Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
erant inquit ambo iusti [*]( D ) incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus [*]( 2 los. 5, 13, Luc. 2, 13 15 Reg. I 1, 2 18 Paralip. I 24, 10 25 cf. Augustinus de gratia Christi 48, 53 ) [*]( 1 mutnitiones (t pr. eras.) P 3 secernat 0 (s. m2 Expf prologus Incip liber) T 7 et erant] erant autem et mox iusti ante dm̃ C 10 laudari (i ex e) FG 11 uelut P uelud L 14 passiones (s ult. et\'as.) P 15 samuhelis P (is add. m3) LX isaac (a alt. s. u. m2j-P 18 semine T et (ex feminae) E faemine P femine GL feminae Βπ et ml FV et (in quo m2 semine) 0 feminas r et m2 FV familias aC 21 religione (i pr. ex e) P 25 dni si (ci s. si) P erant autem L )
nec otiose iustos ante deum dixit, incedentes in mandatis et iustificationibus domini, in quo patrem omnipotentem [*]( 1272 A ) et filium conprehendit. filium esse qui legem tulerit. mandata praescripserit etiam sanctus euangelista declarat. et bene iustos ante deum; non enim omnis qui iustus est ante hominem iustus est et ante deum. aliter uident homines, aliter deus, homines in facie, deus in corde. et ideo fieri potest ut aliquis adfectata bonitate populari iustus uideatur mihi, iustus autem ante deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur; [*]( B ) abscondita enim in ea homo non poterit deprehendere. perfecta igitur laus est ante deum iustum esse. unde et apostolus cuius laus inquit non ex hominibus, sed ex deo. beatus plane ille qui in conspectu dei iustus est, beatus ille de quo dominus dignatur dicere: ecce uere Israhelita. in quo dolus non est; uerus enim Israhelita qui deum uidet et uideri se nouit a deo et ipsi exhibet cordis occulta. solus enim perfectior qui ab eo probatur, qui non potest falli; [*]( C ) iudicia enim domini uera, iudicia autem hominum saepe falluntur, ut et iniustis iustitiae gratiam frequenter adscribant et iustum aut odio persequantur aut mendacio decolorent. nouit autem dominus inmaculatorum uias nec pro peccatore laudabilem nec pro laudabili peccatorem, sed unumquemque pro conpetentium iudicat ratione meritorum; idem est enim arbiter mentis et facti. diuina iudicia meritum [*]( 2 Rom. 2, 13, Origenes hom. in Lucam II (XIII 1806 b sq. M.) 4 Luc. 6, 46 sq. 5 cf. Baedae expo euang. Lucae p. 310 a M. 11 Sir. 43, 32 (36) 14 Rom. 2, 29 16 Ioh. 1, 47 18 I Cor. 14, 25 20 Ps. 18, 9 23 Ps. 36, 18 ) [*]( 1 ut s. u. P 2 deum] dum C eum a 5 perscripserit X 6 iustos (y 8. 0) 0 iusti C Baeda est om. Baeda 7 homine. T homines a et aC, om. cet. Baeda 12 in ea] mea αCπχ 13 esse om. P 14 deu est (est 8. u. m2) BT 16 qua F et (quo m2) OV dignatus est ΕγΤ uere israhelita (ere is in ras.) P 17 israhelita est aC 18 uidit P do X dno cet. ipse GLX (ipsi m2 aF) 24 pro laudabile / 26 diuina namque a )
unde sanctus euangelista non solum iustos ante deum et incedentes in mandatis omnibus et iustificationibus domini, sed etiam sine querella incedentes ait. quod mire cum prophetico congruit dicto, quo sanctus Salomon in Prouerbiis usus est dicens: prouide bona semper coram deo et [*]( F ) coram hominibus. nulla ergo querella est, ubi et mentis bonitas concordat et facti, et plerumque iustitia durior hominum querellam excitat.
quam uero congruat uerborum ipsa distinctio et ordo conueniat diligenter aduerte. incedentes inquit in omnibus mandatis et iustificationibus domini. prius enim mandatum, secunda est iustificatio. itaque cum mandatis caelestibus oboedimus, in mandatis incedimus domini: cum iudicamus et congrue iudicamus, tenere [*]( 1273 A ) domini iustificationes uidemur.
plena igitur laudatio. quae [*]( 5 Deot. 16, 20 9 Matth. 6, 2 et 5 11 Tob. 12, 8 18 Prouerb. 3, 4 ) [*]( 1 non ex ΕγΤ 4 etiamsi (om. deinde si) X 5 conprobare (i 8. e) P 6 nam ... peraequeris om. X esset (t 8. u.) P 8 posset P 9 aelimosinam P 11 bonum alt.] bona Xy 17 solomon a 18 dicens om. B bona (na 8. u.) P d6 ex dno G, dno L 19 coram om. CX bominibus ex omnibus a 26 tenere (s. m2 facere, sed eras.) 0 facere x 27 plana n et (e 8. a pr. m2) V plane FL et (a 8. e) 0 laudatio est P est (8. u. m2) laudatio 0 )
[*](1,8-10 ) Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zaccharias in ordine uicis suae ante dominum deum secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini. [*]( B ) et omnis populus foris orabat hora incensi.
