Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

iustus autem in angustiis magis dominum grato benedicit affectu. denique [*]( l*Hiobl,21 3 cf. Luc. 16,22 4*Esai. 5,8 11 Ps. 54,16 12sqq.] cf. Luc. 16, 22--24 21 *Ps. 48,19 ) [*]( 3 sepulcrum Ev 6 sepulcrum Ev, add. in B 7 descendit AmlBCfiav 8 asceudit Bfiav 10 ac] et B (in ras. m2) C aut fJ paradysum F 13 habraae AB habrahae C sinu a 14 abraam Aml 15 continguat C 16 posset aa bonum fJ 18 habundare C 25 eum om. BCfi 30 angustiis] add. et aduersis fJ )

377
diabolus ad deum dicit: quid mirum si te benedicit Iob? abundant ei omnia. sed mitte, inquit, manum tuam et tange ea. quae possidet; uideamus si in faciem te benedicit. et dedit ipsi dominus potestatem, ut, quae saeculi essent huius, auferret, carnem ipsius ulceris atrocitate perfunderet. Iob tamen benedicebat diceife: dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum.

Introibit usque in progeniem patrum eius, usque in saeculum non uidebit lumen. homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis quae sensum non habent et similis factus est illis. ideo, inquit, iste in progeniem patrum suorum introibit. qui est pater impiorum, dominus declarauit dicens: uos ex patre diabolo estis.

sunt et

illi patres, de quibus dicitur: relinque mortuos sepelire mortuos suos. ideo et Moabitae usque in tertiam et quartam generationem prohibiti sunt introire in ecclesiam domini, ut filii eorum propter peccata patrum suorum introirent in eorum generationem, quorum facta imitabantur et mores. unde et scriptumest: filii adulterorum in consumma ti erunt.