Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

conuiun uiolastis uterque consortium; tu tamen de conuiuio ad proditionem surrexisti, iste ad necem; hoc est: tu, licet in scelere, uerecundior, qui negasti, quod inferendam necem credideris domino quem prodebas , qui pretium refudisti, ne residere apud te merces parricidii uideretur; iste non solum teIWit acceptam, uerum etiam extorsit non oblatam mercedem proditionis, iste non solum deceptus non est alieno mendacio, sed fefellit suo, et fefellit ut occideret.

et cum ille conuiuium recusaret qui se uideret esse perimendum, iste sacramentum obtulit, ne qua periret sibi cumulandi pars criminis. postremo superioris proditoris pecunia profecit ad sepulturam peregrinorum, iste sepulturam integram suo principi denegauit .