Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

In tiibulationibus igitur fundatur ecclesia, in tempestatibus et procellis, in sollicitudinibus et maerore, in rebus aduersis et in fluminibus praeparatur. in quibus fluminibus, audi dicentem: eleuauerunt flumini uocem suam. audi et in euangelio: qui credit in me, sicut dixit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu quem accipiebant credentes ineum.

in his ergo fluminibus praeparatur ecclesia, in quibus profluit dei gratia. hi sunt fluuii qui aure percipiunt uerbum dei et locuntur, ut uerbum infundant pectoribus singulorum. ideoque scriptura discretionem fecit dicendo: audite haec, omnes gentes, auribus percipite, omnes qui habitatis\'orbem terrae. possunt omnes audire, non omnes tamen auribus percipere nisi electi dei. ideoque saluator dicit: qui habet aures audiendi audiat.

illas aures dicit interioris hominis spiritales, cuius et nares legimus dicente Iob: spiritus diuinus qui est in naribus 30 meis. non omnes homines has aures et has nares habent; alia [*]( 3*Ps. 23, 1—2 . 7 II Cor. 6,16 16 Ps. 92, 3 17 ♦Ioh, 7,38-39 23 *Ps. 48, 2 27 LuCo 8, 8 29 *Hiob 27,3 ) [*](30rbis - 4in eo om. F 5pr.eam/} alt. eum] illam quamjSt» 6oeconomin A oeconomi BC economiin DmlE oiconomiin Dm2F olxofdvqv a 8 oiconomin A OIKONOM Y YN BCft olxofAavtj a 10 quidem dissono F 17 dicit l3au 21 hii DF - 22 loquuntur av effundaiit F 23 dicendo fecit discretionem (t 28 illas del. B interioM /3 spiritalis B{l legimus s. I. B )

364
est enim forma corporis, alia gratiae spiritalis. qui spiritalis est audit omnia, diiudicat omnia, animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei; hic enim terrigena est, ille caelestis.