Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Cur dixit \'erit\\ si sempiterna subiectio est? sed quia filius dei qui loquebatur aeternus est, animam autem suscepit ex tempore, ideo futuram subiectionem animae suae dicit. per ipsam ergo ob-

oedientia, per ipsam humilitas, quae tamen non ad infirmitatem potentiae suscepta sunt, sed ad magisterium disciplinae. ipse enim dominus Iesus, cum esset in dei forma, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus; in specie inuentus ut homo humiliauit semet ipsum factus oboediEns usque ad mortem, sicut apostolus dicit, non iugem et perpetuam, sed temporalem subiectionem cu-

piens declarare, qualis sit suscepta cum carne et deposita cum ipsius corporis seruitute. sic etiam ad Hebraeos scriptum est. nam cum proposuisset exemplum dicens: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, subiecit idem Paulus: qui in diebus carnis preces et supplicationes adhibuit ei qui posset liberare eum de morte cum magna uoce et lacrimis et exauditus ab i 110 metu, quamquam esset filius, didicit ex his quae passus est oboedientiam et consummatus obtemperantibus sibi causa factus est salutis aeternae,

uocatus a deo sacerdos secundum ordinem

Melchisedech. nonne igitur euidenter clamauit apostolus, dicens oboedientiam illam et humilitatem non diuinitatis fuisse, sed carnis ? quod enim discitur, temporale est. quasi homo ergo ex his quae passus est didicit oboedientiam, ut consummaretur in carne et per oboedientiae transfusam in nos successionem causa fieret nobis salutis aeternae, quibus ante per inoboedientiae hereditatem primus ille Adam causa factus est mortis.