Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ideoque ipsi Dauid inscribuntur in titulo, quasi uero Dauid, ipsi domino, prophetici oris ministeria deputentur, per quem humanae uocis officio uis caelestis increpuit et diuina sententia resultauit.

Meritoque pro Idithun, qui fuit propheta et psalmos cum sex filiis canebat suis, uelut quaedam praefatio est, eo quod esset his uenia prophetandi, qui in psallendi ministerio constituti diuina oracula humana uoce loquerentur. et quia pro totius mundi abolendo errore suscipienda dominici corporis passio foret, huius scilicet nomine, cuius sedulitas probaretur, commendatiorem eruditionem plebis expressit. itaque ipsum audiamus loquentem.