Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

unde reor iniquitatem calcanei magis lubricum delinquendi quam reatum aliquem nostri esse delicti. meritoque do-minus, qui pro nobis uniuersa suscepit, lauemus, inquit, et pedes, ut calcanei lubricum possimus auferre, quo fida statio possit esse uirtutum nec paterno quis errore labatur, qui suo paratus est stare proposito, non metuat lubricum hereditatis, qui cupit uestigium tenere uirtutis. iniquitas ergo calcanei nostri praeuaricatio est Adae, per quam prolapsus est in contemptum et dissimulationem caelestium mandatorum.

Est etiam iniquitas calcanei Iudae detestanda proditio. \'calcanei4 ideo, quia scriptum est: quimanducatmeum panem leuauit super me calcaneum suum. bene et ibi .\'suum\' et hic \'meum\' dixit: suum, quia Christus sine iniquitate, haec autem solius iniquitas proditoris; \'meum\' autem \'calcaneum\' quasi ultimum sui corporis ludam Christus appellat, cuius nos sumus [*]( 1 «Ioh. 13,8 4*Ioh. 13,10 7 *Ps. 37, 5 8 cf. Ps. 60, 7 10 cf. IPetr.2,22 cf. II Cor. 5,21 11 Ps. 48,6 16 cf. Ioh.13,8 24 *Ioh. 13,18 SS cf. I Cpf. 6, lt -. ) [*]( 1 ideo (om. que) Bav ei om. BC 2 partem mecum C 9 matre] add. esse ftv 12 «errori B errori Cml 13 aliena BC iniquitate B in iniquitate C 18 nec] et nec BC et ne v 19 proposito] add. et BCv 23 detestanda tcrijxi haesitanda codd. av (quod uolunt idem esse atque \'quae proferenda non est nisi relactante ac prope innita lingua) 24 mecum F 25 leuauit Cml leuabit eel. av )

367
corpus et membra.

apostoli praestantiora et actuoca membra sunt Christi, ludas calcaneum, quasi extrema pars corporis serpenti obnoxia et patens uulneri. primum ergo calcaneum Adam, secundum calcaneum ludas; ille lapsus totius hereditatis, hic solius proditoris, qui hereditatem implicare non potuit, quia iam non carnales sumus, sed redemptoris hereditas scriptura dicente: est hereditas credentibus in domino.