Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

dum uiuit homo, infusus est spiritu; ubi mortuus fuerit, uacuus utique huius uitalis est spiritus. multo magis uacuum facit amissio gratiae spiritalis, quem gratia replere consueuit, ut possimus dicere: quoniam nos omnes de plenitudine eius accepimus, et gratiam pro gratia. de alio dicitur: in uacuum laboraui, iustus autem sicut odor agri pleni.