Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et quia inde traotus est sermo, quia dixit: non mouebor amplius, quod moueri ad culpam sit, ostendit ipse Dauid dicens: qui posuit animam meam ad uitam et non dedit commoueri pedes meos. unde et sancto dicitur a domino deo nostro:

tu autem hic s\'ta mecum, quoniam qui deo proximus est lapsui non potest esse uicinus. omnis enim culpa uelut aduersario nisu de loco deicere et de proprio statu mentem mouere consueuit; quod uel ab hoste uel ab luctamine tractum uidetur. perturbat ira, incendit libido, stimulat inuidia, excruciat auaritia, timor deicit, maeror affligit. et Petro dictum est a domino Iesu: ueni retro post me. non dixit: \'ueni retro\' — hoc enim diabolo soli dixit —, sed: ueni retro post me;

non est enim retro qui post Christum est. sed quia errabat Petrus, sicut dominus ipse ait ad ipsum: quia non sapis, inquit, quae dei sunt sed quae sunt hominum, ideo post me ueni, ut incipias non humana, sed diuina sentire. ideo et hic iustus rapiendus e terris ait: non mouebor amplius; dissolui enim et cum Christo esse multo melius. non enim labi poterit qui coeperit esse cum Christo, quia mors iusto non naturae finis, sed culpae ept.