Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Unde et ait: cucurri in siti , eo quod fidem quaereret et inuenire non posset, destitutus a sociis, a propriis derelictus. sic dominum legum legimus in euangelio et esurisse et sitisse, cum esuriret fidem nostram, sitiret opera nostra, quaerere uideretur aliena. aut, ut ad sitim corporis referamus, quanta indignitate dicit: c ucurri in siti! hocest: ego sitiebam, cum alii mea uina ructarent, et ex illo suggestu sublimis imperii opulentiaque regali ad extrema sitis plebeia quadam uilitate deductus sum.

Et quia Graecus habet edga/xov, quod significat et \'cucurri\' singulariter et \'cucurrerunt\' pluraliter, potest et sic intellegi: c ucurrerunt in siti, quorum fauces aestu nimio fundendi mei sanguinis aruerunt. sicut enim est sitis fidei, ita est et perfidiae. sitim illam iustus sitit, qui ait: sitiuit anima mea ad te, deus s, istam perfidi, quorum lingua prae siti aruit; quam sitiuit