Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed esto, ad mortem me usque appetierunt, quaesierunt ad necem dicentes: \'tollamus iustum, tollamus misericordem, quia grauis est nobis etiam ad uidendum\': sed etiam existimationem meam, castimoniam meam sauciandam falsis calumniis putauerunt. hoc est enim: pretium meum cogitauerunt repellere, quia pretium nostrum pudicitia est, quae nos separat a pecudibus, angelis iungit; pretium nostrum misericordia est, quaenos, dum confertur inopibus, redimit a morte; pretium nostrum fides est, quae omnes homines gentili errore et seruitute depressos Christo adquisiuit; pretium nostrum bona existimatio est, qua uniuscuiusque nostrum meritorum series aestimatur; pretium nostrum munditia atque simplicitas est, quia scriptum est:possessio pretiosa uir mundus; nihil enim pretiosius uiro simplici.