Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Introibit usque in progeniem patrum eius, usque in saeculum non uidebit lumen. homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis quae sensum non habent et similis factus est illis. ideo, inquit, iste in progeniem patrum suorum introibit. qui est pater impiorum, dominus declarauit dicens: uos ex patre diabolo estis.

sunt et

illi patres, de quibus dicitur: relinque mortuos sepelire mortuos suos. ideo et Moabitae usque in tertiam et quartam generationem prohibiti sunt introire in ecclesiam domini, ut filii eorum propter peccata patrum suorum introirent in eorum generationem, quorum facta imitabantur et mores. unde et scriptumest: filii adulterorum in consumma ti erunt.

ergo qui non illum patrem qui in caelo est sequitur, sed illum terrena conluuione uiuentem, in\' progeniem terreni patris intrat. qualis enim terrenus, tales et terreni, ut sit eius uita terrena, requies nulla post mortem, in aeternum non uideat lumen, quoniam temporale quaesiuit. ille autem, qui Christi secutus est gloriam, qui desiderauit illud lumen, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, inueniet [*]( 1 ♦Hiob 1, 9—11 4 cf. Hiob 1, 12 7Hiobl,21 9 *Ps. 48, 20—21 15Iob. 8, 44 16*Matth.8,22 17 cf. Deut. 23,3. II Esr. 13,1 21*Sap. 3,16 23 I Cor. 15,48 27 Ioh. 1, 9 ) [*]( 2 habundant C ei om. BC 4 benedicet flav 5 quae] queque fJ (ex quecumque F) 6 attrocitate C tamenl add. deum Bm2 9 introiuit « progenies Fm1 13 ideoque Bm2 inquit] quur (cur C) BmZOm2 proienie A progenie C 14 introiuit a 18 prohibentur {l 20 alt. et om. fi scribtum Aml 21 in consurrimatione aav (drikeoxa) 23 progeniem a progenie codd. v 25 uidebit fiav 27 quae declarauit « )

378
et uidebit lumen aeternum, quia eum Chistus redemit a morte.