Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Unde pulchre sequitur: quoniam euis in uita ipsius benedicetur, conf itetitur tibi cum l ene f eceris ipsi. benedicent, inquit, eum benedictione terrena stulti homines, qui praesentia, non futura considerant, benedicent eum adseclae eius atque patasiti. ipse quoque beatum se putat, si agrum aliquem quem desiderabat inuaserit. confitetur tunc deo, cum ei in hoc saeculo secunda succedunt, quando autem aduersa contingunt, impio ore maledicit. hoc ergo dicit, quia saecularis non agit gratias in paupertate positus et aduersis;