Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quorum tanta multitudo est, ut iure Paulus miretur meritoque dixerit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! repulsae gentes sunt, ut eligeretur Israel; caecatus est postea Israel propter uocationem gentium et caecati Israel reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt, postquam intrauit gentium plenitudo. ita culpa Israel profuit gentibus, fides gentium Israeliten populum liberauit.

Effundite, inquit, coram illo corda uestra. qui induit fidem, prius perfidiam debet exuere, euacuare cor suum omni labe malitiae, ut capax fiat cor eius gratiae spiritalis. ideoque apostolus ait:renouamini spiritu mentis uestrae; cum enim effunditur uetus malitia, noua sumitur gratia, qua unusquisque renouatur.