, 49 sqq. loh. 18, 4 sqq. 14 cf. II Thessal. 1, 9 et Ps. 106, 26 17 Luc. 23, 34 ) [*]( 5 post anima add. que in mg. m3 P, quã m2 n enim animam meam auscepit ax, om. cet. 6 et om. X 10 scriptura declarat] consequentia declarant X 13 nero (e ex o, cui superscriptum i) P uiro L 14 in manis B in manibus P (s, m. 3 inmanis) L inman (lis 8. n) E in manus r (us in is corr.) T (s. m. rec. immanis) 16 sed quia nec malo? pro se perire nolebat X 17 domine] pater X 18 ne exitialis esset populo passio sua quae esset o. a. X inde a uerbo Indas incipit liber bibl. Uaticanae ant. 3855 saec. VII f. 50r hac inscriptione praemissa; SER. SCI AMBROSll DE V. FER. PASSIONIS (v) 23 diuinitas P (ta 8. u. m2) diuinis Z )

480
plus confutat ingratum quod eum tradiderit, qui cum esset dei filius, propter nos tamen filius hominis esse uoluisset, [*](1518 11 )quasi dicat: propter te suscepi, ingrate, quod tradis. en hypocrisin! ergo per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis adfectu corripiat proditorem: Iuda, osculo filium hominis tradis? hoc est: amoris pignore uulnus infigis et caritatis officio sanguinem fundis et pacis instrumento mortem inrogas? seruus dominum, discipulus prodis magistrum, electus auctorem? hoc est illud: utilia uulnera amici quam [*]( B ) uoluntaria oscula inimici. proditori hoc, pacifico uero quid dicitur?

osculetur me ab osculis oris sui. et osculatus est, non quo simulare nos doceat, sed ut neque ! proditionem refugere uideretur et plus adficere proditorem, cui amoris officia non negaret; scriptum est enim: cum odientibus pacem eram pacificus.

et signo dato inquit [*](22,52—54 ) ab his qui cum fustibus uenerant conprehenditur. sed dominum omnium mysteria, non arma tenuerunt. denique locutus est [*]( c ) et ceciderunt retrorsum. quo mihi legiones angelorum, quo caelestem exercitum? uox domini sola plus terret. hanc ille ad\' demonstrandum diuinae maiestatis indicium qui in pectore Christi recumbebat elegit. uolenti ergo inicit manus turba, ! nectuntur uincula.s o amentes o perfidi! non sic conprehenditur sapientia, non sic tenetur iustitia. [*]( 9 Prouerb. 27, 6 11 Cant. 1, 1 12 Matth. 26, 49 14 Ps. 119, 6 15 Matth. 26, 47 sqq. 17 Iob. 18, 6 18 Matth. 26, 53 21 lob. 13, 25; 21, 20 ) [*]( 3 suscepit L et (t eras.) Pn ein X (e expo ΟπV) in Gr et (ex en) ET hypocrisin Gr et (n 8. u. m2) P ypocrisin V hypocrisi ET (in quibus si ex sin) eet. 5 effectu υ iudas υ 6 infigis PGLX in-! fligis αΒCΕγΤ, cf. Uerg. Aen. IIII 689 7 et 8. u. m2 P 8 prodit ; PL electuip (s s. mm2) v 9 utilia (ora 8. a m. rec.) T 10 uero i vBaX (a. u. G) uerbo a uiro X autem PL 11 osculo vGγΧ 12 quod! PL deceat P (in mg. i doceat m3) vBL 13 adficere aCX afficere! adficeret eet. 14 quia scriptum est (om. enim) X 16 iis v 19 caelestis exercitus PL 21 turbae (e add. m3) P 22 amentes CX et m2 PaBE amantes cet. 28 nec Xx )

481

Nec discipulorum studia defuerunt. denique Petrus eruditus [*]( D ) [*](22,49-51 ) in lege, promtus adfectu, qui sciret Fineae reputatum ad iustitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis seruum. sed dominus uulnera cruenta detorsit, mysteria diuina subiecit, ut seruus principis mundi, hoc est non naturae conditione sed culpae saecularium famulus potestatum, auris suae uulnus exciperet, quia non audisset uerba sapientiae. omnis deinde qui facit peccatum seruus est peccati. peccatis inquit uestris uenditi estis. uenditio propter peccata nostra, propter bonitatem autem dei redemtio peccatorum. [*]( E ) aut si Petrus uolens percussit aurem, docuit quod aurem habere in specie non deberent, quam in mysterio non haberent. [*](22,51) sed bonus dominus et ipsi refundit auditum secundum prophetica dicta demonstrans et ipsos, si conuertantur, posse sanari qui in passione domini uulnerati sunt, eo quod omne peccatum fidei mysteriis abluatur.

tollit ergo Petrus aurem. quare Petrus? quia ipse est qui accepit claues regni caelorum; [*]( F ) ille enim condemnat qui et absoluit, quoniam ligandi idem et soluendi adeptus est potestatem. tollit autem aurem male audientis, tollit autem gladio spiritali aurem interiorem male intellegentis.

