Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ideoque ait: uerumtamen deo subiecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea. quia ipse est deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non emigrabo. hoc est: numquid sepultura negata corporis perpetnae quietis mansionem mihi abstulit? habeo habitaculum

meum in domini tabernaculo et in sancto eius monte requiescam. non emigrabo humano scelere, quia domini. fauore susceptus sum, quia neque mors neque gladius neque tribulatio a caritate Christi me separare poterunt. non enim innocens de tabernaculis iustorum, sed peccator emigrat. migrant Iudae proditoris heiedes, de quibus et similibus eorum merito dicitur.: commoti amoue*antur filii eius et mendicent, eiciantur de habitaculis suis.