Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nonne deo subdita erit animamea? suscepturus carnem hominis dominus noster Iesus, ut in se eam ipse mundaret, quid prius quam peccati ueteris primum debuit abolere contagium? nam quia per inoboedientiam culpa inrepserat, dum mandata diuina temerantur, oboedientiam utique prae ceteris debuit reformare, ut seminarium erroris excluderet.

fibra enim peccati inde manauerat et ideo sicut bonus medicus radices prius ulceris debuit amputare, ut medicamentorum salubre remedium uulneris ora sentirent. frustra enim cicatricem curaueris, si serpant interiora contagia, immo acerbatur uulnus, si foris clauditur, cum interius uirus exaestuat. nam quid proderat donasse peccatum, si peccandi maneret affectus?

hoc erat non sanare [*]( 2 Rora. 10,4 4 cf. Apoc. 1, 8 9 *Ps. 61,1 13 Pg. 61, 1 cf. I Par. 25, 3 cet. 20 *Ps. 61, 2 23 cf. Rom. 5,19 ) [*]( 9 tytulo C 13 ydithun A yditun C ydithum P Idithum av 15 his s. I. Cm2 hiis P prophetanda ACPdb 18 scilicet scripti licet cadi. v 19 ipsum itaque P 26 peccati om. Aa 27 ut s. I. C )

380
cicatricem, sed claudere. uoluit itaque mundare uulnus, ut affectum sanaret, ne inoboedientiae sors ulla remaneret. suscepit ipse oboedientiam, ut nobis eam transfunderet. sic enim oportebat, ut, quoniam per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti erant plurimi, per unius rursus oboedientiam iusti constituerentur multi.