Caueamus ne cui tollatur auricula. legitur passio domini: [*]( 1519 A ) si ad diuinitatem eius referimus infirmitatem corporeae passionis, exciditur auricula et exciditur a Petro, qui non passus est Christum prophetam aestimari, sed dei filium docuit fideli [*]( 2 Ps. 105, 30 sq. 3 Matth. 26, 52 7 Ioh. 8, 34 8 Esai. 50, 1 13 Esai. 6, 10 17 sqq. Matth. 16, 19 25 Matth. 16, 14 sqq. ) [*]( 2 finee̜ αCϰ snee v fine. B fine P (-es m3) L finees X 4 sed dominus ... u. 16 abluatur om. u 6 aurem P (-es m2, -is m3) L 7 audis X uerbo (\'v 8. 0 m2) P deinde; denique PBL 12 quam in] qm̃ X haberent αCΧϰ habebant PBL 14 sic (c eras.) P 15 dI X omnem P 16 tollet X (item u. 19) 22 legitur passioni (ni a. u., sed del.) v legimus passio P (-onė m2) L 23 referemus P (-imus m2) LX ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 31 )

482
confessione signari. ergo cum legimus teneri Iesum, caueamus ne ab aliquo audiamus, et putemus eum secundum diuinitatem teneri, teneri inuitum, teneri quasi infirmum. tenetur quidem et, ut dixit Iohannes, ligatur secundum corporis ueritatem, [*]( B ) sed uae illis qui ligant uerbum! ligant enim qui tantummodo Christum hominem putant. ligant qui praescium non putant. qui omnipotentem non confitentur. mala uincula Iudaeorum, quibus non Christum ligant, sed se ipsos adligant. ligatur [*](22,54) autem in domo non pii alicuius et iusti, sed in domo Caiphae, hoc est in inpia domo, ubi etiam moriturus pro omnibus prophetatur. quam amentes igitur qui beneficia confitentur et beneficiorum auctorem persecuntur!

ideo aurem perdunt, quia [*]( c ) perdiderunt auditus profectum. multi non habent qui habere se credunt. in ecclesia omnes habent, extra ecclesiam non habent. aut fortasse ideo. aurem tulit, ne amplius delinquerent audientes, qui audita seruare non possent. sic et aliquando confudit dominus linguas exstruentium turrem, ne se audirent et opus suae inpietatis augerent.

conprehende, si potes, [*]( D ) quomodo ad dexterae salutaris adtactum fugiat dolor at uulnera non medicamento aspersa, sed tactu obducta sanentur. [*]( 4 Ioh. 18, 12 10 Matth. 26, 57 Ioh. 18, 24 11 Ioh. 11, 50; 11 Cor. 5, 15 16 Gen. 11, 7 sqq. 20 Gen. 21 7; cr. rob 36, 8 ) [*]( 1 post caueamus repetit teneri ihm caueamus υ 3 teneri ante quasi om. X teneatur quidem X 4 iohannis P (-es corr.) L 6 tunc ligant P (tunc del. m3) L 8 xpm in mg. m3 P ligant) contigant (con del. m3) P 9 in om. X (s. u. m2 V) pii (i alt. s. u.) P 10 in impia (im 8. u. m3) P impia La 11 prophetatur ihs xpa dns noster υ, qui in his uerbis desinit quam amantes (s. a pr: est ras., e m2 8. a) P quam ea manantes L beneficia diuina γΤΧ et m3 8. u. P 12 persequantur auctorem a persequuntur FOLV 13 auditum C m2 E m2 V m2 auditur L profetatum (-fectum m2) P profecto (o alt. ex um m2) CV auditum post profectam extra u. m2 0 habent qui bis scriptum in P (corr. m2) L quae X 15 tollit aX 17 confundit CX deus X turrim P (im ex em m3) C 19 derlcram a m1 ETX saluatoris Cχ adtactam (v 8. ạ tm. m2) P et om. X )

