Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

principes synagogae suo condemnant se iudicio; profitentur enim pretium esse sanguinis quod dederunt, dum arguunt refundentem. nam si recipiendum non fuit, nec [*](3 *Ps. 61. 4 5 cf. Eph. 2, 14 10 cf. Gal. 5, 17 . 15 *Act. 23, 3 17 cf. Ex. 1,14 23 Ps. 61, 5 25 *Matth. 27, 6 29 cf. Korn. 2, 1 ) [*](4 dapulsae P maceriem P 8 eius imperio P 9 parare C 14 inde P 17 egiptii et 18 egipto AP 24 pretium referente Iuda au praecium iuda P 25 proditionis Laur. XIV dext. 8 30 sinagogae AP ) [*]( I.XIY. Ambros. pars C. Petaelienis. ) [*]( 2f» )

386
soluendum fuit. atque utinam aut non dedissent aut, quia dederant, nec recepissent ! repudiarunt enim quod in loculum mittere noluerunt et emerunt inde agrum in sepulturam peregrinorum. merito ergo gentiles, quibus agri eius, qui morte emptus est Christi, sepultura profecit, iam non sunt aduenae atque peregrini, sed ciues sanctorum facti sunt et domestici dei, quia consepeliuntur dei filio; Iudaei

autem, qui passionis eius pretium repudiarunt, peregrinantur a Christo. tolerabilior illis uel in hoc proditor, quod confitetur errorem, illi autem crimen suum excusando acerbant; uerecundior est enim confessio post delictum. impudenter igitur refellebant commune sacrilegium confitentem dicentes: quid ad nos? tu uideris; quid enim dicebat proditor nisi hoc: peccaui quod tradiderim sanguinem iustum? quod erat crimen tradentis, quomodo suscipientis non poterat esse peccatum, cum scelus sceleri sit adiunctum, ut quem scelerate emerunt sceleratius trucidarent ?

Cucurri, inquit, in siti. uerum est quidem quod dominus noster Iesus sitiuit. beata domini sitis, quia sitiuit pro nobis et maxime in passione; denique dixit: sitio. tunc itaque sitiebat, quando de latere suo restinctura sitim omnium uiuae aquae fluenta fundebat. denique scriptum est: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae.