Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Addebatur huic tanto sceleri pompa feralis, nisi is, qui inpatienter ista deflebat, cognitis quae parabantur iusto commotus dolore increpasset uictorem superbum tyrannis illa, non regibus inferri solere. sic horrore flagitii excitus deposuit taeterrimi sceleris apparatum. nec petitor igitur sepulturae defuit, etsi Ioseph ille qui iustus dicebatur defuit. sed longe Maximus saeuior denegabat quod Pilatus ipse auferre non potuit. in quo parricidae humanitas defuit, innocenti tamen non defuit gratia et ad tempus assumpta patientia uindicta paululum comperendinata est.