Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ideoque adiunxit statim: etenim ipse est deus meus, adiutor meus, defensor meus; non mouebor amplius. haec utique quasi homo loquitur, quia in deo spem nostram debemus reponere, ne facile labamur; quamquam in eo quod locutusest: non mouebor amplius ostendat habere se diuinae insignia potestatis.

habes enim alibi dicentem: adhuc ego semel terram mouebo. mouit diluuio, quando praeter arcam Noe caro omnis interiit, mouit, cum Sodoma et Gomorra sacro igne consumptae sunt. haec supernae indignationis indicia sunt. sed quia elegit genus hominum dominus magis seruare quam perdere, non mouebitur amplius ad indignationem, qui uenit ad misericordiam, uenit, ut redimeret nos suo sanguine, non ut nostrum effunderet, uenit, ut se offerret pro nobis et quasi bonus negotiator mercem suam proprii corporis passione seruaret.