Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

irruitis igitur tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae, ignari quia ueni, non ut inclinarem parietem et maceriam inpelleremsed ut soluerem. ueni enim pax, ut faciam utraque unum, et medium parietem maceriae soluens, qui carnem et animam diuidebat, ut unum sentire non possent. et ideo caro animae repugnabat et subdita imperio eius esse non poterat, quia obiecti parietis obstaculo gubernaculis eius parere non poterat.

Lex igitur carnis legi mentis aduersabatur. hunc parietem ueterum inimicitiarum uelut murum sustulit dominus Iesus et peruios fecit esse conuentus mentis et carnis, ut in unum coeuntes id quod erat utrique salutare sequerentur. paries ergo quaedam eminentia delictorum est, unde ad pontificem Iudaeorum dicit Paulus: percutere te incipiet deus, paiies dealbate; paries enim luto caementiaque construitur .