Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

plena semper et redundantia sunt diuina beneficia, non exiguo [*]( 1 Ephes. 3, 19 2 Ioh. 14. 9 3 II Cor. 5, 16 4 Thren. 4, 20 5 Ephes. 3, 19 10 Ps. 15, 8 11 Ps. 120, 5 16 I Cor. 5, 7 ) [*]( 1 supereminentiam X supereminentip B 2 scientiae om. PB 7 ergo om. PO 8 qui Py apparuit cum uoluit del. 0, om. FπV 10 deitria est LX et (est 8. u. m2) k 11 ne (in ras.) 0 nec L et (c eras.) G dominus] dS P, dna enim C 12 dextere (e alt. 8. u.) P 15 Christus adsistit om. a adsistit quando OT 17 uerearis γLTV et (is ex e) E 18 perstringimur X 20 occurrit 7 21 zachariae C animum P (in ras.) L animi a 22 zaccharia* P 24 iohannēṣ P iohannes B et (es ex ē) F iohannem cet. 25 plana B )

29
constricta numero, sed uberi bonorum coaceruata congestu, ut hic primo precationis fructus, deinde sterilis partus uxoris, tum laetitia plurimorum et magnitudo uirtutis. altissimi quoque propheta promittitur, quin etiam, ne qua esset dubitatio, [*]( B ) futuri quoque uocabulum designatur. tantis igitur supra uotum fluentibus non inmerito diffidentiae poena silentium est, quod in posterioribus explanabimus. sollemnis autem laetitia est in ortu et generatione sanctorum; sanctus enim non solum parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum. unde admonemur hoc loco sanctorum generatione laetari.

ammonentur etiam parentes gratias agere non minus pro ortu quam pro [*]( c ) meritis filiorum; non enim mediocre munus est dei dare liberos propagatores generis, successionis heredes. lege Iacob duodecim filiorum generatione gaudere, Abrahae filius datur, Zaccharias exauditur. diuinum igitur munus fecunditas est parentis. agant itaque patres gratias, quia generauerunt, filii, quia generati sunt; matres, quia coniugii praemiis honorantur; stipendia enim militiae suae filii sunt. uernet in dei laudem terra, quia colitur, mundus, quia cognoscitur, ecclesia, quia [*]( D ) deuotae numero plebis augetur. nec otiose in principio statim Genesis dei iussu coniugium copulatur nisi ut haeresis destruatur. sic enim deus coniugium probauit, ut iungeret, sic remuneratus est, ut quibus sterilitas filios denegasset pietas diuina concederet.

Et erit magnus coram domino. non corporis hic, sed [*](1,15) animae magnitudinem declarauit. est coram domino magnitudo [*]( E ) [*]( 7 cf. 8. 42 13 Gen. 49, 28 14 Gen. 21, 2 20 Gen. 2, 24 ) [*]( 1 coaceraata (v 8. ḅ m2) P 2 praedicationia PL Bterelis P (i 8. e alt.) GLx et (corr. ml) V 3 tum] tunc X dum X 7 explanauimus a et (-bimus corr.) y explanandum est X explanabitur ET solemnis P 10 ammonentur PErLT admonentur cet. 12 dei munus est X 14 \'XlI\' POL, de XII n, de duodecim F generatione? P generatione.. π filium \'s 8. m m3) P 16 parentis (is ex es) X et (par ex praes) a patres] parentes 7 18 laude X 19 terram P quia] quae B 20 denoto a numerus PL augeatur (a exp. m2) G 21 distruatur B (destr. corr.) X 23 sterelitas P (i 8. e alt.) V (corr. ml) Gπ )

30
animae, magnitudo uirtutis, est etiam paruitas animae et pueritia uirtutis. iuxta enim animae et corporis numeramus aetates, non pro ratione temporis, sed pro qualitate uirtutis, ut uir perfectus ille dicatur qui careat errore pueritiae et lubricum adulescentiae animi maturitate non sentiat, pusillus autem qui nullum adhuc uirtutis uideatur habuisse processum. unde illud in Hieremia, cum misereretur dominus deflentis Ephraem [*]( F ) et peccata propria deprecantis: a iuuentute inquit mea dilectus mihi est filius Ephraem, puer in deliciis. si enim non fuisset puer in deliciis, numquam peccasset. et bene utrumque dixit, et in deliciis et puerum; est enim puer qui non peccat. ecce puer meus, quem elegi. per delicias itaque peccauit qui ita erat informatus a domino, ut nescius esset erroris. ergo et si puer in deliciis non fuisset et si in uirum perfectum uirtutis processisset aetate, numquam lapsus fuisset, ut illi necesse esset ueniam suorum petere delictorum. [*]( 1277 ) cum magis meritorum praemia sperare deberet. quod etiam dominus noster in euangelio uidetur exprimere, cum dicit: nolite contemnere unum de pusillis istis. sed loco suo plura seruentur. ergo pusillus contrarius magno est. et si iuxta apostolum paruulus sub elementis est — cum enim essemus paruuli, sub elementis huius mundi eramus — ergo magnus supra elementa mundi est.

