Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Effundite, inquit, coram illo corda uestra. qui induit fidem, prius perfidiam debet exuere, euacuare cor suum omni labe malitiae, ut capax fiat cor eius gratiae spiritalis. ideoque apostolus ait:renouamini spiritu mentis uestrae; cum enim effunditur uetus malitia, noua sumitur gratia, qua unusquisque renouatur.

dicit ergo filius dei: effundite coram illo corda uestra, quia sciebat patrem esse dicturum: effundam de spiritu meo super omnem carnem. est etiam illa traditio, ut cor nostrum uideamur effundere, quando omnes cogitationes alicui et uoluntates nostri cordis aperimus. ergo iactemus in deum cogitationes nostras nec aliquid eum latere credamus. effundimus cor nostrum coram ipso, cum disceptationes exinanimus humanas [*]( 1 Ps. 87, 9 5 *Matth. 26, 64 8 *Ps. 61, 9 11 cf. Rom. 11, 25-26 14 Rom. 11, 33 16 cf. Rom 9, 27 . 11, 28 20 . 25 Ps. 61,9 23 Eph. 4,23 26 * 1 oel 2, 28 ) [*]( 3 dei forma b minuta Cml immutata v R omnis scripsi omnes CPav 9 omnes av 12 quis potest] pergii A misteria C 16 alt. Israel om. P 19 Israeliten tcripsi israhelitem A israelitem CPav 31 coram ipso cor nostrum P )

396

Uerumtamen uoni filii hominum, mendaces fiiii hominum in stateris ut decipiant. si uani filii hominum et mendaces filii hominum, possunt non uani esse filii dei, qui non ex sanguine neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. nam filii hominum uidentur sibi ponderare aequitatem et grauitate seuerioris iudicii examinare iustitiam, duri aliis, remissi (sibi), operibus iniqui, sermone censores. unde Salomon ait: