Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et quam cito probauit quia cucurrerunt in mendacio: ore suo, inquit, benedicebant et corde suo maledicebant. misera perfidorum sitis, qui aliud tenebant cord-j et ore aliud loquebantur. ubi autem fidei exundat ubertas, corde creditur ad iustitiam , ore confessio fit ad salutem. quomodo autem benedixerint ore et corde maledixerint, series passionis ostendit, cum dicerent: descendat de cruce et credimus ei — stulti ! de morte surrexit et non crediderunt: quomodo, si de cruce descenderet, credidissent ? —, sperauit in domino, eripiat eum; liberet nunc eum, quoniam uult eum, quia illudentes potius quam optantes ista dicebant et interrogabant, utrum esset dei filius, uerbis pacifica loquentes, corde accusationem sacrilegii cogitantes.

Sed haec mystica; ueniamus ad moralia. etenim quoniam non semel appetitur Christus — appetitus est semel in suo corpore quod suscepit in uirgine, appetitus est frequenter in eo corpore quod est ecclesia, nos enim sumus corpus Christi et membra, appetitur et in singulis sanctis suis et innocentibus qui domino se dicarunt —, [*](1 *Hier. 2,13 4 cf. I Cor. 10, 4 5 Symmachus Ps. 61,5 (ifiovXevoavTo LXX) 9 Ps. 61, 5 12 Rom. 10, 10 15 Matth. 27, 42 17 *Ps. 21, 9. Matth. 27, 43 25 cf. Rom. 12, 5 . I Cor. 6, 15 ) [*]( 4 priuauerant P 5 nauserant A consequenti] add. eos P symachus A simmachus P 6 ovvedoxei scripsi TYNEYdOK ACP Cyncydok cod. UAT. Urb. 41, add. hoc ram 0, sed. del. ty doXq) UVTOJV evAoyovv (sicl) av 7 imperpetuum P 9 concurrerunt v 10 alt. suo om. P 12 cordc] ore P 13 ore] add. autem P ore benedixerint CP 14 ostendit] indicat P 15 et credimus ei om. Aa 22 mistica AC 23 appetitus — 24 uirgine om. Cml ) [*](25* )

388

recordemur aliquem proxime ab omnibus appetitum, a suis destitutum ac proditum; qui dudum in suggestu locatus imperii subito egens omnium ab ipsis, quorum hereditarium fuerat sortitus obsequium, coepit urgeri ingruentibus in exitium, inferentibus mortem.

nullo auxiliatore, nullo iam socio sui, nullo comite. quid aliud melius dixerit quam quod ex ipso cui se deuouit acceperat: nonne deo subdita erit anima mea? hoc est: quid persequimini, quid furitis, quid insultatis? carnem potestis interficere, animam non potestis. uitam istam corporis potestis eripere, meritum non potestis extinguere; scriptum est enim: nolite timere eos qui possu.ut occidere carnem, animam autem non possunt; sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam.

anima ergo quae deo subdita est non est humanae subdita potestati; ab ipso enim uitae fructum sperat aeternae et perpetuae salutis auxilium. ille ergo, cui me tradidi, et necatum tuebitur et mortuum resuscitabit et ulciscetur occisum. raptus est iustus, ne malitia mutaret cor eius. mors ergo ista magis peccati fuga quam morientis est detrimentum.