erit itaque [*]( 4 Coloss. 1, 28 8 Hier. 38 (31), 20 12 Esai. 43, 10 15 Ephes. 4, 13 19 Matth. 18, 10 20 cf. lib. VIII ss. 57 sqq. 21 Gal. 4, 3 ) [*]( 2 et (s. m2 ut) E ut P (e s. u m3) BFKV 3 temporis (p in ras.) P 6 principia. (s. i processū.) C 7 miseretur PELizT et (m2 -reretur) U efrem PaG hefrem jt ephrem CL effrem V (f pr. e. u.) cet. 8 deprecantis (8. m2 deplorantis) E deplorantis C 9 est om. X efrem Pa ephrem CL effrem V (f pr. 8. fl.) cet. 10 peccauisset aJBEGT et om. G 13 quia B et (a eras.) V qui non X et (non 8. «. m2, om. ita) 0 18 expremere (i s. e) P expręmere a cum dicit] dicens PL 19 nolite (te eras.) P noli aBCf 20 est magno ErT est et ex esset P 22 huius s. u. m2 OG, mundi huius y 23 erit (a 8. i m2) F erat aC )

31
magnus Iohannes non uirtute corporis, sed animae [*]( B ) magnitudine. denique non fines alicuius propagauit imperii, non triumphos aliquos bellici certaminis adoreis praeoptauit, sed quod est amplius, in deserto praedicans delicias hominum corporisque lasciuiam magna animi uirtute depressit. paruulus ergo in saeculo, magnus in spiritu. denique quasi magnus nec uitae captus inlecebris sententiae constantiam uiuendi desiderio mutauit.-

Et spiritu inquit sancto replebitur adhuc in utero [*]( C ) [*](1,15) matris suae. non est dubium uerum hoc angeli esse promissum, siquidem sanctus Iohannes, antequam nasceretur. matris adhuc in utero positus spiritus accepti gratiam designauit. nam cum et pater eius aut mater nulla ante mirabilia fecissent, in utero parentis exsiliens domini euangelizauit aduentum. sic enim habes quod, cum aduenisset mater domini ad Elisabet, ait illa: ecce ut facta est salutatio tua [*]( D ) in auribus meis, exsultauit infans in utero meo: nondum enim erat illi spiritus uitae, sed spiritus gratiae. denique et alibi uiuendi substantiae praecurrere sanctificandi gratiam potuimus aduertere, cum dicit dominus: priusquam te formarem in utero, noui te et, priusquam exires de uulua, sanctificaui te et prophetam in gentibus posui te. alius enim est spiritus uitae huius, alius gratiae. ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum, iste non [*](1 Lnc. 7, 28 16 Lnc. 1, 44 20 Hier. 1, 5 . ) [*]( I inter magnos iohannes B iohannes magnus (magnus s. u. m2) V, magnus om. FOic 3 ado. reis P praeoccupauit B reportauit G 4 deliciis P 5 magnanimi P magnanima (i m2 8. a tert.) n 10 est s. u. m2 E, om. yT 13 aut] et C 14 ante domini add. parenti P 16 ut s. u. P 18 ille BEF-(OT, om. G 19 substantiae (-am corr.) EF substantiam 0 (-ae corr.) BCyT substantia a 20 gratia F (a alt. ex ā) γ 21 te formarem in utero (utere L et o s. e alt. K) noui te et (et om. L, s. u. x) priusquam aBCLXy, om. P exisses C 22 uulua matris EfT 23 est om. T, 8. u. V (in quo ras. ante enim), et a huius uitae L 24 nascendo (cendo in ras.) L nascendi a sumpsit y hic moriendo PL )

32
temporibus, non aetatibus cohercetur, non obitu exstinguitur, non aluo matris excluditur. denique et sancta Maria plena [*]( E ) sancto spiritu prophetauit et Helisaeus mortuus defunctum cadauer hominis tactu sui corporis suscitauit et Samuhel post mortem secundum scripturae testimonium futura non tacuit.

et spiritu inquit sancto replebitur; cui enim adest spiritus gratiae nihil deest, et cui spiritus sanctus infunditur magnarum plenitudo uirtutum est.