uidetur hic sanctus Zaccharias summus designari sacerdos, quia sicut lectum est, de priore tabernaculo, in quod semper intrabant sacerdotes ministeria consummantes, uno tantum anni tempore intrabat in templum: in secundo autem semel in anno singularis summus sacerdos non sine sanguine, quem offert pro se et populi delictis. hic est ille summus sacerdos, qui adhuc sorte quaeritur, quia uerus adhuc ignoratur; qui enim sorte legitur humano iudicio non conprehenditur. ille igitur quaerebatur et alius figurabatur. ille [*]( C ) quaerebatur uerus in aeternum sacerdos, cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum, qui non hostiarum cruore, sed proprio sanguine patrem deum generi reconciliaret humano. sed tunc sanguis fundebatur in specie, in specie sacerdos ordinabatur, nunc, quia ueritas uenit, relinquamus speciem, [*]( D ) ueritatem sequamur. et tunc quidem uices erant, nunc autem est perpetuitas. erat ergo et certe erat cuius uices etiam gerebantur.
sorte ergo legebatur, ut introiret templum [*]( 12 Hebr. 9, 7 15 Paralip. I 24, 5 18 Ps. 109, 4, Hebr. 7, 21 19 Hebr. 9, 12 28 Hebr. 10, 1 sqq. ) [*]( 4 eat s. u. m2 G 6 exi*it B 8 foris (a s. i m2) G orabatj STabat (ST in ras.) B 10 priori aBCfX 12 intrabat aB intrabant P (n alt. s. u.), G (n alt. s. t*. m2) cet. 14 offerret (re s. u. m2) X et pro populi a 16 elegitur GT et (i s. e alt.) E eligitur Y et (m2 ex legitur) F 20 sanguine EfT, om. eet. patri (m2 ex patrem) dd (0 m2 in ras.) genus (us in ras. m2) rec. hum. V patrem (m eras.) dο̄ genus rec. hum. π 21 alt. in specie om. aG 23 et ueritatem PL et om. PL 25 legebantur P elegebantur L elegebatur G eligebatur ΕγΤ in templum EOTV )
Apparuit autem illi angelus stans a dextris [*](1,11) altaris incensi. non inmerito angelus uidetur in templo, quia ueri sacerdotis iam nuntiabatur aduentus et caeleste sacrificium [*]( B ) parabatur, in quo angeli ministrarent. et bene apparuisse dicitur ei qui eum repente conspexit, et hoc specialiter aut da angelis aut de deo scriptura diuina tenere consueuit, ut quod non potest praeuideri apparere dicatur; sic enim habes: apparuit deus Abrahae ad ilicem Mambre. nam qui ante non praesentitur, sed repentino uidetur aspectu adparere [*]( 3 Act. 17, 24 5 II Cor. 6, 16 6 Luc. 23, 34 9 Matth. 5, 17 11 Act. 1, 26 15 Augustinus epist. 147, 18 (non inmerito ... p. 28, 7 possit a nobis); cf. ss. 19—33, s. 39, epist. 148, 6. 10. 12 21 Gen. 18, 1 ) [*]( 2 aliuş (d s. ṣ) P 3 con∗∗∗mune P qui denique ΕγΤ 4 templi GX (templis m2 π) 7 quoniam F (in mg. quando), quando in ras. m2 V (in mg. quando) 9 propter quod π (quod 8. u. m2) propt*» quod T quod propterea P soluere legem y 10 et extra u. j, om. aT 12 ne] ut P 13 discrepare om. PL, discrepant post uideretur add. L 14 autem om. C, s. u. T angelus dni Lπ dni angelus FO et (dni extra u. postea add.) V 15 uideretur (re eras.) P 16 neris (s eras.) P adnuntiabatur C 18 et om. X Augustinus aut om. X, aliud B 21 mambre PFLV Augustinus mambres (a ex o) G membre (a 8. e) E mambrae cet. 22 praesentitur BCO Augustinus et (a 8. i m2, in mg. praesentiat) F, (a s. i eras., in mg. praesentitur) V praesentetur ait praesentatur eet. )
et quid de hominibus loquimur, cum etiam de [*](D ) ipsis caelestibus uirtutibus et potestatibus legerimus quia deum nemo uidit umquam? et addidit quod ultra caelestis est potestates: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. aut adquiescatur igitur necesse est, si deum patrem nemo uidit umquam, filium uisum esse in neteri testamento et desinant haeretici ex uirgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex uirgine uidebatur, aut certe refelli non potest uel patrem uel filium uel certe spiritum sanctum, si tamen est sancti spiritus uisio, ea specie [*]( E ) uideri, quam uoluntas elegerit, non natura formauerit, quoniam spiritum quoque uisum accepimus in columba. et ideo deum nemo uidit umquam, quia eam quae in deo habitat plenitudinem diuinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis conprehendit; uidit enim ad utrumque referendum est. [*]( 1275 ) [*]( 5 Act. 7, 55 7 Esai. 6, 1 11 Ioh. 1, 18 12 Ioh. 1, 18 20 Matth. 