483
operatorem suum limus agnoscit et operatricem suam domini manum sequitur caro; quomodo uult enim opus suum creator instaurat. sic et alibi caeco illi uisus luto supra oculos inlinito, quasi in naturam redierit, reformatur. iubere potuit, sed operari maluit, ut cognoscamus ipsum esse qui e limo terrae corporis membra nostri uariis apta formauit officiis et infuso uigore [*]( E ) mentis animauit.

uenerunt ergo et conprehenderunt eum grauins perituri studii sui fructu nec intellexerunt infelices mysterium nec uenerati sunt tam clementem pietatis affectum, quod etiam hostes suos non passus est uulnerari. illi iusto mortem inferebant, persecutorum uulnera iste sanabat.

Petrus uero [*]( K. 54 sq. ) sequebatur a longe. et bene a longe sequebatur iam [*]( F ) proximus negaturo; neque enim negare potuisset, si Christo proximus adhaesisset. sed fortasse et in hoc nobis maxima sit admiratione reuerendus, quod dominum non reliquit, etiam cum timeret. metus naturae est, cura pietatis. alienum quod timet, suum quod non fugit. quod sequitur deuotionis, quod negat obreptionis. conmune quod labitur, fidei quod paenitet. iam in domo principis sacerdotum ignis ardebat; accessit Petrus, ut calefaceret se, quia clauso domino calor mentis etiam in ipso refrixerat.

quid sibi uult quod prima eum prodit [*](22,56) ancilla, cum uiri utique magis eum potuerint recognoscere, [*]( 1520 A A ) nisi ut et iste sexus peccasse in necem domini uideretur, ut et iste sexus redimeretur per domini passionem? et ideo mulier resurrectionis accepit prima mysterium et mandata custodit, ut ueterem praeuaricationis aboleret errorem. [*]( 3 Ioh. 9,6 19 Marc. 14, 54, Ioh. 18, 18 24 Ioh. 20, 14 sqq. ) [*]( 2 sequitur (tur s. u.) P sequi L 8 super CT inlinito aCT et (ni s. u. m2) E inlito cet. 4 operare CGγ X 6 uigorě PL 18 proxime PBL negaturo Xx negaturus ΡαΒL negator 0 14 forte a nobis maxima] nouissima P (u ex b m2) L 15 reuerendum P (s 8. m m2) L 19 ardebit P (-at corr.) L 21 quod X 22 eum magis eum X (pr. eum expo Y, alt. π) potuerant X potuerunt X 28 precasae (preceasisae m3 et s. m. rec. peccasae) P 23 necea P (s eras.) L nece X 25 accipit PB custodiuit PL 26 ut et X (et erWJ. E) ) [*]( 81* )

484

Petrus ergo proditus negat -— ponamus enim negasse Petrum, [*](22,57, 61 ) quia dixit dominus: ter me negabis, et malo negasse Petrum quam dominum fefellisse -; quid negauit? quod promisit [*]( B ) incaute. deuotionem considerauit, non respexit condicionem multatus, quia dixit se animam ponere, quod non humanae infirmitatis, sed diuinae est potestatis. cum tam grauem inprudentis sermonis multam luerit quanta est poena perfidiae!

Ubi tamen negat Petrus? non in monte, non in templo, non in sua domo, sed in praetorio Iudaeorum, in domo principis sacerdotum. ibi negat, ubi ueritas non est; ibi negat, ubi Christus captus, ubi Iesus ligatus est. quidni erraret, quem [*]( c ) intromisit ostiaria et interrogauit ostiaria Iudaeorum? male Eua induxit Adam, male Petrum introduxit femina; sed ille in paradiso labitur, ubi non ueniabilis culpa, hic in praetorio Iudaeorum, ubi difficilis innocentia. illi interdictus lapsus, huic praedictus error. ille commissus huic praeiudicauit, hic illum resoluit.

