Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

autem, qui passionis eius pretium repudiarunt, peregrinantur a Christo. tolerabilior illis uel in hoc proditor, quod confitetur errorem, illi autem crimen suum excusando acerbant; uerecundior est enim confessio post delictum. impudenter igitur refellebant commune sacrilegium confitentem dicentes: quid ad nos? tu uideris; quid enim dicebat proditor nisi hoc: peccaui quod tradiderim sanguinem iustum? quod erat crimen tradentis, quomodo suscipientis non poterat esse peccatum, cum scelus sceleri sit adiunctum, ut quem scelerate emerunt sceleratius trucidarent ?

Cucurri, inquit, in siti. uerum est quidem quod dominus noster Iesus sitiuit. beata domini sitis, quia sitiuit pro nobis et maxime in passione; denique dixit: sitio. tunc itaque sitiebat, quando de latere suo restinctura sitim omnium uiuae aquae fluenta fundebat. denique scriptum est: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae.