Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et cum ille conuiuium recusaret qui se uideret esse perimendum, iste sacramentum obtulit, ne qua periret sibi cumulandi pars criminis. postremo superioris proditoris pecunia profecit ad sepulturam peregrinorum, iste sepulturam integram suo principi denegauit .

Nec defuit qui manus lauaret dicens: innocens sum a sanguine\' iusti h u ius; in quo se Pilatus non diluit, sed inquinauit et implicauit, non exuit. nam etsi nullum pondus in perditorum iudiciis, tamen uinculum maius in confessionibus. iustos enim non aliena absoluit sententia, sed sua uita; iniusti be ipsos uehementius suis uocibus alligant, qui alios alligare non possunt. tamen, ne huic quoque deesse confessio propria uideretur;