Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid autem non uacuum quod saeculare atque mundanum, cum recte dixerit qui mundum istum sobria uirtute contempsit: [*]( 2 *Ps. 48,17-18 9 cf. Cic. Phil. 2,12, 30 15 *Ps. 109,6 18 *Matth. 24, 28 21 cf. Phil. 2, 7 22 cf. Col. 2, 9 26 *Ioh. 1,16 28 Esai. 49, 4 29 Gen. 27, 27 ) [*]( 1 isto] hocfJ 3 mul tiplacata Bml 4 cum morietur] commorietur DFml 6 inquit exp. Bm2 9 et 8. 1. Bm2 10 edomare (i 13 habet fta, add. in se fJav 22 hos a 25 quem] quae C 28 laborauit Aa 31 recte] certe {l )

376
nudus sum natus, nudus et moriar? numquid secum quis potest auferre quae possidet? hic omnia derelinquit, solus intrat in tumulum et uacuum illius diuitis est sepulchrum, quem nec ipsa terra capiebat. unde dictum est: numquid soli habitabitis super terram? numquid descendit in illud sepulchrum gloria domus eius aut copiae? uide uim scripturae.

gloria saeculi non descendet cum peccatore, sed gloria uirtutis ascendet cum innocente et, ut compendiosius dicamus, gloria hominis cum ascendente ascendet, cum descendente non descendet. quod gratiae est ac uirtutis, ascendet. in paradisum ascenditur, in infernum descenditur. descendant, inquit,

in infernum uiuentes, ideoque Lazarus pauper per angelos in Abrahae smum est eleuatus. diues luxuriosus eleuans in inferno oculos suos rogat Abraham, ut mittat pauperem et digito suo contingat linguam eius, quo requiem aliquam in ardore maximo constitutus possit adipisci. uide illum pauperem bonis omnibus abundantem, quem sancti patriarchae requies beata circumdabat; uide hunc uacuum, qui sibi in hoc saeculo abundare omnibus uidebatur, cuius anima in uita ipsius benedicebatur, sed nunc iners morte cruciatur.