consideremus etiam quo in statu neget. frigus [*]( erat. si tempus consideremus, frigus esse non poterat; sed ) [*](D) frigus erat ubi Iesus non agnoscebatur, ubi non erat qui lucem uideret, ubi negabatur ignis consumens. frigus ergo erat mentis, non corporis. denique ad carbones stabat Petrus, quia algebat adfectu. mala flamma Iudaica: urit, non calefacit. malus focus, qui quandam etiam sanctorum mentibus fuliginem erroris aspergit, iuxta quem etiam Petri interiores oculi caligarunt, illi oculi non carnis et sanguinis, sed oculi mentis, 25 [*]( E ) [*]( 2 Matth. 26, 34 5 lob. 18, 37 Matth. 26, 35 11 lob. 18, 16 sq. 17 et 21 Ioh. 18, 18 20 Deut. 4, 24, Hebr. 12, 29 21 Ioh. 18, 18 25 Matth. 16, 17 ) [*]( 1 ergo] uero L 3 petro X 4 conditionem P 5 multatus (1 eras.) P 6 graue PL 7 multas PL lueret X 11 Christus] ihs a ds X quidni αΒV m2 quid non C qui ni OV m1 qui nisi Fπ quid nisi PL quomodo enim non y 12 et om. PL post ostiaria add. et ostiaria Xx 13 illa PL 17 in αΕγΤ, om. cet. 18 esse] erat P. (erat del. et in mg. esBe m2) L 19 non ante erat αCχ et a. u, m2 V, om. cet. 22 affectum αF et m1 GOV calefecit P (a a. e aU.) L 23 quondam aL fugilem P (mū m2 a. gilem) L )

485
quibus Christum uidebat.

dicit aliquis: tu ludaeorum etiam elementa condemnas? non condemno elementa, quia non sunt Iudaeorum, sed alia est quam condemno flamma perfidiae. hanc flammam condemno Iudaeorum diuina secutus oracula; dicit enim dominus: argentum uestrum reprobum reprobum est. si argentum reprobum Iudaeorum est, et focus reprobus Iudaeorum est. denique foco et auro Iudaeorum caput uituli [*]( F ) figuratum est, hoc est sacrilegii principatus.

Sed uideamus negandi tenorem, quem inter euangelistas uideo esse diuersum. ita nouum fuit Petrum potuisse peccare, ut peccatum eius nec ab euangelistis potuerit conprehendi. Petrum itaque prodenti ancillae quod ex illis esset qui cum Iesu Galilaeo erant prima uoce Matthaeus posuit respondisse: nescio quid dicas. hoc etiam Marcus, qui secutus est Petrum et ex ipso potuit uerius cognoscere. prima uox negantis est Petri, qua tamen non negare dominum, sed a proditione se separasse mulieris uidetur.

quid tamen negauerit considera. [*]( 1521 A ) ex illis utique se esse qui cum Iesu Galilaeo erant uel, ut Marcus posuit, cum Iesu Nazareno. numquid negauit cum dei fuisse se filio? hoc est dicere: nescio Galilaeum, nescio Nazarenum, quem dei filium noui. habeant homines locorum uocabula, dei filium patria non potest nuncupare, cuius maiestatem [*]( 5 Hier. 6, 80 7 EIOd. 32, 4 et 24 12 sqq. Matth. 26, 69 sq. 14 Marc. 14, 68 19 Marc. 14, 67 ) [*]( 1 dicit ΡαLχ dicet BCX tu om. L iudeorum (iu 8. u. m2) P 3 post Iudaeorum add. elementa, sed Christi DrT (sed Christi in a quoque legitur) 6 reprobum est iudaeorum Xx iudaeorum est reprobus FΟπ et corr. V, in quo primitus iud. repr. est 8 figuratus P (-0. m2) L 9 in euangelistis PBL 12 petrum itaque aC itaque petrum BLX. itaque om. P X 14 dicas (i 8. a m2) P sequutus αFOV 15 et] om. B, nec C ex 8. u. m2 P, om. L agnoscere PBL 17 se separasse mulieris x separasse mulieris PBL et m1 a separasse mulieres se X aeparasae mulieris se m2 απ V mulieris se separasse 0 19 nazareno aχ, om. cet. 20 fuisse se P m1 (eum dJ fuisse filium m3) BLX 21 habeat hominis X 22 filium a (um 8. U. m2) CΧχ filii cd. nuncupare Cχ et m2 π V nuncupari α BO et ml π V non cupari F occupari (oc eras. et a. N) P. )

486
locus nullus includit. et ut scias hoc uerum esse, etiam exemplo probatur; nam alibi cum interrogaret dominus discipulos: [*]( B ) quem me dicunt esse homines, filium hominis? alii Helian, alii Hieremian dixerunt aut unum ex prophetis, Petrus autem ait: tu es Christus filius dei uiui. conplexus et ibi negauit quia Christum non hominis filium, sed dei maluit confiteri? certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam Christus probauit?

et aliud accipe. interrogatus enim Petrus: et tu ex illis es qui cum Iesu Galilaeo erant? uerbum aeternitatis refugit - non enim erant qui esse [*]( c ) coeperunt - hoc est dicere: ille solus erat qui in principio erat.