Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo Dauid dicit: iniquitates meae superposuerunt caput meum, qui nouerat in iniquitate esse conceptum et in delictis a matre generatum. dominus autem, qui sua peccata non habuit nec cognouit proprias iniquitates, ait: iniquitas calcanei mei circumdabit me, hoc est iniquitas Adae, non mea. sed ea non potest mihi esse terrori; in die enim iudicii nostra in nobis, non alienae iniquitatis flagitia puniuntur.

unde reor iniquitatem calcanei magis lubricum delinquendi quam reatum aliquem nostri esse delicti. meritoque do-minus, qui pro nobis uniuersa suscepit, lauemus, inquit, et pedes, ut calcanei lubricum possimus auferre, quo fida statio possit esse uirtutum nec paterno quis errore labatur, qui suo paratus est stare proposito, non metuat lubricum hereditatis, qui cupit uestigium tenere uirtutis. iniquitas ergo calcanei nostri praeuaricatio est Adae, per quam prolapsus est in contemptum et dissimulationem caelestium mandatorum.