Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Lex igitur carnis legi mentis aduersabatur. hunc parietem ueterum inimicitiarum uelut murum sustulit dominus Iesus et peruios fecit esse conuentus mentis et carnis, ut in unum coeuntes id quod erat utrique salutare sequerentur. paries ergo quaedam eminentia delictorum est, unde ad pontificem Iudaeorum dicit Paulus: percutere te incipiet deus, paiies dealbate; paries enim luto caementiaque construitur .

hinc aedificabant Aegyptii ciuitates, quando Iudaei lateres facere cogebantur. in Aegypto lutum conficiebatur et populus dei peccatum illic operabatur; ideo gemebat, ideo exauditus- et liberatus est a peccato: ideo lex data, promissa gratia, ut lex peccatum ex parte resecaret, gratia omne donaret.