Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ideoque addidit: quique terrig enae et filii hominum, simul in unum diues et pauper, ut uniuersos uocaret. quis est terrigena nisi filius hominis? quis est spiritalis nisi dei filius? ille ex sanguine concretus et ex carnis et uiri uoluptate generatus, iste ex dec natus; alius diues in cmni uerbo

et scientia, alius pauper, gratia tamen diues, quia et pauper clamauit et dominus exaudiuit eum. e contrario est et diues in superbia et pauper in humilitate. omnes uocantur ad ecclesiam, ut omnes redimantur a Christo. qui aeger est medicum inuenit, qui sanus sapientiam adquirit, captiuus redemptorem, liber remuneratorem. omnes aedificat scriptura diuina;

in ea inuenit unusquisque, quo aut uulnera sua curet aut merita confirmet. simul autem in unum diuitis et pauperis facta uocatio in quandam humilitatem aequalitatemque nos prouocat, ut neque diues fastidiat inopem neque diuiti pauper inuideat, sed utrumque sibi gratia una conectat, quia et dominus pauper factus est cum diues esset, ut idem et pauperum saluator esset et diuitum.