Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo quoniam haec, quae in isto saeculo sunt, nobiscum transire non possunt, ideo tibi dicitur: ne timueris, cum diues factus f uer homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius, quoniam non cum morietur accipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius. noli, inquit, expauescere diuitias et potentiam diuitis et gloriam saecularem, quoniam caduca illa sunt et citius abeunt quam uenerunt.

somnium est iste thesaurus; euigilas et recessit, quoniam, qui potuerit crapulam mundi istius edormire et sobrietatem uirtutis assumere, ista contemnit et pro nihilo pecuniam ducit. neque timueris, cum multiplicatam gloriam domus alicuius potentis audieris. inspice diligenter, et uacua est quae nihil habeat de fidei plenitudine. et quid de domo dicam? uacuus erat totus hic mundus, antequam numero credentium eum Christus impleret, ideoque scriptum est: iudicabit inter gentes, replebit ruinas.

quid enim aliud erat ante in hoc mundo nisi ruina perfidiae r quid est ruina ? audi dicentem: ubi ruina, ibi et a quilae, est : ubi ruina, ibi et resurrectio. ruina uacua firmitatis est, resurrectio plenitudo uiuendi est. ideoque nos Adae illius ruina uacuauit, sed Christi repleuit gratia. ideo se ille exinaniuit, ut nos repleret atque in carne hominis plenitudo uirtutis habitaret. quid sit ruina, cognosce.

dum uiuit homo, infusus est spiritu; ubi mortuus fuerit, uacuus utique huius uitalis est spiritus. multo magis uacuum facit amissio gratiae spiritalis, quem gratia replere consueuit, ut possimus dicere: quoniam nos omnes de plenitudine eius accepimus, et gratiam pro gratia. de alio dicitur: in uacuum laboraui, iustus autem sicut odor agri pleni.