Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

uocatus a deo sacerdos secundum ordinem

Melchisedech. nonne igitur euidenter clamauit apostolus, dicens oboedientiam illam et humilitatem non diuinitatis fuisse, sed carnis ? quod enim discitur, temporale est. quasi homo ergo ex his quae passus est didicit oboedientiam, ut consummaretur in carne et per oboedientiae transfusam in nos successionem causa fieret nobis salutis aeternae, quibus ante per inoboedientiae hereditatem primus ille Adam causa factus est mortis.

Subiectio ergo magisterium uirtutis humanae, non diuinae imminutio potestatis est. nam si illum minorem filium et inaequalem [*]( 6 *Phil. 2, 6-8 15 *Hebr. 5,6—10 30 cf. Rom. 5,19 ) [*]( 9 similitudinem Cav factus] add. et C 12 dixit P 22 consumatus A 28 consumaretur A )

383
patri dicunt, quia erat subditus patri deo, numquid et matre ideo minor, quia erat subditus matri ? lectum est enim de Ioseph et Maria: et erat subditus illis. sed pietas omnibus nobis non dispendio, sed incremento est, per quam omnibus nebis dominus Iesus fidem infudit et gratiam, ut nos spiritu fideli subditos patri faciat deo.