3, 16 21 Coloss. 2, 9 22 I Tim. 6, 16 ) [*]( 1 et is ВγL Augustinus ei C et his P (sed m3 8. et eras, h eras.) cet. 4 alio PL aliis n Augustinus quia (a ex n) P 5 etiam G Augustinus etiam et cet. 6 aperire P (i s. e alt.) EOT 7 ad (d 8. u. m2) P 8 uidere (e alt. ex i m3) P, om. C 11 dum X caelestis αγLTX (-es corr. FTV), militine caelestia C, caelestes cet. 12 potestatis P (e 8. i m3) yLOV, potestates nisi CG 13 enarrabit aX (-uit m2 FO) narranit PL Augustinus 15 uetere PL designant (g eras.) PF ei] et P (ei corr.) a 17 refelli (fe in ras.) V repelli π et F (in mg. refelli), 0 (f s. p), reuelli (8. m2 refelli, sed eras.) Y 18 est] et X, om. C uisio est (est s. u. m2) CV 20 accipimus G 23 enim] ergo C )
Sed quid de trinitate dicam? Seraphin quando uoluit apparuit et uocem eius Esaias solus audiuit. apparuit angelus et nunc praesto est, sed non uidetur; neque enim in potestate nostra est uidere, sed in potestate illius apparere. tamen, etsi [*]( B ) potestas non est uidendi, est gratia promerendi, ut uidere possimus. et ideo qui habuit gratiam meruit copiam; nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus.
et quid mirum si in praesenti saeculo nisi quando uult dominus non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere nisi his qui corde sint mundo. et ideo beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt quantos beatos iam numerauerat et tamen uidendi his deum non [*]( C ) promiserat facultatem! si ergo hi qui mundo sunt corde deum uidebunt, utique alii non uidebunt; neque enim indigni deum uidebunt, neque is qui deum uidere noluerit potest deum uidere. nec in loco deus uidetur, sed mundo corde, nec corporalibus oculis deus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur adfatu nec sentitur incessu. et cum absens putatur, uidetur et, cum praesens est, non uidetur. denique nec apostoli omnes Christum uidebant. et ideo ait: [*]( D ) tanto tempore uobiscum sum, et adhuc me non cognouistis! qui enim cognouit quae sit latitudo et [*]( 5 Esai. 6, 6 13 Augustinus epist. 147, 52 (in ipsa... p. 28, 7 possit a nobis) 14 Matth. 5, 8 25 loh. 14, 9 26 Ephes. 3, 18 ) [*]( 1 enarrabit aX (v a. b 0) enarrauit P (e 8. u.) narrauit Augustinus 3 illi (m2 illa) FOV 5 seraphin L Augustinus et (n ex m) B sgrafin (e s. a m3) P sarafim (e s. » m2) a seraphim G (m in ras.) cet. 7 nunc (c in ras.) P non ex nunc P 8 sed in potestate (sed in potes in ras.) P 14 sunt a (i s. u) Br ideo ait PL 15 enim om. π, 8. u. V 16 beatos in ras. P innumerauerat a 19 his (h eras.) Ρπ V 26 agnouistis C cognoscitis G )
apparuit autem a dextris altaris incensi, quia diuinae insigne misericordiae deferebat; dominus enim a dextris mihi, ne conmouear et alibi: dominus protectio tua super manum dexterae tuae. atque utinam nobis quoque adolentibus altaria, sacrificium deferentibus adsistat angelus, immo praebeat se uidendum; non enim dubites [*]( F ) adsistere angelum. quando Christus adsistit, Christus immolatur; etenim pascha nostrum immolatus est Christus. nec uereare ne turbetur cor tuum angeli uisione — perturbamur enim et a nostro alienamur adfectu, quando praestringimur alicuius superioris potestatis occursu —; idem enim angelus qui occurrerit nobis confirmare nos poterit, sicut turbatum ante Zacchariam firmauit animo dicens: [*]( 1276 ) [*](1,13 sq. ) ne timeas, Zaccharia, quoniam ecce oratio tua exaudita est. et uxor tua Elisabet pariet filium. et uocabis nomen eius Iohannes; et erit gaudium tibi, e\'t multi in natiuitate eius gaudebunt.